106.
In meditullio, ubi sunt Christiani quibus est Verbum, est maxima lux; lux enim in caelis est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi; et quia Verbum est illud, est maxima lux ubi sunt illi quibus
est Verbum. Lux inde ut a suo centro se propagat circum in omnes peripherias usque ad ultimam; inde est illustratio gentium et populorum extra ecclesiam etiam per Verbum. Quod lux in caelis sit Divinum
Verum procedens a Domino, et quod illa lux det intelligentiam non modo angelis, sed etiam hominibus, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 126-140).