325.
"Quae sunt preces sanctorum."-Quod significet ex quibus cultus, constat ex significatione "precum sanctorum," quod sint cultus ex bono spirituali; per "preces" in sensu interno intelliguntur omnia cultus,
et per "sanctos" spiritualia; "sancti" enim in Verbo dicuntur qui in regno spirituali Domini sunt, "justi" autem qui in regno caelesti Ipsius (videatur supra, n. 204); sed in sensu interno Verbi
per "sanctos" non intelliguntur sancti sed sancta, nam sancti involvunt personas, et in sensu interno exuitur omne personae, solae enim res faciunt illum (de qua re videatur supra, n. 270); et quod angeli,
quia spirituales, cogitent abstracte a personis, etiam supra (n. 99, 100): in hoc distinguitur sensus internus Verbi a sensu externo ejus, qui est sensus litterae; et quia sic per "sanctos" intelliguntur
sancta, et per "sanctum" in Verbo intelligitur Divinum Verum quod procedit a Domino, et facit regnum spirituale Ipsius (videatur supra, n. 204), ideo per "Sanctos" intelliguntur spiritualia,
et per "preces sanctorum" cultus ex bono spirituali: quod cultus ex hoc bono per "preces sanctorum" intelligatur, constat ex eo, quod dicatur quod "habuerint phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt
preces sanctorum," et per "suffitus" significantur omnia cultus quae ex bono spirituali, ut in articulo mox praecedente ostensum est; inde sequitur quod per "preces sanctorum" simile significetur.
[2]
Ut quoque apud Davidem, "Attende aurem ad vocem meam quando clamo ad Te; receptae sint preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum minchah vesperae: ....custodi januam labiorum meorum,
ne declina cor meum ad malum, ad faciendum facinora in impietate, cum viris operantibus iniquitatem, ....quia adhuc preces meae in malis illorum" (Psalm. cxli. 1-5):
hic quoque "preces" vocantur "suffimentum,"
et "sublatio manuum" vocatur "minchah," et hoc quia per "preces" simile significatur quod per "suffimentum," et per "sublationem manuum" simile quod per "mincham;" per "suffimentum" significatur
bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximum, et per "mincham" significatur bonum caeleste quod est bonum amoris in Dominum, ita per utrumque cultus; et quia preces non sunt ex ore
sed ex corde per os, et omnis cultus qui est ex corde est ex bono amoris et charitatis, nam "cor" id significat, ideo etiam dicitur, "Custodi januam labiorum meorum, ne declina cor meum ad malum, ad
faciendum facinora in impietate;" et quia lamentatur David quod mala contra illum adhuc valeant, ideo dicit, "quia adhuc preces meae in malis illorum."
[3] Quod "preces" similia significent cum "suffitibus,"
etiam constat alibi in Apocalypsi, "Alius angelus venit, et stetit apud altare, habens thuribulum aureum, et dati ei suffitus multi, [ut offerret] cum precibus sanctorum omnium, super altare
aureum, ....et ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum ....ad conspectum Dei" (viii. 3, 4);
quia hic similia significantur per "preces" quae per "suffitus," nempe cultus ex bono spirituali,
ideo dicitur, "Dati ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum; ....tum ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum ad conspectum Dei." Quid intelligitur per cultum ex bonospirituali,
primum dicetur, postea quod "preces" illum cultum significent. Cultus non consistit in precibus ac in devotione externa, sed in vita charitatis; preces sunt modo externa ejus, procedunt enim ex homine
per os ejus, quapropter qualis est homo quoad vitam, tales sunt preces ejus. Non refert quod humiliter se gerat, super genubus sit et suspiret, quando precatur; haec externa sunt, et nisi externa procedant
ex internis, sunt modo gestus et soni absque vita. Est affectio in singulis quae homo loquitur; et unusquisque homo, spiritus et angelus est sua affectio, nam affectio eorum est vita eorum; ipsa
affectio est quae loquitur, et non homo absque illa, quapropter qualis est affectio talis est precatio. Affectio spiritualis est quae vocatur charitas erga proximum; in illa esse est vere cultus,
precatio est procedens. Inde constare potest quod essentiale cultus sit vita charitatis, ac instrumentale ejus sit gestus et precatio, seu quod primarium cultus sit vita charitatis et secundarium ejus
sit precatio. Ex quo patet quod qui omnem cultum Divinum ponunt in pietate orali et non in pietate actuali, valde errent.
[4] Pietas actualis est in omni opere et in omni functione agere ex sincero
et recto, et ex justo et aequo, et hoc quia praeceptum est a Domino in Verbo; ita enim homo inomni opere suo spectat ad caelum et ad Dominum, cum quo sic conjungitur: ast agere sincerum et rectum, justum
et aequum, solum ex timore legis, jacturae famae, ac honoris et lucri, et nihil cogitare de Lege Divina, de praeceptis Verbi, et de Domino, et tamen devote precari in templis, est pietas externa;
quae qualitercunque sancta apparet, usque non est pietas, sed est vel hypocrisis, vel est quoddam fictum ex habitu tractum, vel quoddam persuasivum ex falso principio quod in eo solo consistat cultus
Divinus; spectat enim non corde ad caelum et ad Dominum, sed modo oculis; cor spectat ad semet et ad mundum, et os loquitur ex habitu solius corporis et ejus memoriae; per id conjungitur ille homo mundo
et non caelo, ac sibi et non Domino. Ex his constare potest quid pietas, tum quid cultus Divinus, et quod pietas actualis sit ipse cultus; de qua re etiam videantur quae in opere De Caelo et Inferno
(n. 222, 224, 358-360, 528-530, dicta sunt); et quae in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 123-129), ubi etiam haec:-
"Pietas est pie cogitare et loqui, multum vacare precibus, humiliter se tunc gerere,
frequentare templa, et ibi praedicationes devote auscultare, et saepe quotannis obire Sacramentum Cenae, et similiter reliqua cultus secundum ecclesiae statuta. Vita autem charitatis est bene velle
et bene facere proximo, in omni opere agere ex justo et aequo, ex bono et vero, similiter in omni functione; verbo, vita charitatis consistit in usibus praestandis. In hac vita primario consistit
cultus Divinus, in illa autem secundario: quapropter qui separat unam ab altera, nempe qui vitam pietatis agit et non simul vitam charitatis, non colit Deum. ....Nam vita pietatis tantum valet, ....quantum
ei conjuncta est vita charitatis; haec enim primaria est, et qualis haec talis illa" (n. 124, 128).
[5] Quod caelum a Domino insinuetur pietati actuali hominis, et non pietati orali seu externae
separatae ab illa, ex pluri experientia mihi testatum factum est. Visi enim sunt multi qui in pietate orali et externa posuerunt omnem cultum, et praeterea in sua vita actuali nihil cogitaverunt de
praeceptis Domini in Verbo, seu quod sincerum etrectum, justum et aequum, ex religione, ita ex origine spirituali, faciendum sit, sed solum ex lege civili, tum ex lege morali, ut sinceri et justi apparerent
propter famam, et haec propter honorem aut lucrum; credentes sic quod in caelum venturi prae aliis: quapropter secundum fidem suam elevati sunt in caelum; sed cum ab angelis perceptum fuit quod
colerent Deum solum ore et non corde, et quod pietas eorum externa non procederet ex pietate actuali, quae est vitae, ab illis dejecti sunt; et postea associati illis qui in simili vita cum illis fuerunt,
et ibi deprivati suo pio et sancto, quoniam hoc interius conspurcatum fuit malis vitae. Inde quoque patuit quod cultus Divinus primario consistat in vita charitatis, et secundario in pietate externa.
[6]
Quoniam ipse cultus Divinus primario consistit in vita, et non in precibus, ideo dixit Dominus quod in precando non essent multiloqui et prolixi, his verbis:
"Orantes ne sitis multiloqui,
sicut ethnici, qui putant quod propter multiloquium exaudiantur; ne igitur reddimini illis similes" (Matth. vi. 7, 8). Quia nunc ipse cultus Divinus consistit primario in vita charitatis, et secundario
in precibus, ideo per "preces" in sensu spirituali Verbi intelligitur cultus ex bono spirituali, hoc est, ex vita charitatis; quod enim primarium est, hoc intelligitur in sensu spirituali; sensus
litterae autem consistit ex secundariis, quae sunt effectus et correspondent.
[7] In Verbo etiam multis in locis nominantur preces; sed quia preces procedunt ex corde, et cor hominis est qualis
ejus vita amoris et charitatis est, ideo per "preces" in sensu spirituali intelligitur illa vita, et cultus ex illa; ut in his sequentibus:-Apud Lucam, "Vigilate omni tempore, precantes ut digni habeamini
ad fugiendum quae futura sunt, et ad standum coram Filio hominis" (xxi. 36, Marc. xiii. 33);
per "vigilare omni tempore" significatur vitam spiritualem sibi comparare (videatur supra, n. 187);
quare etiam dicitur "precantes," quia precatio est effectus illius vitae, seu externum ejus, quod tantum facit quantum ex vita procedit, sunt enim unum sicut anima et corpus, ac sicut internum et externum.
[8]
Apud Marcum, Jesus dixit, "Omnia quae precantes petitis, credite quod accepturi, tunc fiet vobis; cum vero steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam" (xi. 24, 25);
hic
quoque per "precari," "petere" et "orare" in sensu spirituali intelligitur vita amoris et charitatis; nam qui in vita amoris et charitatis sunt, illis datur a Domino quid petituri sunt; quare non
aliud petunt quam quod bonum est, et id fit illis: et quia fides etiam est a Domino, ideo dicitur, "Credite quod accepturi;" et quia preces ex vita charitatis procedunt, et sunt secundum illam, ideo
ut fiat secundum preces, etiam dicitur, "Cum steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam."
[9] Quod per "cum steteritis orantes" significetur cum in cultu Divino sunt, patet etiam
ex eo, quod simile quod ibi dicitur de "orantibus," etiam dicatur de "offerentibus munus super altari," apud Matthaeum, "Si obtuleris munus super altare, et recordatus quod frater tuus habeat aliquid
contra te, relinque munus coram altari, ....et prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus" (v. 23, 24);
per "munus offerre super altari," significatur omnis cultus Divinus, ex causa quia
cultus Divinus apud illam gentem principaliter constabat in offerendis holocaustis et sacrificiis, per quae ideo significabantur omnia cultus (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 214, 221); inde
constare potest quod simile significetur per "precari" seu "orare," quod per "offerre munus super altari," nempe cultus ex bono amoris et charitatis.
[10] Apud eundem, Jesus dixit, "Scriptum
est, Domus mea Domus precationum vocabitur, vos vero illam fecistis speluncam latronum" (xxi. 13; Marc. xi. 17: Luc. xix. 46);
per "Domum Domini" significatur ecclesia, et per "precationes" cultus ibi;
et per "speluncam latronum" profanatio ecclesiae et cultus: ex hoc opposito etiam patet quod "precationes" significent cultum ex bono amoris et charitatis.
[11] Apud Davidem, "Ad Deum ore meo
clamavi; ....iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus; atque audivit Deus, attendit ad vocem precum mearum" (Psalm. lxvi. 17-19);
quia tales sunt preces quale est cor hominis, et ideo
non sunt preces quae alicujus cultus si cor malum est, ideo dicitur, "Iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus," per quod significatur non reciperet cultum: cor hominis est amor
ejus, et amor hominis est ipsa vita ejus, inde tales sunt preces hominis qualis est ejus amor, seu qualis est ejus vita; inde sequitur quod "preces" significent vitam amoris et charitatis ejus, seu quod
haec vita per "preces" in sensu spirituali intelligatur.
[12] Possunt plura loca adduci; sed quia homo non scit quod vita ejus et preces unum faciant, et inde non aliter percipit quam quod intelligantur
solae preces, ubi in Verbo dicuntur, ideo supersedentur. Praeterea homo continue precatur quando est in vita charitatis, tametsi non ore usque corde; nam quod amoris est hoc in cogitatione est
jugiter, etiam cum id nescit (secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 55-57, dicta sunt); inde etiam patet quod "precatio" in spirituali sensu sit cultus ex amore. Sed haec non sapiunt
illi, immo contra id cogitant, qui pietatem ponunt in precibus et non in vita; hi nec sciunt quid pietas actualis.