Apocalypse Explained (Tansley) n. 429

Previous Number Next Number See English 

429. (Vers. 4.) "Et audivi numerum signatorum."- Quod significet quale eorum qui in bono sunt separati a malis, constat ex significatione "numeri," quod sit quale rei de qua agitur (de qua significatione sequitur); et ex significatione "signatorum," quod sint qui in bono distincti et separati ab aliis (de qua mox supra, n. 427(a)). Multis in locis in Verbo dicitur "numerus" et "mensura," et creditur quod per utrumque intelligatur solum numerus et mensura; sed per "numerum" et "mensuram" in sensu spirituali intelligitur quale rei de qua agitur: ipsum quale determinatur per numeros qui exprimuntur; ut hic per "centum quadraginta quatuor millia," ac postea per "duodecim millia" ex unaquavis tribu; quid itaque per hos numeros significatur, dicetur in sequente articulo. Quod "numerus" significet quale rei de qua agitur, est causa quia Verbum est spirituale, et inde omnia et singula, quae ibi continentur, sunt spiritualia, ac spiritualia non numerantur et mensurantur; sed usque cadunt in numeros et mensuras dum e mundo spirituali seu e caelo ubi angeli, in mundum naturalem seu in terram ubi homines; similiter in Verbo e sensu ejus spirituali, in quo sunt angeli, in sensum naturalem, in quo sunt homines; sensus naturalis Verbi est sensus litterae ejus: haec causa est, quod in hoc sensu sint numeri, et quod numeri ibi significent spiritualia seu res caeli et ecclesiae. Quod spiritualia caeli, qualia sunt quae angeli cogitant et loquuntur, cadant etiam in numeros, saepe mihi ostensum est: locuti sunt inter se, et loquela eorum determinata est in meros numeros visos super charta; ac postea dixerunt quod fuerit loquela eorum determinata in numeros, et quod numeri illi in serie contineant omnia quae locuti sunt; instructus etiam sum quid significabant et quomodo intelligendi, de qua re passim in sequentibus. (Sed de scriptura in meris numeris e caelo, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 263; quod par omnes numeros in Verbo significentur res caeli et ecclesiae, supra, n. 203 et 336.)


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church