Apocalypse Explained (Tansley) n. 1144

Previous Number Next Number See English 

1144. "Et serici et coccini." --Quod significet vera et bona ex origine spirituali profanata, constat ex significatione "serici," quod sit verum ex origine spirituali (de qua sequitur); et ex significatione "coccini" quod sit bonum ex origine spirituali (de qua supra, n. 1142); hoc bonum coincidit cum vero ex origine caelesti, quare hoc per "coccinum" etiam in Verbo significatur; sed per "sericum" et "coccinum" hic significantur vera illa et bona illa a Babylone profanata, et profanata sunt per id, quod amorem spiritualem, qui est amor erga proximum, perverterint; nam illi qui in amore sui sunt, tali in quo sunt Babylonici, nullatenus possunt amare proximum; si amant est propter se; ita usque finis est ipse homo, et amor proximi est medium, ac finis amat medium quantum id sibi servit, et si non servit id rejicit; hoc etiam patet a singulis illorum operibus. Amor proximi in spirituali sensu est amor usuum; et cum usus sunt propter se, tunc non est amor usuum, sed est amor sui. Quod "sericum" significet verum ex origine spirituali, constare potest ex loco apud Ezechielem (cap. xvi. 10, 13), qui mox supra (n. 1143) explicatus est. Quod "sericum" significet verum ex origine spirituali, est ex splendore ejus; est enim in serico splendor lucis, et "lux" significat Divinum Verum, quod etiam vocatur Divinum spirituale.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Dictum est quod amor sui et amor mundi sint infernum; unde autem amores illi sunt, nunc dicetur. Homo creatus est ut amet semet et mundum, ut amet proximum et caelum, ac ut amet Dominum; inde est, cum homo nascitur, quod primum amet semet et mundum, et dein quantum sapit, amet proximum et caelum, et quantum adhuc sapit, amet Dominum: cum talis est tunc in ordine Divino est, ac ducitur a Domino actualiter, et a semet apparenter; at quantum non sapit, tantum subsistit in primo gradu, qui est ut amet se et mundum; et si amat proximum, caelum et Dominum, est propter se coram mundo: si autem prorsus non sapit, tunc se solum amat et mundum propter se, similiter proximum, ac caelum et Dominum vel vilipendit vel negat, vel odio habet, si non ore usque corde. Hae sunt origines amoris sui et amoris mundi; et quia illi amores sunt infernum, patet unde illud.
[3] Quando homo factus est infernum, tunc est sicut arbor abscissa, aut sicut arbor cujus fructus sunt maligni; et est sicut terra arenosa, in qua non aliquod semen agit radicem, aut sicut terra e qua modo exsurgit sentis quae pungit et urtica quae urit. Cum homo factus est infernum, tunc interiora seu superiora mentis ejus occlusa sunt, ac exteriora et inferiora aperta: et quia amor sui omnia cogitationis et voluntatis determinat ad se, et immergit corpori, inde exteriora mentis, quae, ut dictum est, aperta sunt, invertit et retorquet; ex eo est quod illa deorsum, hoc est, ad infernum, vergant, tendant et ferantur.
[4] Sed quoniam homini usque facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi est, quae facultas nusquam ei aufertur, siquidem natus est homo, ideo quia inversus est, et non amplius aliquod bonum nec aliquod verum recipit e caelo, sed modo malum et falsum ab inferno; ut usque emineat super alios comparat sibi lumen per confirmationes mali ex falso, et falsi ex malo; hoc credit esse lumen rationale, cum tamen est lumen infernale, in se fatuum, ex quo ei fit visio sicut somnii in nocte, aut ei fit phantasia delirans, ex qua apparent illa quae sunt sicut non sint, et quae non sunt sicut sint. Sed haec evidentius ex comparatione inter hominem angelum et inter hominem diabolum conspicientur.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church