670.
"Et ascenderunt in caelum in nube." -Quod significet separationem quoad interna, et eorum tutationem, constat ex significatione "ascendere in caelum," cum de binis testibus, quod sit separatio a malis,
qui nempe in falsis doctrinae ex malis vitae sunt, et quoque tutela (de qua in mox praecedente articulo, n. 669); et ex significatione "nubis," quod sit ultimum Divini Veri seu externum Verbi, quod
vocatur sensus litterae ejus (de qua supra, n. 36, 594); hoc externum est in quo etiam plures mali sunt, nam omnes qui malam vitam agunt, tametsi in externis sunt, usque cogitant in se contra vera et
bona Verbi, doctrinae et ecclesiae; causa est quia in amore mali sunt ex vita, et amor trahit interiora mentis, ita spiritus ejus cogitationes, in suas partes; quapropter illi, dum sibi solis relicti
cogitant, prorsus negant illa quae ore coram mundo confitentur; hoc externum, quod etiam datur apud impios et malos, est quod hic intelligitur per "nubem:" quare quod "ascenderint in caelum in nube"
significat separationem quoad interna, non autem quoad externa: quod intelligatur separatio quoad interna et non quoad externa, est quia interna binorum testium erant spiritualia et caelestia, at interna
malorum infernalia et diabolica; ac interna spiritualia et caelestia actualiter sunt in caelo, quare dicitur quod "illuc ascenderint," ob causam ut a malis separarentur quoad interna, ne illa laederentur.
[2]
Ut sciatur quid "ascensus testium," occisorum et rursus viventium, "in caelum," in specie involvit, paucis dicetur. In fine ecclesiae, quando non fides quia non charitas, tunc interiora
Verbi manifestantur, quae inservitura sunt novae ecclesiae pro doctrina et vita: hoc factum est ab Ipso Domino quando finis Ecclesiae Judaicae instabat; Ipse tunc Dominus in mundum venit, et interiora
Verbi aperuit, imprimis de Se Ipso, de amore in Ipsum, de amore erga proximum, et de fide in Ipsum, quae prius recondita latuerunt in interioribus Verbi, quia in repraesentativis ejus, et inde in singulis
ecclesiae et cultus; illa itaque vera, quae Dominus retexit, erant vera interiora et in se spiritualia, quae postea inserviverunt ecclesiae novae pro doctrina et vita, ut modo dictum est: sed
usque illa non statim recepta fuerunt, nisi post insignem temporis tractum, ut ex historia ecclesiastica notum est; causa erat, quia non recipi potuerunt antequam omnia in mundo spirituali in ordinem
redacta sunt; nam mundus spiritualis conjunctus est mundo naturali apud homines; quare nisi ille mundus primum in ordinem redactus fuisset, bona amoris et vera doctrinae ab hominibus in mundo naturali
non intelligi nec percipi potuerunt; haec causa fuit quod tantum temporis intercesserit antequam Christiana Ecclesia in orbe Europaeo universaliter instaurata fuit; omnes enim effectus, qui existunt
in mundo naturali, trahunt suas origines ex causis in mundo spirituali, imprimis qui res ecclesiae concernunt. Haec dicta sunt ut sciatur quid in specie significatur per quod mandatum sit binis testibus
ut "ascenderent in caelum," nempe ut bona amoris et vera doctrinae, ultimo tempore ecclesiae manifestata, non laederentur a malis.
[3] Simile factum est quando Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante
diluvium, ad finem suum pervenit; tunc repraesentativa caelestium, quae fuerunt apud antiquissimos, in unum collecta sunt ab illis qui Chanochus vocati sunt, ac reservata ad usum novae ecclesiae post
diluvium; quae ecclesia repraesentativa dicta fuit, quia ejus leges et statuta, et in genere cultus, constabant ex repraesentativis, seu ex talibus in naturali mundo quae correspondebant spiritualibus
in mundo spirituali; cum his similiter factum est, nempe quod separata sint a malis per assumptionem in caelum, et sic tutata, et hoc usque dum vetus ecclesia ad suum ultimum pervenit, et quando
nova ecclesia instauranda erat: hoc describitur per haec verba in Genesi, "Et ambulavit Chanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus" (v. 24):
quod talia per "Chanochum," per ejus "ambulationem
coram Deo," et "assumptionem a Deo," in sensu spirituali intelligantur, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 518-523), ubi illa explicata sunt.
[4] Similiter hodie factum est: Ecclesia haec,
quae Christiana vocatur, hodie ad finem suum pervenit; quapropter nunc arcana caeli et ecclesiae a Domino revelata sunt, inservitura novae ecclesiae, quae per "Novam Hierosolymam" in Apocalypsi intelligitur,
pro doctrina vitae et fidei; haec etiam doctrina assumpta est in caelum, ne ante instaurationem novae ecclesiae laedatur a malis: hoc itaque est quod significatur per haec de binis testibus,
quod "ascenderint in caelum;" et quoque per verba sequentis capitis, ubi agitur de "muliere paritura puerum," coram qua stetit draco, Quod puer raptus sit ad Deum, et ad thronum Ipsius (Apoc. xii.
5):
quid in specie per "mulierem" et per "puerum" ibi intelligitur, in explicatione super caput sequens dicetur. Ex his nunc constare potest, quale arcanum involvunt haec de binis testibus, quod ex mandato
"ascenderint in caelum in nube."