1087.
"Donec consummentur verba Dei." --Quod significet usque ad ultimum statum ecclesiae, cum judicium, et postea novum, constat ex significatione "consummari," quod sit finem habere, in specie dum non aliquod
bonum et verum doctrinae et vitae amplius superest, ita cum ultimus status ecclesiae est; (quod consummatio significet ultimum statum ecclesiae, videatur [supra,] n. 624 [b], 911;) et quia cum ultimus
status ecclesiae est, venit ultimum judicium, et post illud nova ecclesia a Domino instauratur, ideo per "consummari" significatur ultimus status ecclesiae, dum judicium, et postea novum; ex significatione
"verborum Dei," quod sint praedictiones in Verbo; quare per "consummari verba Dei," significatur cum praedictiones impletae sunt. Quod dicatur quod illi qui per "decem cornua bestiae" significantur,
"devastaturi sint meretricem, carnes ejus comesuri, et illam igne combusturi," et quod "daturi sint regnum bestiae, usque dum consummentur verba Dei," est quia tunc illi qui prorsus recesserunt
a Babylonia, ac ejus profana rejecerunt, etiam quoad omnia vera et bona caeli devastati sunt, seu quia illi aeque Verbum falsificaverunt, non ex principio dominationis super sancta ecclesiae et
super caelum sed ex principio separationis operum a fide, post quam separationem non amplius datur vivere ex Domino, sed vivere ex se et ex mundo, quae vita est vita mali ex falso; quare per "dum (1)consummentur
verba Dei," etiam intelligitur dum etiam illi devastati sunt.
[2] (Continuatio de Verbo.) Nunc quia in ultimo sensu Verbi, qui sensus litterae vocatur, sunt omnia interiora, nempe spiritualia
et caelestia, quae in Verbis trium caelorum sunt, simul,--sunt enim illa quae in Verbo apud angelos tertii caeli in intimis ejus, et sunt illa quae in Verbis angelorum inferiorum caelorum in mediis,
et illa circumcincta et inclusa sunt talibus quae in natura nostri mundi existunt,--ex his et ex illis est sensus litterae nostri Verbi. Inde constare potest quod Divinum Verum in sensu litterae
nostri Verbi sit in suo pleno. Plenum dicitur quod in se continet omnia priora usque a primo, aut omnia superiora usque a supremo; ultimum est quod concludit illa. Plenum Verbi est sicut vas commune
ex marmore, in quo innumerabilia vasa minora sunt ex crystallis, et ex his innumerabiliora ex lapidibus pretiosis, in quibus et circum quae sunt deliciosissima caeli, quae sunt pro illis qui ex Verbo
nobiles usus faciunt. Quod tale sit Verbum, non apparet homini dum in mundo est, sed apparet ei dum fit angelus. Quoniam Verbum in ultimis tale est, sequitur quod non prius Verbum sit quam dum in eo
ultimo est, ita quam cum in sensu litterae est; si non in illo, foret Verbum sicut templum in aere et non super terra, aut sicut homo in carne et non simul in ossibus.
[3] Quia Divinum Verum in suo
ultimo est in suo pleno, et quoque in sua potentia, nam dum in illo est simul in omnibus est, ideo Dominus nusquam operatur nisi ex primis per ultima, consequenter in pleno; non enim reformat et regenerat
hominem nisi quam per vera in ultimis, quae sunt naturalia: ex eo est, quod qualis homo est in mundo, talis post excessum e mundo maneat in aeternum: ex eo etiam est quod caelum et infernum sint
ex humano genere, et quod non sint angeli immediate creati; homo enim in mundo est in suo pleno; quare ibi potest concipi et nasci, et dein imbui scientia, intelligentia et sapientia, ac fieri angelus;
creare angelos aliter non datur.
[4] Quoniam Dominus omnia operatur ex primis per ultima, ac in ultimis est in sua potentia et in suo pleno, ideo placuit Domino suscipere Humanum, ac fieri Divinum
Verum, hoc est, Verbum, et sic ex Se in ordinem redigere omnia caeli et omnia inferni, hoc est, ultimum judicium facere: hoc potuit Dominus ex Divino in Ipso, quod erat in primis, per Humanum suum,
quod erat in ultimis, perficere, et non ex praesentia aut mansione Ipsius in hominibus ecclesiae, ut olim; hi enim a veris et bonis Verbi, in quibus fuerat habitaculum Domini prius apud homines, prorsus
defecerant. Haec fuit primaria causa adventus Domini in mundum, et quoque ut Humanum suum Divinum faceret; per id enim in potentiam Se immisit, ut omnia caeli et omnia inferni in aeternum posset
tenere in ordine: hoc intelligitur per Sedere a dextris Dei (Marc. xvi. 19):
dextra Dei" est Divina omnipotentia, et "sedere a dextris" est in illa esse per Humanum. Quod Dominus cum Humano suo usque
ad ultima glorificato in caelum ascenderit, testatur Ipse apud Lucam, Dixit Jesus ad discipulos, "Videte manus meas, et pedes meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte; nam spiritus carnem et
ossa non habet sicut Me videtis habere" (xxiv. 39):
haec dixit Dominus mox (1)post resurrectionem; "caro et ossa" sunt ultima corporis humani, ex quibus robur ejus pendet.