695.
"Et dare mercedem servis (1)tuis prophetis at sanctis." -Quod significet caelum illis qui in veris doctrinae sunt, et in vita secundum illa, constat ex significatione "dare mercedem," quod sit salvatio,
proinde caelum: ex significatione "servorum suorum prophetarum," quod sint qui in veris doctrinae, "servi" enim Domini dicuntur qui in veris, quia vera serviunt ad bonum producendum, confirmandum
et conservandum, et quae serviunt bono, serviunt Domino, nam a Domino omne bonum; et "prophetae" dicuntur qui docent doctrinam, inde abstracte per illos significatur doctrinam: (quod "servi Dei" dicantur
qui in veris sunt, videatur supra, n. 6, 409 [b,c]; et quod "prophetae" qui docent doctrinam, et abstracte doctrinae, n. 624:) et ex significatione "sanctorum," quod sint qui in veris doctrinae ex
Verbo, et in vita secundum illa (de qua supra, n. 204): inde patet quod per "dare mercedem servis suis prophetis et sanctis," significetur caelum illis qui in veris doctrinae sunt, et in vita secundum
illa.
[2] Quod per "mercedem" significetur salvatio, proinde caelum, absque diductione et explicatione potest sciri; sed quia pauci sciunt quid proprie intelligitur per "mercedem," dicetur. Per
"mercedem" proprie intelligitur id jucundum, faustum et beatum, quod inest amori seu affectioni boni et veri; ille amor, seu illa affectio, in se habet omne gaudium cordis, quod gaudium caeleste, et
quoque caelum, vocatur; causa est quia Dominus est in illo amore, seu in illa affectione, et cum Domino etiam caelum: id itaque gaudium, seu id jucundum, faustum et beatum, est quod proprie intelligitur
per "mercedem," quam accepturi illi qui bonum faciunt et verum loquuntur ex amore et affectione boni et veri, ita ex Domino, at nequaquam ex semet; et quia ex Domino, et non ex semet, non est merces
meriti sed est merces gratiae. Ex his constare potest quod qui scit quid gaudium caeleste, etiam sciat quid merces: (quid gaudium caeleste in sua essentia, videatur in opera De Caelo et Inferno, n.
395-414:) hoc itaque significatur per "mercedem" quae est illis qui in veris ex bono sunt; at vero per "mercedem" quae est illis qui in falsis ex malo sunt, est gaudium, seu jucundum, faustum et beatum
in mundo, sed infernum post abitum e mundo.
[3] Ex his paucis patet quid per "mercedem" in sequentibus locis significatur: --Apud Esaiam, "Ecce Dominus Jehovih in forti venit,....ecce merces Ipsius
cum Ipso, et pretium operis Ipsius (1)coram lpso" (xl. 10);
apud eundem, "Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, [ecce merces Ipsius cum Ipso,] et pretium operis Ipsius (2)coram Ipso" (lxii.
11);
et in Apocalypsi, "Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique sicut opus ejus erit" (xxii. 12):
"Ecce Dominus Jehovih in forti venit," et "Ecce salus tua venit," tum "Ecce venit
cito," significant adventum Domini primum et alterum: "merces Ipsius cum Ipso" significat caelum et omnia ejus, ut supra, quoniam ubi Dominus ibi caelum; caelum enim non est caelum ex angelis ibi,
sed ex Domino apud angelos: quod caelum accepturi sint secundum amorem et affectionem boni et veri a Domino, intelligitur per quod "pretium operis Ipsius coram Ipso," et per quod "det unicuique sicut
opus ejus erit;" per "opus," cui caelum ut merces, non aliud intelligitur quam opus ex amore seu affectione boni et veri nam omne opus, ex quo caelum, inde erit apud hominem; nam opus omne suum trahit
ex amore aut affectione, sicut effectus omne suum a causa efficiente; inde qualis est amor aut affectio tale est opus; inde constare potest quid intelligitur per "opus secundum quod unicuique dabitur,"
et quid per "pretium operis."
[4] Similiter apud Esaiam, "Ego Jehovah amans judicium,....dabo mercedem operis eorum in veritate, et foedus aeternitatis excidam illis" (lxi. 8):
per "judicium"
quod amat Jehovah, significatur verum fide, affectione et actu, nam judicium est homini ex vero, tam cum cogitat et vult verum quam cum loquitur verum et facit secundum id; et quia id per "judicium"
significatur, ideo dicitur, "Dabo mercedem operis eorum in veritate," hoc est, caelum secundum fidem et affectionem veri in actu; et quia inde conjunctio est cum Domino, ex quo merces, ideo etiam dicitur,
"Foedus aeternitatis excidam illis;" per "foedus" enim in Verbo significatur conjunctio per amorem, et per "foedus aeternitatis" conjunctio per amorem boni et veri; amor enim ille conjungit, quia
est Ipsius Domini, procedit enim ex Ipso.
[5] Quod amare bonum et verum propter bonum et verum, sit merces, ex causa quia in illo amore est Dominus et caelum, etiam constare potest ex sequentibus
his locis: --Apud Matthaeum, "Non faciatis eleemosynam coram hominibus, ut videamini ab his, nam alioqui mercedem non habetis apud Patrem vestrum qui in caelis est; quando feceris eleemosynam, ne tuba
canas ante te, quemadmodum hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus; amen dico vobis, habent mercedem suam: tu vero, quando feceris eleemosynam, ne cognoscat sinistra
tua quid faciat dextra tua, ut sit tua eleemosyna in occulto; tunc Pater tuus, qui videt in occulto, illud reddet..in manifesto. Et si oraveris, non eris sicut hypocritae, nam amant in synagogis
et in angulis platearum stantes orare, quo conspicui fiant hominibus; amen dico vobis quod mercedem suam habeant; tu vero quando oraveris intrato in conclave tuum, et claudens ostium tuum, ora Patrem
tuum qui in occulto est; tunc Pater tuus, qui in occulto videt, reddet tibi in manifesto" (vi. [1,]. 2-6):
per "eleemosynam" in universali sensu significatur omne bonum quod homo vult et facit, et per
"orare" in eodem sensu significatur omne verum quod homo cogitat et loquitur; qui duo illa faciunt "ut videantur," hoc est, ut appareant, illi bonum faciunt et verum loquuntur propter se et mundum,
nam propter gloriam, quae est jucundum amoris sui quod illis est ex mundo; his quia jucundum gloriae est merces, dicitur quod "mercedem suam habeant;" sed jucundum gloriae, quod in mundo apparet illis
sicut caelum, post obitum vertitur in infernum: at qui bonum faciunt et verum loquuntur non propter se et mundum, sed propter ipsum bonum et ipsum verum, intelliguntur per illos qui "eleemosynam faciunt
in occulto" et qui "orant in occulto;" nam faciunt et orant ex amore seu affectione, ita ex Domino; hoc itaque est amare bonum et verum propter bonum et verum; de his ideo dicitur quod "Pater in caelis
reddet illis in manifesto:" quare esse in bonis et in veris ex amore aut affectione, quod idem est cum esse in illis a Domino, est merces, quoniam in illis est caelum, ac omne beatum ac faustum
caeli.
[6] Apud Lucam, "Quando feceris prandium aut cenam, ne voca....divites, ne forte ii vicissim te vocent, et fiat tibi retributio; sed ....voca pauperes....; tunc beatus eris, quia non habent
ad retribuendum tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione" mortuorum (xiv. 12-14):
per "facere prandium et cenam, et vocare ad illa," simile significatur per quod dare edere et bibere, seu panem
et vinum, nempe facere proximo bonum ac docere verum, et sic quoad amorem consociari; qui itaque id faciunt ob finem ut retribuantur, id non faciunt propter bonum et propter verum, ita non ex Domino,
sed propter se et mundum, ita ex inferno; qui vero faciunt illa non ob finem ut retribuantur, illi faciunt illa propter illa, nempe propter bonum et verum; et qui faciunt propter illa, ii faciunt ex
illis, ita ex Domino, a quo illa apud hominem sunt; beatitudo caelestis, quae in illis factis est, et inde ex illis, est "merces," ac intelligitur per quod "retribuetur tibi in resurrectione" mortuorum.
[7]
Apud eundem, "Potius amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi" (vi. 35):
per haec significantur
similia quae per illa mox prius; nempe, quod non benefaciendum sit propter retributionem, hoc est, non propter se et mundum, ita non propter famam, gloriam, honorem et lucrum, sed propter Dominum;
quod est propter ipsum bonum et verum, quae apud illos a Domino sunt, ita in quibus est Dominus: per "amare inimicos et benefacere illis," in sensu proximo, ibi intelligitur amare gentes et benefacere
illis, quod fiet docendo illos verum, et per id ducendo illos ad bonum; nam gens Judaica fratres et amicos vocabant suos, sed hostes et inimicos gentes; per "mutuo dare" significatur communicare bona
et vera doctrinae ex Verbo; "nihil sperantes" significat non propter aliquid sui et mundi, sed propter bonum et verum: "tunc erit merces vestra multa" significat quod illis tunc caelum cum ejus beatis
et jucundis; "et eritis filii Altissimi" significat quia sic faciunt illa non ex se sed ex Domino; nam qui bonum facit et verum docet ex Domino, is filius Ejus est; non autem qui bonum facit ex se,
quod facit omnis qui spectat honorem et lucrum, propter quae.
[8] Apud Matthaeum, "Quisquis prophetam accipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: quisquis [accipit] justum in nomine
justi, mercedem justi accipiet. Quisquis potaverit unum parvorum potu frigidae solum in nomine discipuli non perdet mercedem" (x. 41, 42):
quomodo haec Domini verba intelligenda sunt, nemo videre potest
nisi ex sensu interno seu spirituali illorum; quis enim scire potest quid intelligitur per "accipere mercedem prophetae" et "mercedem justi," et quid per "recipere prophetam et justum in nomine prophetae
et justi"? tum quid intelligitur per "mercedem" quam accipiet qui "potaverit potu frigidae solum unum parvorum in nomine discipuli?" Quis absque sensu interno spirituali videre potest quod per
illa verba intelligatur quod quisque accepturus sit caelum et ejus gaudium secundum affectionem veri et boni, et secundum obedientiam?
[9] Quod ille sensus sit, apparet dum (1)per "prophetam" intelligitur
verum doctrinae, per "justum" bonum amoris, et per "discipulum:" verum et bonum Verbi et ecclesiae; et cum per "in nomine" illorum intelligitur propter illa, et secundum quale illorum apud illos
qui faciunt et docent; tum cum per "mercedem" intelligitur caelum, ut supra dictum est, nempe quod unicuique sit caelum secundum affectionem veri et boni, ac.. secundum quale et quantum ejus; istis
enim affectionibus inscripta sunt omnia caeli, nam illae affectiones non sunt alicui nisi ex Domino, est enim Divinum procedens ab Ipso in quo et ex quo est caelum.
[10] Per "potare potu frigidae
unum parvorum in nomine discipuli" intelligitur ex obedientia bonum facere et verum docere; nam per "aquam" significatur verum affectione, et per "frigidam" verum obedientia; sola enim obedientia est
affectio naturalis et non spiritualis, quare respective est frigida: per "discipulum," in cujus nomine seu propter quem potabit, significatur verum et bonum Verbi et ecclesiae. (Quod per "prophetam"
significetur verum doctrinae, videatur supra, n. 624 [b-e]; quod par "justum " bonum amoris, n. 204 [a]; quod per "discipulum" verum et bonum Verbi et ecclesiae, n. 100, 122; et quod per "nomen" significetur
quale rei (1)et status, n. 102 [b], 135, 148, 676.)
[11] Apud Marcum, "Quisquis vos potaverit poculo aquae in nomine meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam"
(ix. 41):
per haec quoque intelligitur quod jucundum caeli recepturi qui ex affectione audiunt, recipiunt et docent verum, ex eo quod verum et affectio ejus sit ex Domino, ita propter Dominum, proinde
etiam propter verum; nam "eo quod Christi sitis" significat propter Divinum Verum procedens a Domino. (Quod "Christus" sit Dominus quoad Divinum Verum, et inde Divinum Verum procedens a Domino, videatur
supra, n. {2}684, 685.)
[12] Apud Sachariam, "Fundata est domus Jehovae Zebaoth, templum ut aedificetur; nam ante dies hos merces hominis non facta est, nec merces bestiae, ac exeunti et
intranti non pax ab hoste: ....nunc semen pacis, vitis dabit fructum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum" (viii. 9, 10, 12):
haec dicta sunt de nova ecclesia a Domino instauranda,
veteri devastata; nova ecclesia, quae instaurabitur, significatur per "domum Jehovae Zebaoth" quae fundata est, et per "templum" quod aedificabitur; per "domum Jehovae" significatur ecclesia quoad
bonum, et per "templum" ecclesia quoad verum (videatur supra, n. 220): quod antehac non alicui affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni naturalis, fuerit, significatur per quod "ante
dies hos non merces hominis facta sit, nec merces bestiae;" per "hominem" enim significatur affectio veri spiritualis, et per "bestiam" affectio boni naturalis, et per "mercedem" caelum, quod est
eis qui in affectionibus veri et boni sunt; (quod "homo" significet affectionem veri spiritualem et inde intelligentiam, videatur supra, n. 280, 546, 547; et quod "bestia" significet affectionem naturalem,
n. 650:)
[13] "exeunti et intranti non pax ab hoste," significat quod antehac infestati fuerint ab inferno in omni vitae statu; per "exire et intrare" significatur vitae status a Principio ad
finem; per "non pacem" significatur infestatio a malis et inde falsis, et per "hostem" infernum unde mala et falsa: "semen pacis" significat verum caeli et ecclesiae quod a Domino; id "semen pacis"
dicitur, quia tutatur contra inferna et dat securitatem: "vitis dabit fructum, et terra proventum," significat quod affectio veri spiritualis producet bonum charitatis, et affectio boni et veri naturalis
producet opera charitatis; "vitis" significat ecclesiam quoad affectionem veri spiritualem, "terra" ecclesiam quoad affectionem veri naturalem, "fructus" bonum charitatis, et "proventus" opera illius
boni: "caeli dabunt rorem" significat illa ex influxu per caelum a Domino.
[14] Apud Johannem, "Tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad messem jam jam; et qui metit mercedem
accipiet, et colliget fructum ad vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit" (iv. 35, 36):
haec etiam de nova ecclesia a Domino; quod illa instet, significatur per "agros qui albi
sunt ad messem jam jam;" illi qui ab ea ecclesia in affectione veri spirituali sunt, et inde in caelo, intelliguntur per "qui metit mercedem accipiet, et colliget fructum in vitam aeternam;" et Ipse Dominus
a quo illa affectio veri et caelum, intelligitur per "qui seminat simul gaudeat."
[15] Apud Jeremiam, "Rachel deplorans filios suos, renuit consolationem accipere super filiis suis, eo quod
non ullus; sed....inhibe vocem tuam a fletu, et oculos tuos a lachryma, quia est merces labori tuo nam revertentur e terra hostis; estque spes extremitati tuae,..nam revertentur fili in terminum suum"
(xxxi. 15-17; Matth. ii. 18):
quod per haec intelligantur infantes pueri in Bethlechem, qui ex mandato Herodis occisi sunt, constat apud Matthaeum, in loco citato; sed quid per id significatum est,
non adhuc est notum: significatum est quod cum Dominus in mundum venit, non aliquod verum spirituale superesset; per Rachelem enim repraesentata est ecclesia interna spiritualis, et per Leam ecclesia
externa naturalis, per Bethlechem spirituale, et per pueros qui occisi sunt verum ex illa origine; quod non amplius superesset aliquod verum spirituale, significatur per quod "Rachel deplorans filios,
renuat consolationem accipere super filiis suis, eo quod non ullus:"
[16] quod posthac non dolor erit propterea, quia natus est Dominus a quo nova ecclesia quae in veris ex affectione spirituali
erit, significatur per "Inhibe vocem a fletu et oculos tuos a lachryma, quia est merces labori tuo; per "mercedem Ipsius" significatur caelum illis qui ab ecclesia illa ex affectione veri spirituali
erunt, et per "laborem" significatur pugna Domini contra inferna et subjugatio illorum, ut nova ecclesia instauretur: quod nova ecclesia instaurabitur loco ejus quae perierat, significatur per quod "revertentur
e terra hostis," et quod "sit spes extremitati," tum quod "revertentur filii in terminum suum;" "reverti e terra hostis" significat educi ex inferno; "spes extremitati" significat finem prioris
ecclesiae et principium novae; "revertentur filii in terminum" significat quod spiritualia vera apud illos qui e nova illa ecclesia erunt, existent.
[17] Apud Esaiam, "Ego dixi, In vanum laboravi,
in inanitatem et vanitatem Vires meas insumpsi: verum tamen judicium meum apud Jehovam, et merces operis mei apud Deum meum" (xlix. 4):
etiam haec de nova ecclesia a Domino instauranda dicta sunt;
quod non instaurari possit apud gentem Judaicam, quia vera non aliqua affectione spirituali recipi ab illa potuissent, intelligitur per "Ego dixi, In vanum laboravi, in inanitatem et vanitatem vires
meas insumpsi:" quod usque provideatur a Domino ecclesia spiritualis, nempe apud gentes, significatur per quod "judicium meum sit apud Jehovam," et per quod "merces operis mei sit apud Deum meum;
per "mercedem" hic significatur ecclesia quae in affectione veri spirituali est; per "laborem" et per "opus" significatur pugna Domini contra inferna et subjugatio illorum, per quam Dominus restituit
aequilibrium inter caelum et infernum, in quo homo recipere potest verum et fieri spiritualis. (De quo aequilibrio videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 589-603; et in opusculo De Ultimo Judicio,
n. 33, 34, 73, 74.)
[18] Apud Davidem, "Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus ventris; sicut tela in manu potentis, sic filii adolescentiae; beatus vir qui implevit pharetram suam ex illis,
non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta" (Ps. cxxvii. 3,) quid hic per "filios," "fructum ventris," "tela," "pharetram," et per "hostes in porta" significatur, videatur supra (n. 357 [b]);
et quod per "mercedem" etiam hic intelligatur felicitas quae est illis qui in caelo.
[19] Apud Evangelistas, "Beati..cum probris affecerint vos, et persecuti fuerint, et dixerint omne malum verbum
contra vos, mentientes propter" Christum: "gaudete et exultate, quia merces vestra multa in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas qui ante vos" (Matth. v. 11, 12; Luc. vi. 22, 23):
haec de illis
qui pugnant et vincunt in tentationibus inductis a malis, ita ab inferno; tentationes significantur per "afficere probris," "persequi," "dicere malum verbum," "mentiri propter Christum," tentationes
enim sunt impugnationes et infestationes veri et boni a falsis et malis; per "Christum" intelligitur Divinum Verum a Domino, quod impugnatur et propter quod infestantur: "Gaudete et exultate, quia
merces vestra magna in caelis," significat caelum cum ejus gaudio illis qui in affectione veri spirituali sunt, nam illi soli pugnant et vincunt, ex causa quia Dominus in illa affectione est, qui pro
homine in pugnis tentationum resistit et vincit; "(1)sic enim persecuti sunt prophetas qui ante vos" significat quod prius similiter impugnaverint vera doctrinae quae apud illos qui in affectione veri
spirituali fuerunt, per "prophetas" enim abstracte a personis significantur vera ex Verbo, seu ex Domino. Ex his quae nunc e Verbo allata sunt; constare potest quod per "mercedem" significetur caelum
quoad ejus beatum, faustum et jucundum, quod illis est qui in affectione veri et boni spirituali sunt, et quod "merces" sit ipsa illa affectio; nam sive dicas affectionem illam, sive caelum, idem est,
quoniam in illa et ex illa est caelum:
[20] illi autem qui non ex affectione spirituali loquuntur verum et faciunt bonum, sed modo ex affectione naturali, et cogitant jugiter de caelo ut mercede,
illi repraesentati sunt per mercenarios in Ecclesia Israelitica, de quibus in illa ecclesia plura statuta exstant; sicut Quod mercenarii non comederent de Paschate (Exod xii. 43, 45);
Quod non
comederent de sanctis (Levit. xxii. 10);
Quod non pernoctaret merces mercenarii apud aliquem usque ad auroram (Levit. xix. 13);
Quod non opprimerent "mercenarium, pauperem et egenum de fratribus..,
aut de peregrino.., qui in terra tua, et in portis tuis; in die illis dabis mercedem ejus, ita ut non occidat super ea sol ne clamet contra te ad Jehovam, ut sit in te peccatum" (Deutr. xxiv. 14, 15);
apud
Malachiam, Ego "contra oppressores mercedis mercenarii, viduae et pupilli, et declinantes peregrinum, nec timent Me" (iii. 5);
et alibi: quod non comederent ex paschate et ex sanctificatis,
erat causa quia per illos repraesentati sunt naturales, et non spirituales; et spirituales ab ecclesia sunt, et non ita naturales: nam spectare caelum ut mercedem propter bona quae faciunt est naturale,
naturale enim spectat bonum ex se, ita caelum ut mercedem, unde bonum fit meritorium; aliter vero spirituale; hoc agnoscit bonum non a se sed a Domino, unde etiam caelum ex misericordia, et non ex
aliquo merito: at quoniam usque bonum faciunt, tametsi non ex affectione spirituali, sed ex affectione naturali, quae est obedientia, et tunc cogitant de caelo ut mercede, ideo memorantur inter "pauperes,
egenos, peregrinos, pupillos et viduas," ex causa quia in paupertate spirituali sunt; nam genuina vera illis in obscuro sunt, quia lux e caelo per spiritualem hominem in naturalem illorum non influit;
inde est quod inter illos memorentur, et quod praecipiatur quod "daretur illis merces antequam sol occidit;" sunt quoque illi in caelorum infimis, et ibi servitia, ac ibi secundum opera illorum
remunerantur (sed de his videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, 150-158).
[21] Mercenarii autem qui non cogitant de mercede in caelo sed de mercede in mundo, ita qui bonum faciunt propter
lucra, sive sint honores sive opes, illi qui bonum faciunt ex amore honorum et opum, ita propter se et mundum, illi naturales infernales sunt; hi mercenarii intelliguntur apud Johannem, "Ego sum Pastor
bonus; Pastor bonus animam suam [ponit] pro ovibus: mercenarius vero....videt lupum et deserit oves, et fugit....quia mercenarius est" (x. 11-13);
et apud Jeremiam, "Vitula pulcherrima Aegyptus,
exitium a septentrione venit,.. mercenarii ejus....sicut vituli saginati, nam etiam illi converterunt se, fugiunt simul nec constiterunt, quia dies exitii illorum venit super eos"(xlvi. 20, 21):
et
quoque alibi (ut Esai. xvi. 14; cap. xxi. 16).
[22] Quoniam per "mercedem" in Verbo significatur caelum, quod est illis qui in amore veri et boni spirituali sunt, ita in opposito sensu per "mercedem"
significatur infernum, quod est illis qui in amore falsi et mali sunt. Id per "mercedem" significatur apud Davidem, "(1)Induet maledictionem sicut vestem suam, ac (2)intravit in medium ejus sicut
aquae, et sicut oleum inter ossa ejus:....haec merces adversantium mihi a cum Jehovah, et loquentium malum contra animam meam" (Ps. cix. 18, 20):
haec in sensu spirituali intelligenda sunt de Domino;
nam ubi David in Psalm is loquitur de Se, in eo sensu intelligitur de Domino, nam David ut rex repraesentavit Dominum, et inde significat Ipsum quoad Divinum spirituale, quod est regium Domini: "merces
adversantium Domino, et loquentium malum contra animam Ipsius," describitur ut infernum ex amore falsi et mali, nempe per haec, quod "(1)induet maledictionem sicut vestem suam, ac (2)intravi in
medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus;" infernum quod recipitur in externis et in internis, describitur per illa duo, infernum quod recipitur in externis per maledictionem quam "induet
sicut vestem suam," ac infernum quod recipitur in internis per maledictionem quae "intrat in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus;" "sicut aquae" et "sicut oleum" dicitur, quia
"aquae" significant falsa ex fide, et "oleum" mala ex amore; inde per utrumque intelligitur amor seu affectio falsi et mali, quae est infernum, quod etiam constare potest ex eo, quod amor imbibat omnia
quae cum illo concordant, prorsus sicut spongia aquas et oleum; nam amor mali se nutrit ex falsis, et amor falsi se nutrit ex malis; et quia amor talis est, ideo dicitur quod "maledictio intret in medium
ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus."
[23] Quia per "mercedem" in opposito sensu significatur infernum quoad affectionem falsi ex malo, ideo falsificatio veri in Verbo passim vocatur
"merces meretricia:" --Ut apud Hoscheam, "Ne laeteris, Israel, ad exultationem sicut gentes, quia scortatus es sub Deo.., amasti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti, area et torcular
non pascet illos [,et mustum mentietur illi]" (ix. 1, 2):
"scortari sub Deo" significat falsificare vera Verbi, et applicare sancta ecclesiae ad idololatrica; "amare mercedem meretriciam significat
jucundum falsificandi et falsi, tum idololatriae, ex amore infernali; "super omnibus areis frumenti" significat omnia Verbi et doctrinae ex Verbo, nam "frumentum," ex quo panis, significat omne quod
spiritualiter nutrit, et "area" significat ubi illud collectum est, ita Verbum; "area et torcular non pascet illos" significat quod ex Verbo non haurient bona charitatis et amoris, ita non aliquod quod
nutriet animam, nam "area" ibi est Verbum quoad bona charitatis, et "torcular" quoad bona amoris, et per "torcular" intelligitur hic oleum, pro quo et quoque pro vino erant torcularia; "et mustum
mentietur illi" significat quod nec aliquod verum boni, nam "mustum," sicut "vinum," significat verum ex bono charitatis et amoris.
[24] Apud Micham, "Omnia sculptilia" Samariae "contundentur, et
omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne, et omnia idola eorum ponam vastitatem, nam ex mercede meretricia congregavit, ideo usque in mercedem meretriciam revertentur; super hoc plangam et ejulabo,
ibo spoliatus et nudus" (i. 7, 8):
per "Samariam" intelligitur ecclesia spiritualis quoad vera doctrinae, hic quoad falsa doctrinae; nam per "sculptilia" eorum significantur falsificata quae ex
propria intelligentia: per "mercedes meretricias ejus," quae comburentur igne, significantur falsificationes veri ex amore falsi a malo et inde jucundo infernali; et quia ille amor est ex inferno, dicitur
quod "comburentur Igne, Ignis" enim significat amorem in utroque sensu: "et omnia idola eorum ponam vastitatem" significat falsa quod destruenda; "nam ex mercede meretricia congregavit" significat
ex amore falsi quod a malo et inde jucundo infernali; "ideo in mercedem meretriciam revertentur" significat quod omnia illius ecclesiae vera falsificata erunt, quia inde sunt: "super hoc plangam et
ejulabo" significat dolorem angelorum caeli et hominum ecclesiae in quibus ecclesia, et sic apud quos Dominus; "ibo spoliatus et nudus" significat luctum propter vastationem omnis veri et boni. Quod
"sculptilia" et "idola" significent doctrinalia ex propria intelligentia faventia amoribus sui et mundi ac principiis inde captis, ita falsa doctrinae, religionis et cultus, videatur supra (n. 587, 654
[h]).
[25] Apud Ezechielem, "Aedificasti clivum tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum in omni platea; neque fuisti sicut meretrix ad gloriandum de mercede; mulier adultera sub viro suo accepit
alienos; omnibus meretricibus dant mercedem; tu vero dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis: sic factum est in te contrarium
a mulieribus in scortationibus tuis, ut post te non scortatum iverint, in dando mercedem, et merces non data est tibi, fuisti itaque in contrarium" (xvi. 31, 32 [, 33, 34]):
agitur in eo capite
de abominationibus Hierosolymae, ita de abominandis Ecclesiae Judaicae, quod non modo perverterit et adulteraverit bona Verbi, sed etiam quod ex gentibus idololatris falsa religionis et cultus receperit,
et per illa adulteraverit vera et bona Verbi, et adulterata confirmaverit: quid per "aedificare clivum in capite omnis viae, et excelsum facere in omni platea," videatur supra (n.652 [c]): quod
per "adulteria" et "scortationes" in Verbo significentur adulterationes et falsificationes veri et boni ecclesiae, videatur supra (n. 141, 511): quare quod non fuerit "sicut meretrix ad gloriandum de
mercede" significat quod non ita ex jucundo affectionis falsificaverit vera Verbi: quod "mulier adultera sub viro suo acceperit alienos" significat quod perverterit vera et bona Verbi per falsa aliarum
gentium: "omnibus meretricibus dant mercedem, tu vero dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos," significat quod amaverint falsa religionis et cultus aliarum gentium; "merces"
seu donum meretricium est amor falsificandi per falsa aliorum; "ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis," significat quod falsa sint conquisita ab undequaque, per quae falsificationes veri;
"sic factum est in te contrarium a mulieribus in scortationibus, ut post te non scortatum iverint, in dando mercedem, et merces non data est tibi, fuisti itaque in contrarium," significat jucundum
amoris et affectionis falsificandi vera suae ecclesiae per falsa aliarum religionum et confirmandi illa; jucundum amoris et affectionis erga falsa aliarum religionum hic intelligitur per "mercedem,"
seu donum meretricium.
[26] Ex his quae nunc allata sunt constare potest quid per "mercedem" in utroque sensu spiritualiter intelligitur; hoc enim merces spiritualis est, quod jucunditate et gaudio
afficit; sint pro exemplo, opes, possessiones, honores, munera, quibus homo propter bene acta remuneratur, quae spiritualiter intellecta non sunt illa, sed jucunditates et gaudia ex illis: plus autem
merces caelestis, quae erit homini ecclesiae qui bene vivit, quae est affectio veri spiritualis, et inde intelligentia et sapientia, ex qua beatitudo et felicitas; et insuper in caelo opulentia et magnificentia,
quae ex caelesti amore ut ejus correspondens sequitur; at usque opulentia et magnificentia in caelo non spectatur ut merces, sed spirituale ex quo illae. Hoc quoque intelligitur per "operis
pretium" et per "mercedem," quae in Domino et a Domino (Esai. xl. 10; cap. lxi. 8; cap. lxii. 11: Luc. vi. 35; cap. xiv. 12-14: et alibi).