Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 70

Previous Number Next Number See English 

70. (VII.) QUOD VERBUM IN OMNIBUS CAELIS SIT, ET QUOD INDE SAPIENTIA ANGELICA. Quod Verbum in caelis sit, non est hactenus notum; nec potuit notum fieri, quamdiu ecclesia ignoravit quod angeli et spiritus sint homines similes hominibus in mundo, et quod illis similia sint quae hominibus in omni re, cum sola differentia quod illi spirituales sint, et quod omnia quae apud illos sunt ex origine spirituali sint, et quod homines in mundo naturales sint, et quod omnia apud eos ex origine naturali sint: quamdiu hoc latuit, non potuit sciri quod Verbum etiam in caelis sit, et quod legatur ab angelis ibi, et quoque a spiritibus qui sub caelis sunt. Sed ne hoc lateret in perpetuum, datum est mihi in consortio esse cum angelis et spiritibus, et loqui cum illis, et videre quae apud illos, et postea referre plura quae audivi et vidi. Hoc factum est in opere De Caelo et Inferno (anno {1}1758 Londini edito): ex quo videri potest quod angeli et spiritus sint homines, et quod omnia in copia apud illos sint, quae apud homines in mundo. Quod angeli et spiritus homines sint, videatur in illo opere (n. 73-77, et n. 453-456): quod similia sint apud illos, quae apud homines in mundo (n. 170-190): tum etiam quod cultus Divinus, et quod praedicationes in templis apud illos sint (n. 221-227): et quod scripturae et quoque libri (n. 258-264): et quod Verbum (n. 259). @1 1758 pro "1748"$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church