Apocalypse Explained (Tansley) n. 391

Previous Number Next Number See English 

391. "{1}Vidi sub altari."- Quod significet qui sub caelo reservati sunt, constat ex significatione "videre," quod sit manifestatum facere (ut supra, n. 351); et ex significatione altaris," quod in proximo sensu sit cultus ex bono amoris in Dominum, in sensu interiori caelum et ecclesia quae in illo amore, et in sensu intimo Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum Divini Amoris. Quod per "subter altari" significentur illi qui sub caelo reservati sunt, est quia dicitur quod "viderit subter altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant," et per illos intelliguntur qui sub caelo reservati sunt usque ad ultimum judicium; sed hoc quia nondum in mundo notum est, volo dicere quomodo cum hoc se habet. In opusculo De Ultimo Judicio relatum est quod ante ultimum judicium fuerit instar caeli, quod intelligitur per "prius caelum quod transivit" (Apoc. xxi. 1);
et quod hoc caelum constiterit ex illis qui in externo cultu absque interno fuerunt, et qui inde moralem vitam externam egerunt tametsi mere naturales et non spirituales essent. Illi qui hoc caelum ante ultimum judicium constituerunt, visi sunt supra terram, etiam super montibus, collibus, et petris in mundo spirituali, et inde crediderunt se esse in caelo; sed illi qui hoc caelum constituerunt, quia solum in externa morali vita fuerunt et non simul in interna spirituali, dejecti sunt; et cum illi dejecti, tunc elevati sunt et translati in eadem loca, hoc est, super montes, colles et petras, ubi priores fuerunt, omnes illi qui reservati sunt a Domino, et absconditi hic et illic, plerique in inferiore terra; et ex his formatum est novum caelum. Hi qui reservati sunt et tunc elevati, fuerunt ex illis in mundo qui vixerunt vitam charitatis, et qui fuerunt in affectione veri spirituali: elevatio horum in loca priorum saepius mihi visa est. Hi sunt qui intelliguntur per "animas occisorum visas subter altari;" et quia illi custoditi fuerunt a Domino in terra inferiori, quae terra est sub caelo, inde per "Vidi subter altari" significantur qui sub caelo reservati sunt. Sed de his in specie agitur in Apocalypsi, cap. xx. 4, 5, 12, 13, ubi plura de illis dicenda sunt: interea de "priori caelo quod transivit," et de "novo caelo" quod a Domino post ultimum judicium formatum est, videatur in opusculo De Ultimo Judicio (n. 65-72); haec pauca sufficiant pro aliqua illustratione ad intelligendum illa quae in binis sequentibus versibus dicuntur, nempe, quod qui sub altari "clamaverint voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae illis stolae albae, et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri interfici sicut et illi."
[2] Quod "sub altari" significet sub caelo, est quia "altare" in supremo sensu significat Dominum, in respectivo caelum et ecclesiam (quia Dominus est caelum et ecclesia, omne enim caeli et ecclesiae, seu omne amoris et fidei quae faciunt illa apud angelum et hominem, est ab Ipso et inde est Ipsius); in communi autem sensu "altare" significat omnem cultum Domini, in specie cultum repraesentativum, qualis fuit apud filios Israelis. Quod "altare" significet omnem cultum, est causa quia cultus in illa ecclesia principaliter constabat in holocaustis et sacrificiis offerendis; offerebantur enim pro omni peccato et reatu, etiam ex benevolentia ut placerent Jehovae (quae sacrificia eucharistica seu gratuita vocabantur), et quoque pro mundationibus omnis generis; per holocausta et sacrificia fiebant etiam inaugurationes in omne sanctum ecclesiae, ut constat ex sacrificiis ad inaugurandum Aharonem et filios ejus in sacerdotium, et ad inaugurandum Tentorium conventus, et postea Templum: et quia in holocaustis et sacrificiis principaliter constabat cultus Jehovae, hoc est, Domini, ideo etiam cottidie, nempe quovis mane et vespere offerebantur, quae una voce vocabantur "juge," praeter in magna copia quolibet festo: inde in Verbo juge significat omnem cultum repraesentativum. Ex his constare potest quod cultus, et in specie cultus repraesentativus illius gentis principaliter in holocaustis et sacrificiis constiterit. Inde est quod altare super quo fiebant, et quod erat continens eorum, in Verbo significet in genere omnem cultum. Per cultum non intelligitur solum cultus externus, sed etiam cultus internus; et cultus internus comprehendit omne amoris et omne fidei, ita omne id quod facit ecclesiam seu caelum apud hominem, verbo quod facit ut Dominus sit apud illum. Quod caelum coram Johanne repraesentatum sit per altare, etiam est causa quia totum Verbum per repraesentativa est conscriptum, et per talia repraesentativa quae fuerunt apud filios Israelis; quare ut Verbum sibi simile esset in utroque Testamento, etiam in hoc Libro similia sunt, et visa Johanni, ut quoque alibi; ut quod visum altare suffitus, et quod visi ipsi suffitus cum thuribulis, tum quod visum tabernaculum, ac visa arca, et similia alia; at hodie talia nusquam alicui angelo, nec alicui homini cui visus apertus est in caelum, apparent. Quod non altare, arca, et similia, hodie in caelo appareant, est quia sacrificia nusquam nota fuerunt antiquis, et quia post adventum Domini prorsus abolita; incepta enim fuerunt ab Ebero, et dein apud posteros ejus, qui vocati sunt Hebraei, continuata, et apud filios Israelis, qui ex Ebero fuerunt, tolerata, praecipue ob causam quia cultus semel inceptus et animis irradicatus non abolitur a Domino, sed flectitur ad significandum sanctum religionis (de qua re videatur in Arcanis Coelestibus, n. {2}1343, 2180, 2818, 10042).
[3] Quod "altare" significet in supremo sensu Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et quod in sensu respectivo significet caelum et ecclesiam, ac in genere omnem cultum, et in specie cultum repraesentativum, constare potest a sequentibus his locis in Verbo:- Apud Davidem, "Mitte lucem tuam et Veritatem tuam, hac ducant me, ducant me ad montem sanctitatis tuae, et ad habitacula tua, ut ingrediar ad altare Dei, ad Deum..." (Ps. xliii. 3, 4):
quod per "altare Dei" hic intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, manifeste patet, nam agitur ibi de via ad caelum et ad Dominum ibi; via ad caelum intelligitur per "Mitte lucem et veritatem tuam, hae ducant me;" "lux" est illustratio in qua apparent veritates: caelum in quod ducatur, intelligitur per "ducant me ad montem sanctitatis et ad habitacula tua;" "mons sanctitatis" est caelum ubi regnum caeleste Domini est, in quo regnat bonum amoris; "habitacula" dicuntur illi caeli ubi est regnum spirituale Domini, in quo regnat verum ex illo bono: et quia utrumque intelligitur, ideo dicitur "ut ingrediar ad altare Dei, ad Deum;" ac per "altare Dei" intelligitur ubi Dominus est in bono amoris, et per "Deum" intelligitur ubi Dominus est in vero ex illo bono, nam Dominus dicitur "Deus" ex Divino Vero, ac "Jehovah|"| ex Divino Bono. In Ecclesia Judaica erant duo quae in supremo sensu significabant Divinum Humanum Ipsius, nempe altare et templum; altare Divinum Humanum quoad Divinum Bonum, templum quoad Divinum Verum procedens ex illo Bono; quod duo illa significaverint Dominum quoad Divinum Humanum Ipsius, erat causa, quia omnia cultus in illa ecclesia repraesentabant Divina quae procedunt a Domino, quae caelestia et spiritualia vocantur, et ipse cultus principaliter peragebatur super altari et in templo, quare per illa duo repraesentabatur Ipse Dominus.
[4] Quod templum repraesentaverit Divinum Humanum IpSius, apertis verbis Ipse docet apud Johannem, "Judaei dixerunt, Quodnam signum monstras quod haec facias? Respondit Jesus et dixit, Solvite Templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud... sed Ipse loquebatur de Templo corporis sui" (ii. 18-23; tum Matth. xxvi. 61; et alibi). Quod Dominus dixerit, cum discipuli monstrabant Ipsi structuras templi, Quod "non relinquetur lapis super lapide qui non dissolvetur" (Matth. xxiv. 2, 3), significabat quod Dominus prorsus negaretur apud illos; quare etiam templum funditus destructum est.
[5] Quod etiam altare significaverit Divinum Humanum Domini, concludi potest a Domini verbis apud Matthaeum, "Vae vobis, duces caeci, quia dicitis, Quicunque juraverit per templum, nihil est, quicunque vero juraverit per aurum templi, reus est; stulti et caeci, utrum majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Tum, Quicunque juraverit per altare, nihil est, quicunque vero juraverit per donum quod super illo, reus est; stulti et caeci, utrum majus est donum quam altare quod sanctificat donum? Qui enim jurat per altare, jurat per illud et per omne id quod super illo est; et qui jurat per templum, jurat per illud, et per Eum qui habitat in illo: et qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei, et per Eum qui sedet super illo" (xxiii. 16-22):
dicitur quod templum sanctificet aurum quod in eo est, et quod altare sanctificet donum quod super eo; et sic quod templum et altare fuerint sanctissima, ex quibus omnis sanctificatio; quare per "templum" et "altare" significatur Dominus quoad Divinum Humanum, ex hoc enim omne sanctum caeli et ecclesiae procedit. An templum et altare, nisi hoc intelligatur, aliquid sanctificare potest? Nec potest ipse cultus, sed Dominus cui cultus, et a quo bonum et verum cultus; quare dicitur quod non donum sanctificet, sed altare; per "donum" intelliguntur sacrificia quae erant cultus: et quia hoc non intellexerunt Judaei, sed docuerunt aliter, ideo dicti sunt a Domino "stulti et caeci."
[6] Quia hoc significatum est per "altare," ideo sanctificabantur omnes qui tetigerunt illud, ut constat apud Mosen, "Septem dies... sanctificabis" altare, "ut altare sit sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit altare sanctificetur" (Exod. xxix. 37):
per "tangere" significatur communicare, transferre, et recipere (videatur n. 10130), hic Divinum quod procedit a Domino; et quia hoc significabatur per "tangere," et qui tetigerunt sanctificabantur, sequitur quod Ipse Dominus in supremo sensu significetur per "altare," aliunde enim non est aliquod sanctum: omnis etiam cultus est cultus Domini et a Domino; quare etiam, quia cultus in ecclesia illa principaliter constabat in holocaustis et sacrificiis, per "altare" significabatur ipsum Divinum a quo, et hoc Divinum est Divinum Humanum Domini.
[7] Inde quoque erat quod mandatum sit Quod ignis super altari jugiter arderet, et nusquam exstingueretur (Levit. vi. 5, 6 (B.A. 12, 13)), et quod ex illo igne accenderentur lucernae in Tentorio conventus, et quod ex eodem desumerent in thuribulis et suffirent, nam per "ignem" significabatur Divinus Amor qui est in solo Domino (videatur supra, n. 68).
[8] Quia "ignis altaris" significat Divinum Amorem, ideo sanctificabatur per illum propheta Esaias, "Volavit ad me unus seraphim, in cujus manu pruna ignis, quam... acceperat desuper altari; et tetigit os meum, et dixit, Tetigit haec labia tua; ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur" ((Esai.) vi. 6, 7):
quid haec in serie significant, videri potest dum scitur quod "altare" significet Dominum quoad Divinum Humanum, quod "ignis" super illo Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, quod "os et labia" prophetae significent doctrinam boni et veri, quod "tangere" significet communicare, "iniquitas" quae recessit falsum, ac "peccatum" malum; nam "iniquitas" dicitur de vita falsi seu de vita contra vera, et "peccatum" de vita mali seu de vita contra bonum.
[9] Apud Esaiam, "Omnia pecora Arabiae congregabuntur Tibi, arietes Nebaioth ministrabunt Tibi, ascendent ad beneplacitum altare meum; ita domum decoris {3}mei decorabo" (|l|x. 7):
agitur ibi de adventu Domini, et haec dicta sunt de Ipso Domino; per "omnia pecora Arabiae" quae congregabuntur, et per "arietes Nebaioth" qui ministrabunt, significantur omnia bona spiritualia externa et interna; per "pecora" significantur bona externa, et per "arietes" bona interna, ac per "Arabiam" et "Nebaioth" spiritualia: "ascendent ad beneplacitum altare meum, ita domum decoris mei decorabo," significat Divinum Humanum Domini in quo erunt; "altare" significat Divinum Humanum Ipsius quoad Divinum Bonum, ac "domus decoris" illud quoad Divinum Verum: quod Dominus quoad Divinum Humanum hic intelligatur, constat ex praecedentibus hujus capitis, ubi dicitur quod "super Te exorietur Jehovah, et gloria Ejus super Te videbitur," et quae sequuntur, per quae describitur Divina Sapientia qua Dominus quoad Humanum suum implebitur.
[10] Quoniam per "altare" in supremo sensu significatur Divinum Humanum Domini, ideo etiam per "altare" significatur caelum et ecclesia; nam caelum angelicum in se spectatum est ex Divino quod procedit ex Divino Humano Domini; inde est quod caelum angelicum in toto complexu sit sicut unus Homo; quare etiam caelum illud vocatur Maximus Homo (de qua re videantur quae in opere De Caelo et Inferno, n. 59-86, ostensa sunt), similiter ecclesia (n. 57, ibi). Et quia omnis cultus est a Domino, est enim Divinum, quod communicatur homini a Domino, in quo est Ipse Dominus, inde per "altare" etiam significatur in genere omne cultus qui procedit ex bono amoris, et per "templum" cultus qui procedit ex veris ab illo bono: omnis enim cultus est vel ex amore vel ex fide, aut ex bono vel ex vero; cultus ex bono amoris est qualis est in regno caelesti Domini, et cultus ex veris ex illo bono, quae vera etiam vocantur vera fidei, est qualis est in regno spirituali Domini (de quibus etiam videatur in eodem opere, n. 20-28).
[11] Ex his nunc constare potest quid per "altare significatur in sequentibus his locis:- Apud Davidem, "Quam amabilia sunt habitacula tua, Jehovah Zebaoth; desideravit, immo consumpta est, anima mea erga atria Jehovae, cor meum et caro mea jubilant erga Deum vivum; etiam avis invenit domum, et hirundo nidum sibi, altaria tua, Jehovah Zebaoth, Rex mi et Deus mi; beati habitatores domus tuae" (Ps. lxxxiv. 2-5 (B.A. 1-4)):
per "altaria" hic intelliguntur caeli, nam dicitur "Quam amabilia sunt habitacula tua; desideravit, immo consumpta est, anima mea erga atria Jehovae," et postea "altaria tua, Jehovah Zebaoth;" per "habitacula" intelliguntur caeli superiores, et per "atria" caeli inferiores, ubi introitus, quae etiam "altaria" dicuntur ex cultu: et quia omnis cultus est ex bono amoris per vera, ideo dicitur "altaria tua, Jehovah Zebaoth, Rex mi et Deus mi," Dominus enim dicitur "Jehovah" ex Divino Bono, ac "Rex" et "Deus" ex Divino Vero: et quia intelliguntur caeli, etiam dicitur "Beati habitatores domus tuae;" "domus Jehovae Dei" est caelum in omni complexu: quod etiam dicatur, "etiam avis invenit domum et hirundo nidum suum," est quia "avis" significat verum spirituale, et "hirundo" verum naturale, per quae cultus: et quia omne verum per quod cultus est ex bono amoris, ideo praemittitur, "Cor meum et caro mea jubilant erga Deum vivum;" per "cor" et per "carnem" significatur bonum amoris, et per "jubilare" significatur cultus ex jucundo boni.
[12] Caelum et ecclesia intelliguntur per "altare" etiam in his in Apocalypsi,-
"Datus est mihi calamus similis baculo, et adstitit angelus et dixit mihi, Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in illo" (xi. 1);
et postea, "Audivi alium angelum ex altari dicentem, Immo, Domine Deus omnipotens, vera et justa sunt judicia tua" (xvi. 7). Apud Davidem, "Lavo in innocentia manus meas, et circumdo altare tuum, Jehovah, ut audiri faciam vocem confessionis" (Ps. xxvi. 6, 7):
"lavare in innocentia manus" significat purificari a malis et falsis; "circumdare altare tuum, Jehovah," significat conjunctionem cum Domino per cultum ex bono amoris; qui cultus, quia fit per vera ex bono, ideo adjicitur, "ut audiri faciam vocem confessionis;" "audiri facere vocem confessionis" est cultus ex veris: quod "circumdare altare tuum, Jehovah," significet conjunctionem Domini per cultum ex bono amoris, est quia "Jehovah" dicitur de Bono amoris, et "circumdare" significat cultu amplecti, ita conjungi.
[13] Apud Esaiam, "In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth: Ir Cheres dicetur unaquaevis: in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus Jehovae" (xix. 18, 19):
per "Aegyptum" significatur naturalis homo et ejus scientificum; "in die illo" significat adventum Domini, et tunc statum illorum qui in veris scientificis a Domino; "quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis," significat vera doctrinae plura quae genuina ecclesiae ("quinque" sunt plura, "urbes" sunt vera doctrinae, "labia Canaanis" sunt doctrinalia ecclesiae genuina); "jurantes Jehovae Zebaoth," significat confitentes Dominum: "Jehovah Zebaoth" dicitur hic et multis aliis in locis in Verbo, et intelligitur Dominus quoad omne bonum et verum, nam zebaoth in lingua originali significant exercitus, ac "exercitus" in sensu spirituali significant omnia bona et vera caeli et ecclesiae (videatur n. 3448, 7236, 7988, 8019); hoc itaque est "Jehovah Zebaoth" seu "Jehovah Exercituum:" "Ir Cheres dicetur unaquaevis" significat doctrinam coruscantem ex veris spiritualibus in naturali, "Ir" enim est urbs, et "urbs" significat doctrinam, "Cheres" est coruscatio ut solis: "in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti" significat quod tunc erit cultus Domini ex bono amoris per vera scientifica quae in naturali homine; "altare Jehovae" significat cultum Domini ex bono amoris, "in medio terrae Aegypti" significat per vera scientifica quae in naturali homine, vera scientifica sunt etiam cognitiones ex sensu litterae Verbi: "et statua apud terminum (ejus) Jehovae" significat cultum Domini ex veris fidei; per "statuam" significatur cultus ex veris fidei, et per "terminum Aegypti significantur extrema; extrema naturalis hominis sunt sensualia.
[14] Apud eundem, "Cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, non resurrexerint luci et statuae solares" (xxvii. 9):
haec de Jacobo et Israele, per quos significatur ecclesia, hic quae destruenda; destructio ejus quoad vera cultus describitur per "ponere lapides altaris sicut lapides calcis dispersos;" "lapides altaris" sunt vera cultus, "sicut lapides calcis dispersi" sunt sicut falsa non cohaerentia: "non resurrexerint luci et statuae solares" significat ut non amplius aliquis cultus ex veris spiritualibus et naturalibus; "luci" significant cultum ex veris spiritualibus, et "statuae solares" cultum ex veris naturalibus.
[15] In Threnis, "Deseruit Dominus altare suum, abominatus est sanctuarium suum, conclusit in manus hostis muros palatiorum ejus" (ii. 7):
lamentatio super vastatis omnibus ecclesiae; quod vastata sit ecclesia quoad omnia bona, significatur per "Deseruit Dominus altare suum;" quod vastata sit quoad omnia vera, significatur per "abominatus est sanctuarium suum;" (quod "sanctuarium" dicatur de ecclesia quoad vera, videatur supra, n. 204(a);) quod falsa et mala intraverint in omnia ecclesiae, significatur per "conclusit in manus hostis muros palatiorum ejus;" "hostis" significat malum et falsum, "concludere in manus ejus" significat quod occupaverint et intraverint, "muri palatiorum" significant omnia vera tutantia, "palatia" sunt illa quae doctrinae.
[16] Apud Esaiam, "Quisquis custodit sabbathum... et servat foedus meum, introducam eos super montem sanctitatis meae, et exhilarabo eos in domo precationis meae; holocausta eorum et sacrificia eorum in beneplacitum super altari meo" (lvi. 6, 7):
per "sabbathum" significatur conjunctio Domini cum caelo et ecclesia, ita cum illis qui ibi; quare per "custodire sabbathum" significatur in conjunctione cum Domino esse: et per "servare foedus Ipsius s1gnificatur conjunctio per vitam secundum praecepta Domini; "foedus" est conjunctio, et vita secundum praecepta conjungit; praecepta Decalogi inde dicta fuerunt "foedus:" "introducam eos super montem sanctitatis" significat quod donaturus bono amoris; "mons sanctitatis" est caelum ubi bonum amoris in Dominum, ita quoque bonum amoris quale ibi: "exhilarabo eos in domo precationis meae" significat quod donaturus illos veris spiritualibus; "domus precationis" seu templum est caelum ubi vera spiritualia sunt, ita quoque vera spiritualia qualia ibi: "holocausta et sacrificia eorum in beneplacitum super altari meo" significat cultum ex bono amoris per vera spiritualia gratum; "holocausta" significant cultum ex bono amoris, et "sacrificia" cultum ex veris quae ex illo bono; vera ex bono sunt quae vocantur vera spiritualia; "super altari" significat in caelo et ecclesia.
[17] Apud Davidem, "Benefac in beneplacito tuo Zioni, aedifica muros Hierosolymae; tunc delectaberis sacrificiis justitiae... et ignito; tunc ascendere facient super altare tuum juvencos" (Ps. li. 20, 21 (B.A. 18, 19)):
per "Zionem" intelligitur ecclesia quae in bono amoris, et per "Hierosolymam" ecclesia quae in veris doctrinae; inde per "benefacere in beneplacito Zioni, et aedificare muros Hierosolymae," significatur restaurare ecclesiam ducendo in bonum amoris et docendo in veris doctrinae: cultus tunc ex bono amoris significatur per "tunc delectaberis sacrificiis justitiae et ignito;" "justitia" dicitur de bono caelesti, et "ignitum" significat amorem: et cultus tunc ex bono charitatis, significatur per "tunc ascendere facient super altare tuum juvencos;" juvenci significant bonum naturale spirituale, quod bonurn est bonum charitatis.
[18] Apud eundem, "Deus Jehovah qui illuminat nos, ligate festum funibus usque ad cornua altaris, Deus mi" (Ps. cxviii. 27(, 28)):
per "illuminare" significatur illustrare in veris: per "ligare festum funibus usque ad cornua altaris" significatur conjungere omnia cultus; "ligare funibus" est conjungere, "festum ad cornua altaris" sunt omnia cultus ("cornua" sunt omnia quia ultima, ac "festum" et "altare" sunt cultus); omnia cultus conjuncta sunt quando externa cum internis, et quando bona cum veris.
[19] Apud Lucam, "Requiretur sanguis omnium prophetarum effusus a fundatione mundi a generatione hac, a sanguine Abelis usque ad sanguinem Zachariae interfecti inter altare et templum" (xi. 50, 51):
per haec non intelligitur quod a gente Judaica requiretur sanguis omnium prophetarum a fundatione mundi a sanguine Abelis, non enim ab aliquo requiritur sanguis quam ab illo qui effudit eum; sed per illa verba intelligitur quod ab illa gente falsificatum sit omne verum, et adulteratum omne bonum; "sanguis" enim "omnium prophetarum effusus a fundatione mundi" significat falsificationem omnis veri quod usquam in ecclesia fuit; "sanguis" est falsificatio, "prophetae" sunt vera doctrinae, et "a fundatione mundi" est quod usquam in ecclesia fuit ("fundatio mundi" est instauratio ecclesiae): "a sanguine Abelis usque ad sanguinem Zachariae interfecti inter altare et templum," significat adulterationem omnis boni, et inde exstinctionem cultus Domini; "sanguis Abelis usque ad Zachariam" est adulteratio omnis boni, "interfici inter altare et templum" est exstinguere omne bonum et omne verum in cultu, "altare" enim significat cultum ex bono, et "templum" cultum ex vero, ut supra quoque dictum est: inter utrumque est ubi conjunctio, et ubi non conjunctio ibi non bonum nec verum. Altare erat extra Tentorium conventus et extra Templum; quod itaque fiebat inter utrumque significabat communicationem et conjunctionem (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10001, {3}10025; et quod "Abel" significet bonum charitatis, n. 342, 374, 1179, {4}3325). Quod non Abel nec Zacharias hic in spirituali sensu intelligatur, constat ex eo, quod nomina in Verbo significent res.
[20] Apud Matthaeum, Jesus dixit, "Si obtuleris munus tuum super altari, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque munus coram altari, et abi, prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus tuum" (v. 23, 24):
per "offerre munus super altari" in sensu spirituali intelligitur colere Deum, et per colere Deum intelligitur cultus tam internus quam externus, nempe qui est amoris et fidei et inde vitae; hoc intelligitur quia cultus in Ecclesia Judaica principaliter constabat in sacrificiis seu muneribus offerendis super altari, ac principale sumitur pro omni: ex his constare potest quid in sensu spirituali intelligitur per illa verba Domini, quod nempe cultus Divinus primario consistat in charitate erga proximum, et non in pietate absque illa; "offerre munus super altari" est cultus ex pietate, et "reconciliari fratri" est cultus ex charitate, et quod hic sit vere cultus, et qualis hic talis ille. (De qua re videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. {5}123-129; et in opere De Caelo et Inferno, n. 222, 224, 358-360, 528, 529, 535, et supra, n. 325(b.))
[21] Quod "si obtuleris munus tuum super altari" significet in omni cultu, patet a Domini verbis apud Lucam, cap. xvii. 4, (Matth. xviii. 22,) ubi dicitur quod omni tempore remittendum sit fratri seu proximo; "septuagies septem" ibi significat jugiter. Quoniam per "altare" talia significata sunt, ideo altare factum est vel ex ligno, vel ex humo, vel ex lapidibus integris super quos non moveretur ferrum, et quoque circumdatum est aere. Quod factum sit ex ligno, erat causa, quia "lignum" significat bonum; similiter quod ex humo, nam "humus" simile significat: quod ex lapidibus integris, erat causa, quia illi "lapides" significabant vera formata ex bono, seu bonum in forma; et ne accederet aliquid ex propria intelligentia quod simul formaret id, prohibitum fuit ne lapides illi aptarentur per aliquem malleum, securim, aut ferrum: quod "circumdatum fuerit aere" significabat quod repraesentaret bonum undequaque, "aes" enim significat bonum in externis.
[22] Quod altare ex ligno factum fuerit, constat apud Mosen, "Facies altare ex lignis schittim, quinque cubiti longitudo et... latitudo, quadratum erit;... et facies ei cornua;... et facies ei cribrum, opus retis aeris... cavum tabulatum erit" (Exod. xxvii. 1-8);
et apud Ezechielem, "Altare erat ex ligno, tres ulnas altum, et longitudo ejus duae ulnae, cui anguli, longitudo ejus et parietes ejus ex ligno: tunc locutus est ad me, Haec mensa quae coram Jehovah" (xli. {6}22):
quod altare ex ligno factum sit et obductum aere, fuit etiam propter usum ut portari ac transferri posset a loco in locum in deserto, ubi tunc fuerunt filii Israelis, tum quia "lignum significat bonum, et "lignum schittim" bonum justitiae seu meriti Domini. (Quod "lignum" significet bonum, videatur n. 643, 3720, 8354; et quod lignum schittim "bonum justitiae seu meriti, quod soli Domino, n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178.) Quod autem altare ex humo aedificaretur, et si ex lapidibus, quod ex integris et non per aliquod instrumentum ferri caesis, constat etiam apud Mosen, "Altare (humi) facies Mihi, ut sacrifices super illo holocausta tua et eucharistica tua Quod si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum moveris super illos profanabis illud" (Exod. xx. 21, 22 (B.A. 24, 25)):
et alibi, Si altare lapidum aedificatur, non impelletur ferrum super lapides (Deutr. xxvii. (5,) 6).
[23] Hactenus ostensum est quid per "altare" significatum est in genuino sensu; exinde patet quid per "altare" significatur in sensu opposito, quod nempe cultus idololatricus seu cultus infernalis, qui solum est apud illos qui quidem religionem profitentur, sed usque se et mundum super omnia amant, et sic colunt; et cum hoc faciunt, amant malum et falsum; quare per "altare," cum de illis, significatur cultus ex malo, et per "statuas," quae etiam erant illis, cultus ex falso, proinde etiam infernum. Quod hoc significetur per "altare" in opposito sensu, constat ex his sequentibus locis:- Apud Esaiam, "In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt; et non respiciet ad altaria, opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti illius {7}non spectabit, aut ad lucos aut subdiales statuas" (xvii. 7, 8):
haec de instauratione novae ecclesiae a Domino; quod tunc ducendi erunt in bonis vitae et informandi in veris doctrinae, intelligitur per quod homo "`in die illo respiciet ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt;" Dominus dicitur "Factor" ex eo quod ducat in bona vitae, nam haec faciunt hominem, et "Sanctus Israelis" ex eo quod doceat vera doctrinae: quare etiam dicitur quod "homo respiciet," et "oculi ejus spectabunt;" homo dicitur "homo" ex bono vitae, et "oculi" dicuntur de intellectu veri, ita de veris doctrinae; quod tunc non cultus ex proprio amore, ex quo mala vitae, nec ex propria intelligentia, ex qua falsa doctrinae, significatur per quod "non respiciet ad altaria, opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti ejus {8}non spectabit;" per "altaria, opus manuum suarum" intelligitur cultus ex proprio amore, ex quo mala vitae; et per "quod fecerunt digiti ejus intelligitur cultus ex propria intelligentia ex qua falsa doctrinae: per "lucos et subdiales statuas" significatur religiosum ex falsis et inde malis, per "lucos" religiosum ex falsis, et per "subdiales statuas" ex malis falsi.
[24] Apud Jeremiam, "Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri, scalpro adamantis, {10}sculptum super tabula cordis eorum, et in cornibus altarium vestrorum: sicut recordor filiorum eorum, altarium eorum, et lucorum eorum cum arbore viridi, super collibus altis" (xvii. 1, 2):
per haec describitur quod cultus idololatricus genti Judaicae ita irradicatus fuerit ut auferri nequiret; quod irradicatus ut non auferri posset, significatur per quod "peccatum Jehudae scriptum sit stylo ferri, scalpro adamantis, sculptum super tabula cordis eorum, et in cornibus altarium eorum;" falsum irradicatum intelligitur per "scriptum stylo ferri et scalpro adamantis," et malum irradicatum intelligitur per "sculptum super tabula cordis, et in cornibus altarium illorum;" "super cornibus altarium" dicitur quia intelligitur cultus idololatricus: per "filios" quorum recordatur, significantur falsa mali, per "altaria" cultus ille ex malo, per "lucos cum arbore viridi" cultus ille ex falso, [per] "super collibus altis" significatur adulteratio boni et falsificatio veri: illo enim tempore, quando omnia cultus erant repraesentativa caelestium et spiritualium, cultum habebant in lucis et super collibus, quia "arbores," ex quibus luci, significabant cognitiones et perceptiones veri et boni, et hoc secundum species arborum; et quia "colles" significabant bona charitatis, in quibus spirituales angeli sunt, qui in mundo spirituali habitant Super collibus, inde erat quod cultus antiquis temporibus perageretur super collibus; at hoc prohibitum fuit genti Judaicae et Israeliticae, ne profanarent sancta quae repraesentabantur, erat enim gens illa solum in externis quoad cultum, internum eorum erat mere idololatricum. (Quod "arbores" significent cognitiones et perceptiones veri et boni secundum species illarum, videatur n. 2163, 2682, 2722, 2972, 7692: quod inde antiqui Divinum cultum habuerint in lucis sub arboribus secundum earum significationes, n. 2722, {11}4552: quod hoc prohibitum fuerit genti Judaicae et Israeliticae, causa, n. 2722: quod "colles" significent bona charitatis, causa, n. 6435, 10438.)
[25] Apud Hoscheam, "Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi; quando multus fructus ejus multiplicat altaria, quando bene est terrae ejus bonas faciunt statuas: adblanditur cor eorum, jam desolati sunt; ille evertet altaria illorum, devastabit statuas illorum" (x. 1, 2):
"Israel" hic significat ecclesiam, quae "vitis vacua" dicitur cum non verum amplius; cultus ejus ex malis intelligitur per "altaria" quae multiplicat; et cultus ex falsis intelligitur per "statuas" quas bonas facit: quod hoc faciant quantum abundant, significatur per "quando multus est fructus ejus, et quando bene est terrae ejus;" quod cultus ex malis et ex falsis destruetur, significatur per quod evertet altaria illorum, et devastabit statuas illorum." (Quod "statuae" significaverint cultum ex veris, ac in opposito sensu cultum ex falsis, ita idololatricum, videatur n. 3727, 4580, 10643.)
[26] Apud Ezechielem, "Sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, alveis et vallibus Ego adducens super vos gladium, et perdam excelsa vestra, et destruentur altaria vestra, frangentur solares statuae vestrae, immo faciam cadere confossos vestros coram idolis vestris" (vi. 3, 4, 6, 13):
"Dixit Dominus Jehovih montibus, collibus, alveis et vallibus," non significat omnibus qui ibi habitant, sed omnibus idololatris, qui nempe super montibus et collibus et ad alveos et in vallibus instituerunt cultum, quod fecerunt propter repraesentationes et inde significationes eorum; "adducere super vos gladium, et perdere excelsa, destruere altaria, et frangere solares statuas," significat destruere omnia cultus idololatrici per falsa et mala, nam cultus idololatricus semet per illa destruit; "gladius" enim significat falsa destruentia, "excelsa" cultum idololatricum in genere, "altaria" eundem ex malis amoribus, et "statuae solares" eundem ex falsis doctrinae: "facere cadere confossos coram idolis" significat damnationem eorum qui pereunt per falsa; "confossi" significant illos qui pereunt per falsa, "idola" significant falsa cultus in genere, et "cadere" significat damnari.
[27] Apud Hoscheam, "Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; {12}fecerunt illi altaria ad peccandum" (viii. 11):
per "Ephraim" significatur intellectuale ecclesiae, hic intellectuale perversum; "multiplicare altaria ad peccandum" significat pervertere cultum per falsa, et "facere altaria ad peccandum" significat pervertere cultum per mala; nam in Verbo "multiplicare" dicitur de veris ac in opposito sensu de falsis, et "facere," dicitur de bono et in opposito sensu de malo; inde est quod illa duo dicantur, et tamen non est repetitio vana.
[28] Apud eundem, "Excisa est Samaria, rex ejus sicut spuma super faciebus aquarum; et perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, tribulus et spina ascendit super altaria illorum" (x. 7, 8):
per "Samariam" significata est ecclesia spiritualis, seu ecclesia in qua charitas et fides unum faciunt; at postquam perversa facta est, tunc per "Samariam" significata est ecclesia in qua charitas separata est a fide, et haec usque essentialis pronuntiata; quare etiam tunc per illam significatum ubi non verum amplius quia non bonum, sed loco boni malum vitae, et loco veri falsum doctrinae; hoc significatur hic per quod "excisa sit Samaria:" falsum doctrinae ejus significatur per "regem ejus qui sicut spuma super faciebus aquarum;" "rex" significat verum, et in opposito sensu, ut hic, falsum; "spuma" super faciebus aquarum significat vacuum et separatum a veris; "aquae" sunt vera: per quod "perdentur excelsa Aven," significatur quod destruentur principia falsi et inde ratiocinationes quae sunt illis qui in cultu illo, qui in se spectatus est interior idololatricus, nam qui in malo vitae et in falsis doctrinae sunt se colunt et mundum: per quod "tribulus et spina ascendet super altaria eorum" significatur quod verum falsificatum et malum inde in omni cultu eorum; "altaria" sunt omnis cultus.
[29] Apud Amos, "In die illo, quo visitaturus sum praevaricationes Israelis super illum, visitabo super altaria Bethelis, ut excidantur cornua altaris, cadantque in terram" (iii. 14):
per "visitare praevaricationes Israelis super illum," significatur status illorum ultimus, in sensu spirituali status post mortem quando judicandi; "visitare" pro judicare dicitur quia visitatio semper praecedit judicium: per "altaria Bethelis" significatur cultus ex malo; per "cornua altaris" significatur cultus ex falsis: ita per haec significantur omnia cultus; quae quod destruenda sint, significatur per quod "cornua exscindentur et cadent in terram." Dicitur quod "visitabitur super altaria Bethelis," quia Jeroboamus separavit Israelitas a Judaeis, et erexit duo altaria, unum in Bethele et alterum in Dane; et quia per "Bethelem" et "Danem" significantur ultima in ecclesia, et ultima in homine ecclesiae vocantur naturalia sensualia, seu naturalia mundana et corporea, ideo haec per "Bethelem" et "Danem" significantur, per "Bethelem" ultimum boni et per "Danem" ultimum veri; inde per bina illa "altaria" significatur cultus in ultimis seu in extremis; qualis cultus est apud illos qui separant charitatem a fide, et hanc solam pro medio salutis agnoscunt. Hi inde de religione cogitant in naturali sensuali; quapropter omnia quae dicunt se credere, non intelligunt nec volunt intelligere, dicendo quod intellectus erit sub obedientia fidei; et qui tales sunt, repraesentati sunt per Israelitas separatos a Judaeis, seu per Samariam separatam a Hierosolyma; ac cultus eorum repraesentatus est per altaria in Bethele et Dane; qui cultus, quatenus est separatus a charitate, est nullus cultus, nam in illo os loquitur absque intellectu et voluntate, seu absque mente; absque intellectu, quia dicunt credendum esse tametsi non intelligunt, et absque voluntate, quia removent facta seu bona charitatis.
[30] Quod is cultus nullus cultus sit, significatur per haec in Libro Primo Regnum, Cum stetit Jeroboamus super altari in Bethele, vir Dei clamavit ad illum quod altare diffinderetur et cinis effunderetur; quod etiam factum est (xii. 26 ad fin.; et cap. xiii. 1-6):
quod prorsus nullus cultus esset, significatur per quod "altare diffinderetur, et cinis effunderetur." Quod fides separata a charitate significata sit tunc per "Samariam," est quia regnum Judaicum significabat ecclesiam caelestem seu ecclesiam quae in bono amoris, et regnum Israeliticum significabat ecclesiam spiritualem quae est in veris ex illo bono: hoc significatum est per regnum Judaicum et Israeliticum quando sub uno rege erant, seu quando conjuncta; cum autem separata sunt, tunc per regnum Israeliticum significatum est verum separatum a bono, seu quod idem, fides separata a charitate. Praeterea cultus significatur per "altare," quia per "holocausta" et "sacrificia" quae offerebantur super eo, plurimis aliis in locis, quae ob copiam non adducuntur:
et quia cultus idololatricus per "altaria gentium" significatus est, ideo mandatum est ut ubivis destruerentur (Videatur Deutr. vii. 5; cap. xii. 3: Judic. ii. 2: et alibi):
[31] ex quo patet quod altaria in usu fuerint apud omnem posteritatem ex Ebero, ita apud omnes qui Hebraei vocabantur, qui quoad plurimam partem fuerunt in terra Canaane, et proxime circum illam, tum etiam in Syria, unde Abram. Quod fuerint in terra Canaane et proxime circum illam, constat ex altaribus, quae ibi, memoratis et destructis; quod in Syria, constat Ex altaribus a Bileamo, qui e Syria erat, aedificatis (Num. xxiii. 1):
Et ex altari in Damasco (2 Reg. xvi. 10-15);
Et ex eo, quod Aegyptii abominati sint Hebraeos propter sacrificia (Exod. viii. 22 (B.A. 26)), usque adeo ut non vellent panem cum illis comedere (Gen. xliii. 32). Causa erat, quia Antiqua Ecclesia quae fuit ecclesia repraesentativa, ac per multum orbis Asiatici extensa, ignoravit sacrificia, et aspexit illa, quando ab Ebero instituta fuerunt, sicut abominanda; quod nempe vellent placare Deum per caedem diversorum animalium, et sic per sanguinem. Inter eos qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, erant etiam Aegyptii; sed hi quia applicuerunt repraesentativa ad magica, ecclesia illa apud eos exstincta fuit. Quod non panem cum illis vellent comedere, erat causa, quia per "prandia" et "cenas" eo tempore repraesentabatur et inde significabatur consociatio spiritualis, quae est consociatio et conjunctio per illa quae ecclesiae sunt, et per "panem" In genere significabatur omnis cibus spiritualis, et inde per "prandium" et "cenam" omnis conjunctio.
[32] (Quod Antiqua Ecclesia per multum orbis Asiatici, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Libyam, Aegyptum, Philisthaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem cis et trans Jordanem, fuerit extensa, videatur n. 1238, 2385; quod fuerit ecclesia repraesentativa, n. 519, 521, 2896: de ecclesia ab Ebero instituta, quae vocata est Ecclesia Hebraea, n. 1238, 1241, 1343, 4516, 4517; quod sacrificia ab Ebero primum incepta fuerint, et dein in usu apud posteros ejus, n. 1128, 1343, 2180, 10042; quod sacrificia non mandata fuerint, sed modo permissa, ostensum ex Verbo; causa quod dicantur mandata, n. 922, 2180, 2818: et quia Verbum conscriptum est apud illam gentem, et Verbum Historicum de illa gente, quod non aliter potuerit quam ut altaria et sacrificia nominarentur, et quod cultus Divinus per illa significaretur, n. 10453, 10461, 10603, 10604.)


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church