13.
In Apocalypsi, cap. ix., legitur, "Quintus angelus clanxit, et vidi stellam e caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi; et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus
fornacis magnae; et obscuratus est sol et aer ex fumo putei. Et e fumo exiverunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpii terrae. ....Figurae locustarum similes
equis paratis ad bellum; et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, et facies illarum sicut facies hominum; et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant;
et habebant [thoraces sicut] thoraces ferreos; et vox [alarum] illarum sicut vox curruum.. multorum currentium in bellum: et habebant caudas similes scorpiis, et aculei erant in caudis illarum:
et potestas illarum laedere homines mensibus quinque: et habebant super se regem, angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, in Graeca nomen habet Apollyon" [(vers. 1-3, 7-11)]. Haec nec ullus intellecturus
esset, nisi ei revelatus esset sensus spiritualis; nam nihil ibi inaniter dictum est, omnia quoad singula significant. Agitur ibi de statu ecclesiae, quando omnes cognitiones veri ex Verbo deperditae
sunt, et inde homo sensualis factus persuadet sibi quod falsitates sint veritates. Per "stellam e caelo delapsam" significantur cognitiones veri deperditae; per "solem et aerem obscuratum" significatur
lux veri caligo facta; per "locustas," quae e fumo putei illius exiverunt, significantur falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex fallaciis;
per "scorpium" significatur persuasivum eorum: quod locustae apparuerint "sicut equi parati ad bellum," significat ratiocinationes illorum sicut ex intellectu veri: quod locustis "coronae similes
aura super capite" fuerint, et quod "facies illarum sicut facies hominum," significat quod apparerent sibi sicut victores et sapientes; quod illis "capilli sicut capilli mulierum," significat quod apparerent
sibi sicut in affectione veri essent; quod illis "dentes sicut leonum," significat quod sensualia, quae sunt ultima naturalis hominis, apparerent illis sicut in potentia super omnia: quod illis
"thoraces sicut thoraces ferrei, significat argumentationes ex fallaciis per quas pugnant et valent: quod illis "vox alarum sicut vox curruum currentium in bellum," significat ratiocinationes sicut
a veris doctrinae ex Verbo, pro quibus pugnandum; quod illis "caudae sicut scorpiis," significat persuasiones; quod illis "aculei in caudis," significat astutias fallendi per illas: quod illis "potestas
laedendi homines mensibus quinque," significat quod in aliquem stuporem inducant illos qui in intellectu veri et in perceptione boni sunt: quod haberent super se "regem, angelum abyssi, cui nomen Abaddon
aut Apollyon," significat quod falsa illorum essent ab inferno ubi mere naturales, et in propria intelligentia. Hic illorum verborum sensus spiritualis est, ex quo non aliquid apparet in sensu
litterae. Simile est ubivis in Apocalypsi. Sciendum est, quod in sensu spirituali omnia cohaereant in continuo nexu, ad quem concinnandum unaquaevis vox in sensu litterae seu naturali conducit: quare
si vocula auferretur, nexus rumperetur et copula periret; ideo, ne id fieret, in fine hujus libri prophetici adjectum est, Quod non auferretur verbum (Apoc. xxii. 19). Simile est cum libris Prophetarum
Veteris Testamenti; e quibus ne aliquid auferretur, ex Divina providentia Domini factum est, at singula in illis usque ad litteras numerata essent, hoc a Masorethis.