Apocalypse Explained (Tansley) n. 413

Previous Number Next Number See English 

413. (Vers. 17.) "Quia venit dies magnus irae Ejus."- Quod significet ultimum judicium super malos, constabit ex locis sequentibus e Verbo. Ultimum judicium quod significatur per "diem magnum" est super malos, et quoque super bonos; judicium super malos vocatur "dies indignationis," "excandescentiae," "irae" et "vindictae;" at judicium super bonos vocatur "tempus adventus Domini," "annus beneplaciti," "annus redemptorum," "annus salutis." Unusquisque tam malus quam bonus judicatur statim post mortem cum intrat mundum spiritualem, ubi acturus est vitam in aeternum, nam tunc statim designatur homo vel ad caelum vel ad infernum; qui ad caelum is alligatur societati cuidam caelesti, in quam postea venturus est; et qui ad infernum, is alligatur societati infernali, in quam postea venturus est: at usque intercedit tempus antequam illuc veniunt, ex causa praecipue ut praeparentur, boni ut eis abstergantur mala quae eis adhaerent ex corpore in mundo, et mali ut adimantur eis bona quae extrinsecus adhaerent illis ex magistris et religione; secundum Domini verba apud Matthaeum, "Quicunque habet dabitur ei ut abundantius habeat; quicunque non habet, etiam quod habet auferetur ab eo" (xiii. 12; cap. xxv. 29):
haec mora etiam fit ob illam causam, ut affectiones, quae multi generis sunt, componantur et redigantur ad amorem regnantem, ut homo spiritus sit totus suus amor. At usque multi ex illis, tam mali quam boni, reservati sunt ad ultimum judicium; sed solum illi mali qui moralem vitam in externis ex habitu in mundo agere potuerunt, et illi boni qui falsis ex ignorantia et ex religione imbuti sunt; reliqui autem post exactum tempus ab illis separati sunt, boni in caelum elevati, ac mali in infernum conjecti, et hoc ante ultimum judicium.
[2] Quod ultimum judicium dicatur "dies magnus irae Dei," est quia apparet malis, qui dejiciuntur in infernum, sicut Deus ex ira et excandescentia hoc faciat; quia tunc illis exitium quod desuper venit et quoque ab oriente, ubi est Dominus ut Sol, et quia tunc in terroribus, doloribus et quoque cruciatibus sunt: sed usque prorsus nulla est ira Domino, est enim ipse Amor et Misericordia et ipsum Bonum; ac purus Amor et ipsum Bonum non potest irasci, est enim id contra essentiam ejus. Sed apparentia illa est inde: quando ultimus status, qui est quando mala in terris et simul tunc in mundo spirituali tantum aucta sunt ut dominium pendeat a parte illorum, et per id pereat aequilibrium inter caelum et infernum, quo pereunte, caeli, ubi angeli, incipiunt laborare, tunc Dominus e Sole intendit virtutem suam, hoc est, amorem suum ad tutandum angelos, et ad restituendum statum qui laborat et incipit labefactari; ex qua virtute et potentia, Divinum Verum unitum Divino Bono, quod in sua essentia est Divinus Amor, penetrat per caelos ad inferiora, ubi se consociaverunt mali; et quia illi non sustinent influxum et praesentiam talem Divini Amoris, incipiunt tremiscere, angi et cruciari; per id enim dissipantur bona et vera quae loquela et actionibus solum in externis mentiri edocti sunt, et aperiuntur interna, quae non sunt nisi quam mala et falsa; et haec quia e diametro opposita sunt bonis et veris, quae ab interiori influunt, et tamen mala et falsa fecerunt vitam eorum, inde illis tremor, angor et cruciatus, tales ut non amplius consistere possint; unde aufugiunt et se conjiciunt in inferna, quae sub montibus et petris, ubi in malis et in falsis maii sui esse possunt: hoc in specie significatur per verba supra explicata, "Dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni."
[3] Ex his constare potest unde est quod dicatur "ira Agni," et unde est quod ultimum judicium dicatur "dies magnus irae Ipsius," tametsi est Divinus Amor, cujus operatio in se spectata est ut salventur omnes; nam est voluntas salvandi, ita prorsus non ira, sed amor. Simile etiam fit quando malus spiritus qui mentiri potest lucis angelum, ascendit in caelum; quo cum venit, quia non sustinet Divinum Bonum ac Divinum Verum quod ibi, incipit angi et cruciari; usque adeo ut se summo nisu dejiciat deorsum, nec quiescat prius quam in inferno correspondente suo malo. Ex hac apparentia est, tum ex ea quod puniantur dum faciunt mala, quod in Verbo toties tribuatur Jehovae, hoc est, Domino, indignatio, ira, excandescentia, immo furor et vindicta: sed omnia illa loca afferre ubi illa tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, propter copiam hic supersedetur; solum aliqua afferentur ubi ultimum judicium vocatur "dies indignationis," "irae," "excandescentiae" et "vindictae" Jehovae et Dei; ut in sequentibus:-
[4] Apud Esaiam, "Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis et excandescentiae irae, ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores ejus perdat ex ea. ...Caelum commovebo, concutietur terra e loco suo in indignatione Jehovae (Zebaoth), et in die excandescentiae irae Ipsius" (xiii. 9, 13):
per "diem crudelem et excandescentiae irae Jehovae" intelligitur ultimum judicium; et quia malum est quod excandescit et falsum quod irascitur, ideo dicitur "dies excandescentiae irae:" per "terram" quae ponetur in vastitatem et quae concutietur e loco suo, intelligitur terra quae in mundo spirituali, nam ibi aeque terrae sunt ut in nostra tellure; et illae terrae, cum perstat ultimum judicium, "ponuntur in vastitatem," et "concutiuntur e loco suo," nam tunc montes et colles evertuntur, et valles desidunt in paludes, ac facies omnium ibi mutatur: at usque per "terram" in spirituali sensu intelligitur ecclesia utrobivis, nam in mundo spirituali facies terrae similis est statui ecclesiae apud illos qui super terra ibi habitant; quapropter cum perit ecclesia etiam perit terra, nam unum faciunt; et tunc loco prioris terrae nova existit. Sed hae mutationes ignotae sunt nobis in nostris terris; quae tamen propalandae sunt, ut sciatur quid intelligitur per quod "terra ponetur in vastitatem" et "concutietur e loco suo."
[5] Apud Zephaniam, "Quum nondum venit super vos excandescentia irae Jehovae, dum nondum venit super vos dies irae Jehovae:... forte abscondemini in die irae Jehovae" (ii. 2, 3):
etiam hic per "excandescentiam irae" et per "diem irae Jehovae" intelligitur ultimum judicium. In Threnis, "Non recordatur scabelli pedum suorum in die irae suae" (Thren. ii. 1):
per "scabellum pedum Jehovae" intelligitur cultus Domini in mundo naturali, ex causa quia universum caelum una cum ecclesia in mundo coram Domino est instar unius Hominis (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 78-86); intimum caelum facit caput, reliqui pectus et crura, et ecclesia in terris facit pedes; inde quoque est quod "pedes" significent naturale: etiam caeli insistunt ecclesiae quae apud humanum genus sicut homo suis pedibus (ut constare potest ex illis quae in eodem opere, n. 87-102, ac 291-302, ostensa sunt). Quia ultimum judicium venit quando non amplius fides quia non charitas, ita quando finis ecclesiae est, patet quid intelligitur per "Non recordatur scabelli pedum suorum in die irae suae." Et alibi, "Non in die irae Jehovae evasor et residuus; quos educavi et nutrivi, hostis meus consumpsit" (Thren. ii. 22):
"dies irae Jehovae" est ultimum judicium; quod tunc non bonum amoris et verum fidei amplius in ecclesia, sed malum et falsum, significatur per "Non evasor et residuus; quos educavi et enutrivi, hostis meus consumpsit;" "non evasor et residuus" significat non bonum et verum; "quos educavi et nutrivi" sunt illi qui ab ecclesia, quibus omnis cibus spiritualis, seu cognitio boni et veri ex Verbo est; "hostis" qui eos consumpsit est malum et falsum.
[6] In Apocalypsi, "Venit ira tua, tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis tuis... et timentibus nomen tuum,... et perdendi perdentes terram" (xi. 18):
ex his patet quod per "iram" seu "diem irae" intelligatur ultimum judicium, nam dicitur "Venit ira tua, tempus mortuos judicandi." Apud Esaiam, "Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum Venit;... conculcavi populos in ira mea, et inebriavi eos in excandescentia mea" (lxiii. 4, 6):
agitur ibi de pugnis Domini quibus subjugavit inferna, ita de ultimo judicio quod ab Ipso factum est cum fuit in mundo; nam per pugnas, quae fuerunt tentationes in Se admissae, subjugavit illa, ac ultimum judicium fecit: hoc judicium est quod intelligitur per "diem irae et excandescentiae Jehovae" in Verbo Veteris Testamenti: sed ultimum judicium quod hodie a Domino peractum est, intelligitur per "diem irae" Ipsius in Apocalypsi: (quod ultimum judicium factum sit a Domino cum fuit in mundo, videatur in opere De Ultimo Judicio, n. 46:) subjugatio infernorum significatur ibi per "Conculcavi eos in ira mea, et inebriavi eos in excandescentia mea:" "annus redemptorum" significat judicium super bonos qui salvati sunt.
[7] Apud eundem, "Spiritus Domini Jehovih super me,... ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (lxi. (1,) 2):
apud eundem, "Dies vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Zionis" (xxxiv. 8):
per "diem vindictae Jehovae," similiter ac per "diem irae et excandescentiae" Ipsius, significatur ultimum judicium; tribuitur enim Jehovae seu Domino vindicta ex simili causa ex qua ira et excandescentia, nempe ex apparentia quod illi qui negarunt Divinum, et hostili corde et animo fuerunt contra bona et vera ecclesiae, proinde contra Dominum a quo illa, qui omnes sunt qui male vivunt, in infernum dejiciantur; quod quia fit cum illis sicut cum hostibus, tribuitur Domino vindicta sicut ira (de qua re supra): "annus retributionum" significat simile quod "dies vindictae;" sed dicitur de falsis, at "dies vindictae" de malis: "lis Zionis" significat rejectionem veri et boni ecclesiae ("Zion" est ecclesia). Praeterea tempus ultimi judicii aliis in locis vocatur "dies Jehovae," "dies visitationis," "dies occisionis, et "dies adventus:" "Dies adventus Domini," apud Malachiam (cap. iii. 2), et apud Matthaeum (cap. xxiv. 3, 27, 37, 39).


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church