1001.
(Vers. 14.) "Sunt enim spiritus daemonum."--Quod significet falsa ratiocinia ex inferno, constat ex significatione "spirituum immundorum similium ranis," quod sint ratiocinationes ex meris falsis contra
Divina vera (de qua mox supra, n. 1000); et ex significatione "daemonum," quod sint quae ex inferno; illi enim in inferno "daemones" vocantur, qui in cupiditate falsificandi vera sunt, quod fit imprimis
per ratiocinia;
inde per "daemones" et "daemonia" in sensu abstracto significantur cupiditates et falsitates, ut constare potest ex locis in Verbo ubi nominantur (Ut Levit. xvii. 7: Deutr. xxxii.
17: Esai. xiii. 21; cap. xxxiv. 14: Psalm. cvi. 37: Matth. iv. 24; cap. viii. 16, 28, 31; cap. ix. 32, 33; cap. x. 8; cap. xii. 22; cap. xv. 22: Marc. i. 32, 34, 39: Luc. iv. 33-38, 41; cap. viii.
2, 26-40; cap. ix. 1, 37-42, 49; cap. xiii. 32: Apoc. ix. 20; cap. xviii. 2). (Continuatio de Sexto Praecepto.) Ex amore conjugiali est omnis pulchritudo angelis, ita secundum illum cuique angelo:
omnes enim angeli sunt formae suarum affectionum, ex causa quia in caelo non licet mentiri facie quae non affectionis ejus sunt, quare facies illorum est typus animi illorum; dum itaque illis est amor
conjugialis, est amor in Dominum, est amor mutuus, est amor boni et amor veri, est amor sapientiae; hi amores apud illos facies illorum formant, et se sicut ignes vitae in oculis eorum sistunt, quibus
se insuper addit innocentia et pax, quae pulchritudinem illorum complent. Tales formae sunt formae angelici intimi caeli, ac sunt formae vere humanae.