1622.
Quod spiritus, valde ficta narrent et mentiantur
Dum spiritus incipiunt cum homine loqui, cavendum est, ne quicquam iis credant, nam quicquid dicant fere, ficta ab iis sunt, et mentiuntur, si enim
iis liceret narrare {1}, quale sit coelum, et quomodo se habeant res {1} in coelis, tam multa mendacia narrarent, ut homo obstupesceret, et quidem cum asseveratione, quare spiritibus loquentibus non
licuit mihi fidem habere, in iis quae narrabant. 1748, 20 Martius. Fingendi enim cupidi sunt, et quandocunque aliquid objectum est loquendi, putant id scire, et de eo opinantur {1} unus {1} post alium
aliter, prorsus tanquam {1} scirent, et si homo tunc auscultat {1} et credit, tunc instant, et diversimode {1} decipiunt et seducunt; ut si liceret iis dicere de venturis {1}, de incognitis {1} in universo
coelo, de omnibus, quaecunque homo cupit,