1175.
[Vers. 19.] "Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes."--Quod significet dolorem et confessionem quod per vitam secundum religiosum et doctrinam ejus damnati sint, constat
ex significatione "mittere pulverem super caput," quod sit luctus quod damnati sint; (quod sit propter vitam secundum religiosum illud et doctrinam ejus, sequitur;) et ex significatione "clamare
flentes et lugentes," quod sit dolor quod per vitam secundum illa damnati sint, "clamare" enim se refert ad doctrinam, ac "fiere" et "lugere" significant dolorem animae et cordis (ut supra, n. 1164).
Quod "mittere pulverem super capita" sit luctus propter damnationem, est quia per "pulverem" significatur damnatum, et per "caput" ipse homo. Quod "pulvis" significet damnatum, est quia inferna sunt
infra et caeli super, et ex infernis perpetuo exhalatur falsum ex malo; inde "pulvis" super illis significat damnatum (de qua re etiam supra, n. 742): propter illam "pulveris" significationem receptum
est in ecclesiis repraesentativis mittere pulverem super caput suum, cum malum fecerunt, et paenitentiam agerent, per id enim testabantur illud;
[2] quod ita sit, constare potest ex sequentibus
locis:--Apud Ezecheilem, "Clamabunt amare, et ascendere facient pulverem super capita sua, in cinere volvent se" (xxvii. 30):
per "ascendere facere pulverem super capita sua," significatur luctus propter
damnationem; et per "volvere se in cinere," significatur luctus adhuc profundior; "cinis" enim significat damnatum, quia "ignis" ex quo significat amorem infernalem. In Threnis, "Sedent in terra,
conticescunt seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum,....descendere fecerunt in terram caput..virgines Hierosolymae" (ii. 10):
per talia repraesentabatur dolor et luctus
propter mala et falsa, a quibus paenitentiam agerent, ita confessio quod damnati sint: "filia Zionis" significat ecclesiam, et "virgines Hiersoloymae" significant vera doctrinae; "sedere super terra,"
et "conticescere," significat dolorem animi, et "ascendere facere pulverem super capita" significat confessionem quod damnati sint, et "descendere facere caput in terram" significat confessionem
quod in inferno sint. Apud Hiobum, Amici Hiobi "sciderunt tunicam suam et sparserunt pulverem super capita sua versus caelum" (ii. 12);
per "spargere pulverem super capita versus caelum," significatur
luctus propter Hiobum, qui visus sicut damnatus; luctus propter damnationem mali, significatur per "pulverem super caput" et per "scindere tunicam" significatur luctus propter damnationem falsi.
Simile significatur per Volutare se in pulvere (Mich. i. 10). Quod paenitentia per id repraesentaretur, apud Hiobum, "Paenitentiam ago super pulvere et super cinere" (xlii. 6). Quoniam "pulvis"
significabat damnationem, ideo dictum est ad serpentem, "Super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae" (Gen. iii. 14):
per "serpentem" significatur malum infernale apud illos
qui pervertunt vera Verbi, et per id astute et dolose decipiunt. Similiter apud Esaiam, "Serpentis panis pulvis" (lxv. 25). Ex his patet quod "pulvis" sit damnatum; et quod "mittere pulverem super
caput" sit testari damnationem.
[3] (Continuatio.) His praemissis nunc dicetur quid Affectio, et deinde cur homo a Domino ducitur per affectiones, et non per cogitationes, et demum quod homo aliter
non salvari possit. Quid Affectio. --Per affectionem intelligitur simile quod per amorem; sed amor est sicut fons, et affectiones sunt sicut rivi inde, ita quoque sunt continua ejus. Amor ut fons
est in voluntate hominis: affectiones quae sunt rivi ejus, per continuum fluunt in intellectum, et ibi media luce ex veris producunt cogitationes; prorsus sicut afflatus caloris in horto producunt
germinationes mediis radiis lucis; amor etiam in sua origine est calor caeli, vera in sua origine sunt radii lucis caeli, et cogitationes sunt germinationes ex conjugio illorum. Ex tali conjugio sunt
omnes societates caeli, quae innumerabiles sunt, quae in sua essentia sunt affectiones; sunt enim ex calore qui est amor, et ex sapientia quae est lux, ex Domino ut Sole; inde illae societates, sicut
ibi calor unitus et luci, et lux unita est calori, sunt affectiones boni et veri: inde sunt cogitationes omnium in illis societatibus. Ex hoc patet quod societates caeli non sint cogitationes, sed quod
sint affectiones; consequenter quod duci per societates illas sit duci per affectiones, seu duci per affectiones sit duci per societates; quare in nunc sequentibus pro societatibus dicentur affectiones.
[4]
Nunc dicetur, Cur homo a Domino ducitur per affectiones et non per cogitationes. --Dum homo per affectiones a Domino ducitur, potest ille secundum omnes leges Divinae providentiae Ipsius
duci, non autem si per cogitationes; affectiones non se manifestant coram homine, sed cogitationes manifestant: tum affectiones producunt cogitationes, sed cogitationes non producunt affectiones; apparet
sicut producant, sed est fallacia; et cum affectiones producunt cogitationes, etiam producunt omnia hominis, quia vita ejus sunt illae. Hoc etiam notum est in mundo: si tenes hominem in sua affectione,
tenes illum vinctum, et ducis quovis, et tunc una ratio valet pro mille; at si non tenes hominem in sua affectione, non valent rationes, affectio enim non concors vel pervertit illas, vel rejicit
illas, vel exstinguit illas. Simile foret si Dominus duceret hominem per cogitationes immediate, et non per affectiones. Etiam cum homo ducitur a Domino per affectiones, apparet illi sicut ex se libere
cogitet, et sicut ex se libere loquatur, et quoque agat. Inde nunc est quod Dominus non immediate doceat hominem, sed mediate per Verbum, per doctrinas et praedicationes ex Verbo, per loquelas et
consortia, ex his enim homo cogitat libere sicut ex se.
[5] Quod homo non aliter salvari possit, sequitur tam ex illis quae de legibus Divinae providentiae dicta sunt, quam ex his, quod cogitationes
non producant affectiones apud hominem; si enim homo sciret omnia Verbi, et omnia doctrinarum, usque ad arcana sapientiae quae sunt angelis, ac cogitaret et loqueretur illa, at affectiones ejus forent
concupiscentiae mali, usque non potuisset a Domino educi ex inferno. Inde patet quod si homo doceretur e caelo per influxum in cogitationes ejus, foret sicut qui projicit semen in viam, vel in aquas,
vel in nivem, vel in ignem.