Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. A Domino procedit Caeleste, Spirituale et Naturale, unum post alterum. Caeleste dicitur, quod procedit ex Divino Amore Ipsius, et est Divinum Bonum: Spirituale dicitur, quod procedit ex Divina Sapientia Ipsius, et est Divinum Verum: Naturale est ex utroque; est illorum complexus in ultimo. Angeli regni caelestis Domini, ex quibus est tertium seu supremum caelum, sunt in Divino quod procedit a Domino quod caeleste vocatur; nam sunt in bono amoris a Domino: angeli regni spiritualis Domini, ex quibus est secundum seu medium caelum, sunt in Divino quod procedit a Domino quod spirituale vocatur, sunt enim in veris sapientiae a Domino: {1}homines autem ecclesiae in mundo, sunt in Divino naturali, quod etiam procedit a Domino. Ex his sequitur, quod Divinum procedens a Domino ad ultima sua, descendat per tres gradus, ac nominetur caeleste, spirituale et naturale. Divinum quod a Domino ad homines descendit, per tres illos gradus descendit; et cum descenderat, tres illos gradus in se continet: omne Divinum tale est; ideo quando est in suo ultimo gradu, est in suo pleno. Tale est Verbum. Hoc in ultimo suo sensu est naturale, in interiori est spirituale, ac in intimo est caeleste, et est Divinum in unoquovis. Quod Verbum tale sit, non apparet in sensu litterae ejus, qui est naturalis, ex causa, quia homo mundi antehac non sciverat aliquid de caelis, et inde non quid spirituale, et quid caeleste, ita nec discrimen inter illa et inter naturale. @1 Quod duo regna sint, ex quibus caeli consistunt, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church