1159.
"Et omnia pinguia et splendida abiverunt a te." --Quod significet quod omnia bona et vera ac fausta et magnifica, quae se per religiosum illud aucupaturos esse, sibi persuaserunt, in contrarium versa
sint, constat ex significatione "pinguium," quod sint bona et inde fausta (de qua sequitur); et ex significatione "splendidorum," quod sint vera et inde magnifica; quod "splendida" illa significent,
est quia splendor est lucis, et lux caeli est Divinum Verum aut Divina Sapientia; ex eo est quod omnia in caelis splendeant splendore qualis non datur in mundo; comparari potest cum splendore adamantis
obversi soli, sed splendor in caelo multis modis superat; superat sicut lux caeli lucem mundi, quarum tale sxcrimen est ut quidem possit illustrari per comparationes, sed usque non describi: ex illa
luce existunt omnia magnifica ibi, quae imprimis consistunt in formis correspondentibus sapientiae, quae tales ut in mundo non effigiari possint, ita nec describi; est enim ipsa ars in sua arte in illis,
ac est scientia in sua sapientia in illis, inde sunt pulchritudine ineffabili: ex his patet unde est quod "splendida" significent vera et inde magnifica.
[2] Quod "pinguia significent bona et
inde fausta, est quia pinguedo est optimum carnis, et quia est sicut oleum, per quod significatur bonum amoris. Quod "pinguedo" significet bonum, et illa quae boni sunt, ita faustitates et gaudia, constat
ex sequentibus locis in Verbo: --Apud Esaiam, "Attendite attendendo ad Me,..comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vescra" (lv. 2);
per "comedere bonum" significatur appropriare sibi
bonum; inde per "deliciari pinguedine" significatur in faustitate et beatudine esse. Apud Jeremiam, "Implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bono..saturabitur" (xxxi. 14):
etiam ibi
per "pinguedinem" significatur faustum et beatum ex bono amoris. Apud Davidem, "Adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum" (Ps. lxiii. 6 [B. A. 5]):
"adipe et
pinguedine saturari animam" significat bono amoris et inde gaudio impleri; "labiis canticorum laudare" significat colere per vera quae animum laetificant. Apud eundem, "Implentur pinguedine domus
tuae, et flumine deliciarum tuarum potas eos" (Ps. xxxvi. 9 [B. A. 8]):
per "pinguedinem" qua "implentur domus," significatur bonum amoris et inde faustum, "domus" sunt illa quae mentis sunt; per "flumen
deliciarum," qua "potas eos," significatur intelligentia et inde felicitas.
[3] Apud Esaiam, "Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, convivium faecum, pinguedinum
medullatarum et faecum defaecatarum" (xxv. 6):
haec de statu illorum qui Dominum agnituri et adoraturi (1)sunt; per "montem" illum significatur nova ecclesia ex illis; per "convivium pinguedinum,
pinguedinum medullatarum," significatur bonum tam naturale quam spirituale cum gaudio cordis; et per "faeces, faeces defaecatas," significantur vera ex illo bono cum felicitate ex illis, Apud eundem, "Jehovah
dabit pluviam seminis tui, quo conseres terram, et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum" (xxx. 23):
per "pluviam seminis" significatur multiplicatio veri, et per "panem
proventus" significatur fructificatio boni; per "pingue et opulentum" significatur bonum et verum cum omni fausto et felici. Apud Davidem, "Adhuc proventum habebunt in senio, pingues et virides erunt,
ad annuntiandum quod reaus Jehovah" (Ps. xcii. 15,16 [B. A. 14, 15]):
"pingues et virides esse" significat in bonis et veris doctrinae esse. Apud eundem, Jehovah "recordabitur omnium oblationum
tuarum, et holocaustum tuum pingue faciet" (Ps. xx. 4 [B. A. 3]):
per "oblationes" et "holocaustum" significatur cultus, et per "pingue facere" significatur ille ex bono amoris. (Simile per "pinguedinem"
significatur apud Ezechielem, cap. xxxiv. 3; Gen. xxvii. 39; et alibi.) Quoniam per "adipem" et "pinguedinem" significabatur bonum amoris, et quia omnis cultus qui vere cultus est, ex bono amoris
erit, ideo Statutum fuit ut omnis adeps et pinguedo in sacrificiis super altari adoleretur (Exod. xxix. 13, 22: Levit. i. 8; cap. iii. 3-16; cap. iv, 8-35; cap. vii. 3, 4, 30, 31; cap. xvii. (1)6:
Num. xviii. 17, 18);
per "sacrificia" enim et "holocausta" significabatur cultus.
[4] Quoniam gens Judaica et Israelitica solum in cultu externo fuit, et non simul in cultu interno, inde nec
fuit in ullo bono amoris, nec in ullo bono charitatis et fidei, ideo Prohibitum illis fuit comedere adipem et sanguinem, et [dictum fuit] quod exscinderentur si comedissent (Levit. iii. 17; cap. vii.
23, 25);
at ad illos qui in cultu interno sunt et inde in cultu externo, quales futuri qui e nova Domini ecclesia erunt, dicitur Quod comederent adipem ad satietatem, et biberent sanguinem ad ebrictatem
(Ezech. xxxix. 19);
per "adipem" hic significatur omne bonum caeli et ecclesiae, et per "sanguinem" omne verum illorum. In opposito sensu per "pingues" significantur illi qui ad bonum nauseant,
et qui nimium illud contemnunt et rejiciunt (Deutr. xxxii. 15; Jerem. v. (2)28; cap. l. 11: Psalm. xvii. 10; (3)Ps. xx. 4; (4)Ps. lxviii. 32 [B. A. 31]; Ps. cxix. 70; et alibi).
[5] (Continuatio.) Talis
autem sors non est illis qui constanter mali sunt. Omnes constanter mali in inferno sunt secundum amores vitae illorum; ac ibi cogitant et ex cogitatione loquuntur tametsi falsa, ac volunt
et ex voluntate faciunt tametsi mala; ac apparent inter se ut homines, tametsi in luce caeli in forma monstrosa. Ex his videri potest cur ex lege ordinis circa reformationem, quae lex Divinae providentiae
vocatur, sit, quod homo non immittatur in vera fidei et in bona amoris nisi quantum detineri potest a malis ac teneri in bonis usque ad finem vitae: et quod praestet ut homo constanter malus sit
quam ut bonus et postea malus, sic enim fit profanus. Dominus qui providet omnia et praevidet omnia, propter illam causam occultat providentiae suae operationes, adeo ut homo vix scat num aliqua usquam
providentia sit, et permittit ut potius tribuat illa quae fiunt prudentiae, et quae contingunt fortunae, immo ut adscribat plura Naturae, quam ut per exstantia et manifesta signa providentiae et praesentiae
Divinae intempestive conjiciet se in sanctitates, in quibus non permanet. Dominus etiam similia permittit ex legibus suae providentiae reliquis; nempe ex his, ut liberum homini sit, ac ut secundum
rationem agat quod agit, ita prorsus sicut ex se; satius enim est ut homo Divinae providentiae operationes adscribat prudentiae et fortunae, quam ut agnoscat illas et usque vivat diabolus. Ex his
patet quod leges permissionis, quae plures sunt, a legibus providentiae procedant.