151.
"Haec dicit Filius (1)hominis." - Quod significet Dominum quoad Divinum Humanam a quo illud ecclesiae, constat ex significatione "Filii (1)hominis," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoad Divinum
Verum, quia hoc ab Ipso procedit (de qua supra, n. 63); quod etiam sit a quo illud ecclesiae, nempe aperitio interni seu spiritualis hominis et ejus conjunctio cum externo, est quia omne ecclesiae
apud hominem est ex Divino Humano Domini; omne enim amoris et fidei, quae faciunt ecclesiam, ex Divino Humano Domini procedit, et non immediate ab ipso Divino; nam quod immediate ab ipso Divino Ipsius
procedit, hoc non cadit in aliquam cogitationem et affectionem hominis, et inde nec in fidem et amorem, quia est longe supra illa; ut constare potest ex eo, quod homo non possit cogitare de ipso
Divino absque Humana forma, nisi sicut de Natura in minimis. Cogitatio quae non determinatur ad aliquam speciem, est diffusa quaquaversum, et diffusum dissipatur. Hoc apprimis scire datum est ex illis
e Christiano orbe in altera vita qui solum cogitaverunt de Patre et non de Domino, quod sibi Naturam in minimis faciant Deum, et tandem decidant ab omni idea Dei, consequenter ab idea et fide omnium
quae caeli et ecclesiae sunt.
[2] Aliter illi qui de Deo sub Humana forma cogitaverunt; illi omnes ideas ad Divinum determinatas habent, nec vagantur ut priores quaquaversum; et quia Divinum sub
Humana forma est Divinum Humanum Domini, ideo Dominus illorum cogitationes et affectiones ad Se flectit et determinat. Quia hoc primarium ecclesiae est, ideo id jugiter influit e caelo apud hominem;
unde quasi insitum est cuivis cogitare de Divino sub Humana forma, et sic intus in se videre suum Divinum, praeter apud illos qui hoc insitum apud se exstinxerunt (videatur in opere De Caelo et Inferno,
n. 82). Causa etiam inde videri potest: quod omnes, quotcunque sunt, homines post mortem, quando fiunt spiritus, vertantur ad suos amores; et quod inde qui Divinum sub Humana forma coluerunt, ad Dominum,
qui apparet illis ut Sol supra caelo,: qui autem Divinum non sub Humana forma coluerunt, illi vertuntur ad amores naturalis sui hominis, qui omnes se referunt ad amores sui et mundi, ita retro
a Domino; et vertere se retro a Domino, est ad infernum. (Quod convertant se omnes ad suos amores in spirituali mundo, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142-145, 151, 153, 255, 272,
510, 548, 552, 561.)
[3] Omnes qui antiquis temporibus vixerunt, et Divinum coluerunt, Divinum sub Humana forma cogitatione viderunt, et vix aliquis Divinum invisibile; et Divinum sub Humana forma
etiam tunc erat Divinum Humanum: sed quia hoc Divinum Humanum erat Divinum Domini in caelis et transiens caelos, et hoc tandem, cum caelum invalidum factum est ex eo, quod homines, ex quibus caelum, successive
ab internis facti sint externi et sic naturales, ideo placuit Ipsi Divino Humanum induere, et hoc glorificare seu Divinum facere; ut sic ex Se posset afficere omnes tam qui in mundo spirituali
quam qui in mundo naturali sunt, et salvare illos qui Ipsius Divinum in Humano agnoscunt et colunt.
[4] Hoc manifestatum est plurimis in locis apud Prophetas Veteris Testamenti, et quoque apud Evangelistas;
ex quibus solum haec apud Johannem volo afferre:
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum Omnia per Ipsum facta sunt, et absque Eo factum est nihil quod
factum est. In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum: et Lux illa in tenebris lucet, et tenebrae illam non comprehenderunt... Erat Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum: in mundo
erat sed mundus Eum non agnovit... Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius" (i. 1-14):
quod Dominus quoad Humanum ibi intelligatur per "Verbum," patet clare, nam
dicitur "Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius;" et quod Humanum suum Divinum fecerit, etiam patet, (nam dicitur) "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,...
et hoc Caro factum est," hoc est, Homo: et quia omne Divinum Verum procedit a Divino Humano Domini, et illud est Divinum Ipsius in caelis, ideo etiam per "Verbum "significatur Divinum Verum; et ideo
dicitur Ipse "Lux quae illuminat omnem hominem venientem in mundum;" "Lux" est etiam Divinum Verum: et quia homines ab internis ita externi seu naturales facti sunt ut non amplius agnoverint Divinum Verum,
ita nec Dominum, ideo dicitur quod "tenebrae Lucem non comprehenderint," et quod "mundus Ipsum non agnoverit." Quod "Verbum" sit Dominus quoad Divinum Humanum, et inde Divinum Verum procedens, videatur
in Doctrina novae Hierosolymae, n. 263 et 304; quod "Lux" sit Divinum Verum, et quod "tenebrae" sint falsa in quibus sunt qui non in luce, in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, (1)275.)
[5]
Quod qui agnoscunt Dominum, et colunt Ipsum ex amore et fide, et non in amoribus sui et mundi sunt, regenerentur et salventur, etiam ibi docetur, his Verbis:
"Quotquot Ipsum receperunt, dedit iis
potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (cap. i. vers. 12, 13):
ibi "ex sanguinibus"
sunt illi qui destruunt amorem et charitatem; "voluntas carnis" est omne malum ex amoribus sui et mundi, estque proprium hominis voluntarium, quod in se non est nisi quam malum; "voluntas viri"
est falsum inde ex proprio illo voluntario; quod qui in his amoribus non sunt recipiant Dominum, regenerentur et salventur, intelligitur per quod "qui credunt in nomen Ipsius," fiant "filii Dei," et
sint "ex Deo nati." (Quod "credere in nomen Domini" sit Divinum Humanum Ipsius agnoscere, et ab Ipso recipere amorem et fidem, videatur supra, n. 102, 135: quod "sanguines" sint quae destruunt amorem
et charitatem, in Arcanis Caelestibus, n. 4735, 5476, 9127: quod, caro" sit proprium voluntarium hominis, quod in se non est nisi quam malum, n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, (1)2308, 3518,
3701, 3812, 4328, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, (2)10732: et quod proprium hominis sit amor sui et amor mundi, n. 694, 731, 4317, 5660. Quod "vir" sit intellectuale, et inde verum aut falsum, quoniam
ex uno aut altero est illud, n. 3134, 3309, 9007: ita "voluntas viri" est proprium intellectuale; quod cum existit ex proprio voluntario, quod in se non est nisi quam malum, non est nisi quam falsum;
ubi enim malum est in voluntate ibi falsum est in intellectu. Quod "a Deo nasci" sit regenerari a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 173-184. Praeterea quod omnes in universo
ex influxu e caelo et ex revelatione colant Divinum sub Humana forma, videatur in opusculo De Telluribus in Universo, n. 98, (3)121, 141, 154, 158, 159, 169; tum quod omnes angeli caelorum superiorum,
in opere De Caelo et Inferno, n. 78-86.)
[6] Ex his nunc constare potest quod omne ecclesiae, ita quoque omne caeli apud homines, sit ex Divino Humano Domini. Quia ita est, ideo in primo capite Apocalypseos
describitur "Filius hominis," qui est Divinum Humanum, per varia repraesentativa; et dein ex illa descriptione desumpta sunt exordia ad singulas Ecclesias (videatur supra, n. 113); et in specie
ad hanc Ecclesiam, ad quam agitur de praecipuo essentiali ecclesiae, nempe de conjunctione interni et externi seu de regeneratione hominis ecclesiae; dicitur enim ad Angelum hujus Ecclesiae, "Haec
dicit Filius (4)hominis habens oculos suos tanquam flammam ignis."