Apocalypse Explained (Tansley) n. 1173

Previous Number Next Number See English 

1173. [Vers. 18.] "Et clamaverunt, videntes fumum combustionis ejus."--Quod significet dolorem animi ex visa punitione propter dira falsa, quae ex amoribus eorum scaturiverunt, constat ex significatione "clamare," quod sit dolor animi (de qua [supra], n. 393, 424, 459); ex significatione "fumi," quod sit falsum infernale profluens ex malis amorum terrestrium et corporeorum (de qua [supra], n. 539 [a,b], 889, 1131); et ex significatione "combustionis," quod sit damnatio et punitio malorum ex amoribus illorum scaturientium (de qua [supra], n. 1083, 1126); exinde patet quod per "clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, significetur dolor animi, ex visa punitione propter dira falsa, quae ex amoribus eorum scaturiverunt.
[2] (Continuatio.) (ix.) Lex Nona Divinae Providentiae: Quod Dominus non immediate doceat hominem vera, neque ex Se neque per angelos, sed quod doceat mediate per Verbum, per praedicationes, per lectiones, per loquelas et per commercia cum aliis, et sic per cogitationes secum ex illis, et quod homo tunc illustretur secundum affectionem veri ex usu: aliter non ageret homo sicut ex se.--Haec consequuntur ex legibus Divinae providentiae prius explicatis: ex his,--ut homo in libero sit, et ex ratione agat quod agit; ut ex intellectu sicut ex se cogitet, et inde ex voluntate sicut ex se faciat; tum ut non per miracula aut per visiones adigatur ad aliquid credendum, aut ad aliquid faciendum. Illae leges sunt immutabiles, quia sunt Divinae Sapientiae, et simul Divini Amoris: et tamen turbarentur si homo immediate doceretur, vel per influxum vel per loquelas.
[3] Praeterea influit Dominus in interiora mentis hominis, et per illa in exteriora ejus; tum in affectionem voluntatis ejus, et per illam in cogitationem intellectus ejus, non autem vicissim. Influere in interiora mentis hominis, et per illa in exteriora ejus, est radicem agere, et ex radice producere; radix est in interioribus, et productio in exterioribus: et influere in affectionem voluntatis et per illam in cogitationem intellectus, est primum inspirare animam, et per illam formare reliqua; nam affectio voluntatis est sicut anima, per quam cogitationes intellectus formantur: hoc quoque est influxus ab interno in externum, qui datur. Homo ne hilum scit de eo quod influit in interiora mentis ejus, nec de eo quod influit in affectionem voluntatis ejus; sed de eo sciturus est quod in exteriora mentis ejus, et quod in cogitationem intellectus ejus influeret; et hoc foret producere aliquid absque radice, et formare aliquid absque anima: quisque videre potest quod hoc foret contra Divinum ordinem, consequenter quod foret destruere et non aedificare. Ex his patet veritas hujus legis Divinae providentiae.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church