182.
(Vers. 1.) "Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scriba." - Quod significet illos qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam,
constat ex illis quae ad hujus Ecclesiae Angelum scripta sunt, ex quibus in sensu interno seu spirituali lustratis constat quod agatur de illis qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia
parvi faciunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam. Sed antequam ea quae Sequuntur, quoad sensum spiritualem evolvuntur, explicandum et aperiendum est quid sit vita moralis,
et quid vita spiritualis, tum quid moralis vita ex spirituali, et quid moralis vita absque spirituali. Moralis vita est bene, sincere et juste agere cum sociis, tam in functionibus quam in negotiis
quibuscunque; verbo est vita apparens coram hominibus, quia cum illis. Sed haec vita est ex duplici origine, vel ex amore sui et mundi, vel ex amore in Deum et erga proximum.
[2] Moralis vita ex
amore sui et mundi non in se est moralis vita, tametsi ut moralis apparet; nam homo cui illa, bene, sincere et juste agit solum propter se et mundum; cui bonum, sincerum et justum inserviunt pro mediis
ad finem, qui sunt vel ut evehatur supra alios ac imperet aliis, vel ut lucretur opes: haec cogitat etiam in suo spiritu, seu quando secum in occulto; sed propalare illa quae cogitat non audet, quia
destruunt opinionem aliorum de se, et sic annihilat media per quae tendere vult ad fines suos. Ex his constare potest quod in morali ejus vita nihil aliud lateat quam ut obtineat prae aliis omnia,
ita quod velit ut omnes alii sibi serviant, aut ut possideat eorum bona: ex quibus videri potest quod moralis ejus vita non sit moralis vita in se; nam ,si obtineret quod intendit, seu pro fine habet,
subjiceret alios sibi ut servos, ac deprivaret illos suis bonis; et quia omnia media sapiunt ex fine, et in essentia sua sunt talia quales sunt fines, quare etiam vocantur fines intermedii, ideo talis
vita in se spectata est modo astutia et fraus; quod etiam manifeste apparet apud illos apud quos externa illa vincula soluta sunt; ut fit apud illos tales cum ex legibus juris agunt contra socios, quod
nihil plus aveant quam jus pervertere, et aucupare favorem judicis, aut gratiam regis, et hoc in occulto, ut alios bonis suis deprivent; quod cum obtinent, etiam gaudent spiritu et corde suo. Adhuc
manifestius apparet apud reges qui honorem ponunt in bellis et victoriis, quod summum cordis eorum gaudium sit subjugare provincias et regna; et ubi resistitur, spoliare subditos omnibus eorum bonis,
et quoque vita; quod jucundum etiam est pluribus tunc qui militiam obeunt: adhuc manifestius id apparet apud omnes tales cum fiunt spiritus, quod fit statim post mortem corporis eorum; tunc quia ex
suo spiritu cogitant et agunt, ruunt in omne nefas secundum amorem suum, utcunque in mundo moralem vitam ad apparentiam egerunt.
[3] Ast vita spiritualis est prorsus alia, quia est ex alia origine;
est enim ex amore in Deum et ex amore erga proximum; et inde est quoque vita eorum moralis alia, estque vere vita moralis: hi enim cum in spiritu suo cogitant, quod fit cum in occulto secum, non cogitant
ex se et mundo, sed ex Domino et caelo; interiora enim quae eorum mentis sunt, hoc est, quae eorum cogitationis et voluntatis, actualiter elevantur a Domino in caelum, et ibi conjunguntur Ipsi;
ita Dominus influit in eorum cogitationes, intentiones et fines, et illos regit, et abducit a proprio illorum quod unice est ex amore sui et mundi. Hi, ad apparentiam, similem moralem vitam agunt cum
illis de quibus supra dictum est; sed usque vita eorum moralis est spiritualis, nam est ex spirituali origine; moralis eorum vita est modo effectus vitae spiritualis, quae est causa efficiens, ita origo;
agunt enim bene, sincere et juste cum sociis ex timore Dei et ex amore proximi; in his Dominus tenet mentem et animum eorum: quapropter illi cum fiunt spiritus, quod fit dum moriuntur corpore, intelligenter
et sapienter cogitant et agunt, et in caelum elevantur. De his dici potest quod apud illos omne bonum amoris et omne verum fidei influat e caelo, hoc est, per caelum a Domino; at non de illis,
de quibus supra dictum est, nam horum (1)bonum non est bonum caeli, nec verum est verum caeli, sed est jucundum concupiscentiae carnis quod vocant bonum, et falsum inde quod vocant verum, quae ad
illos ex se et ex mundo influunt. Ex his quoque sciri potest, quid moralis vita ex spirituali, et quid moralis vita absque spirituali; quod nempe moralis vita ex spirituali sit vere moralis vita, quae
dicenda est spiritualis, quoniam causa et origo ejus est inde; at quod vita moralis absque spirituali non sit vita moralis, et quae dicenda est infernalis, nam quantum in ea regnat amor sui et mundi,
tantum illa est fraudulenta et hypocritica.
[4] Ex nunc dictis etiam concludi potest quale est sanctum externum, per quod intelligitur cultus in templis, precationes ac gestus tunc, apud illos
qui in amore sui et mundi sunt, et usque apparentem vitam moralem agunt; quod nempe nihil ex illis elevetur ad caelum et audiatur ibi, sed quod effluant ex aliqua cogitatione externi seu naturalis hominis,
et sic ex ore illorum in mundum: interiores enim eorum cogitationes, quae sunt ipsius spiritus eorum, sunt plenae astutia et fraude contra proximum; et usque elevatio in caelum fit per interiora:
et praeterea cultus eorum in templis, ac precationes et gestus tunc, sunt vel ex assuetudine ab infantia et inde familiari, vel ex principio quod externa talia faciant omne ad salutem, vel ex eo quod
diebus festis nihil negotii sit illis domi ac foris, vel ne a sociis credantur impii. At cultus apud illos qui moralem vitam ex origine spirituali vivunt, prorsus alius est; est enim vere cultus Dei,
nam precationes eorum elevantur ad caelum et audiuntur, ducit enim Dominus precationes eorum per caelum ad Se. (Sed plura de his videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 468, 484, 529, 530-534;
et supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 107.) Haec praemissa sunt quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, ex causa quia parvi pendunt
cognitiones spiritualium.