81.
Quia tale conjugium in singulis Verbi est, ideo multoties in Verbo sunt binae expressiones, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei; attamen non sunt repetitiones, sed una se refert ad bonum, et
altera ad verum, et utraque simul sumpta facit conjunctionem illorum, ita ,unam rem. Inde etiam est Divinitas Verbi, et Sanctitas ejus; nam in omni opere Divino est bonum conjunctum vero, et verum conjunctum bono.