1019.
(Vers. 19.) "Et facta est urbs magna in tres partes."--Quod significet quod omnia doctrinae veri ex Verbo dissipata sint, constat ex significatione "urbis," quod sit doctrina (de qua (supra). n. 223);
quod sint omnia doctrinae ex Verbo, est quia dicitur "urbs magna;" et quod sint omnia doctrinae veri, est quia sequitur quod "urbes gentium ceciderint," per quas significantur omnia doctrinae boni;
doctrina enim agit de veris quae vocantur fidei, et de bonis quae sunt amoris; inde dicitur, doctrina veri et doctrina boni: et ex significatione "fieri in tres partes," quod sit dissipari; quod "fieri
in tres partes" sit dissipari, est quia per "tria" significatur omne, totum et plenum; et cum haec dividuntur, tunc fit dissipatio. (Quod "tria" significent omne, totum et plenum, et dicatur de veris,
videatur supra, n. 532.) Simile per "dividi in tres partes" significatur apud Ezechielem (cap. v. 2).
[2] |(PRAECEPTI OCTAVI)| Sequitur nunc explicatio PRAECEPTI OCTAVI DECALOGI, "NON ERIS
FALSUS TESTIS," Per "false testari" in sensu proximo significatur mentiri in proximum, vituperando illum falso; in sensu autem interno significatur justum dicere injustum ac injustum dicere justum, confirmando
illud per falsa; et in sensu intimo significatur verum et bonum Verbi falsificare, ac vicissim falsum doctrinae verificare, confirmando per fallacias, apparentias, figmenta, scientifica false
applicata, sophistica, et similia: ipsae confirmationes et inde persuasiones sunt falsa testimonia, nam sunt falsae testificationes. Inde constare potest quod non modo testis falsus coram judice hic
intelligatur, sed etiam ipse judex qui justum facit injustum, et vice versa, pervertendo jus, nam is aeque agit testem falsum sicut ipse testis: similiter omnis homo qui facit ut rectum appareat curvum,
ac ut curvum appareat rectum: similiter antistes qui verum Verbi falsificat, et bonum ejus pervertit. Verbo, omnis falsificatio veri, tam spiritualis quam moralis et civilis, quae fit ex corde malo,
est falsum testimonium.