78.
Praeterea Dominus apud hominem praesens est et ei conjunctus per Verbum, quoniam Dominus est Verbum, et in illo quasi loquitur cum homine; tum quia Dominus est ipsum Divinum Verum, et quoque Verbum est
illud. Ex hoc patet quod Dominus apud hominem praesens sit, et simul illi conjunctus, secundum intellectum Verbi; nam secundum illum est homini veritas et inde fides, tum etiam amor et inde vita. Sed
est Dominus praesens apud hominem per lectionem Verbi, at ei conjunctus per intellectum veri ex Verbo, et secundum illum; et quantum Dominus homini conjunctus est, tantum in homine est ecclesia. Ecclesia
est in homine; ecclesia quae extra illum est, est ecclesia apud plures in quibus est ecclesia. Hoc intelligitur per Domini verba ad Pharisaeos interrogantes quando venit regnum Dei, "Regnum Dei
intra vos est" (Luc. xvii. 21):
per "regnum Dei" intelligitur ibi Dominus, et ab Ipso ecclesia.