1625.
De scientia angelorum
Solum de scientia angelorum interioris coeli, pro exemplo serviat solum scientia in corporis structuris et formis, dum enim agitur de viscere quodam corporis, quocunque, non
solum scire possunt omnem visceris structuram, et operationem, sed omnem experientiam, quamcunque anatome in minimis detegere possit, num vera seu genuina, sed etiam scire in instanti, num ea, quae de
singulis visceribus perhibentur ita sint {1}, imo perplura interiora, quae nusquam aliquis ex humano genere nosse potest-quod {2} aliquoties expertus-tum {3} quae correspondent in spiritualibus; scientia
eorum tanta est, ut si nossent homines, stuporem moveret, tametsi [hi angeli] nusquam talia in vita corporis tractaverint; sequitur enim quasi sponte ex eo, quod norint, intellectu a Domino, donato,
quomodo se habet maximus homo, in communi et partibus, sic ut videatur iis quasi innatum, quod nequaquam ita scirent, nisi totum coelum referret integrum hominem, cum ejus partibus singulis, et nisi
Dominus esset vita istius hominis, sic Ipsa vita, et universum coelum, organicum; quare organico talis scientia a Domino, inditur. 1748, 22 Martius. Ita in principiis sunt, et a principiis seu interioribus
ac intimioribus, ea quae extra sunt seu infra, scire possunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$ @2 ms. potest, quod$ @3 ms. expertus, tum$