778.
"Et super capitibus suis nomen blasphemiae." Quod significet falsificationes Verbi, constat ex significatione "capitum," quod sint scientia sanctorum Verbi, quae falsificantur et adulterantur (de qua
supra, n. 775); ex significatione "nominis," quod sit quale rei et status (de qua supra, n. 102, 135, 696 [a]), hic quale ratiociniorum ex naturali homine confirmantium separationem fidei a vita, quae
per hanc "bestiam" significantur; et ex significatione "blasphemiae," quod sit falsificatio Verbi (de qua sequitur); ex quibus patet quod "super capitibus nomen blasphemiae," significet quale eorum
qui per ratiocinia ex naturali homine confirmant separationem fidei a vita, et quod quale eorum sit falsificatio Verbi. Quod "blasphemia" significet falsificationem Verbi, est quia in sequentibus per
hanc "bestiam" describitur quomodo illi qui per "draconem" intelliguntur, per ratiocinia ex naturali homine, pervertunt sensum litterae Verbi, ut justificationem et salvationem per solam fidem absque
bonis operibus confirment; et hoc non fieri potest nisi ut falsificent Verbum, quod in omnibus et singulis conjungit vera bonis et bona veris, ita fidem charitati et charitatem fidei, ut supra (n. 775)
ostensum est; inde est quod falsificationes Verbi significentur per "blasphemiam," quae dicitur nomen esse hujus bestiae.
[2] Quomodo autem blasphematur Verbum per falsificationem ejus, illustrabitur
per hoc exemplum: Illi qui separant fidem a bonis operibus, dicunt, Quod Deus Pater removerit, immo rejecerit a Se, humanum genus propter mala; et quod ideo Filius Ipsius missus sit, aut Ipse
motus misericordia in mundum venerit; et quod Ipse per ultimae damnationis poenam, quae fuit passio crucis, ac ibi per sanguinem suum, et denique per mortem, reconciliaverit Patri humanum genus, sic
intercedendo pro illo. Hoc quia est inter primaria doctrinae illorum qui fidem a sua vita, quae est charitas, separant, velim paucis dicere quomodo Divinum per id blasphematur. Blasphematur per id,
quod credant et cogitent quod Divinum a se removerit aut rejecerit humanum genus, cum tamen Deus est ipse Amor, ipsa Misericordia, et ipsum Bonum, et haec sunt Esse Ipsius; ex quibus patet quod Deo impossibile
sit removere aut rejicere aliquem ex humano genere, hoc enim foret agere contra Esse suum, quod, ut dictum est, est a quo omnis amor, omnis misericordia et omne bonum profluit: hoc ne quidem
facere potest ullus angelus, aut ullus homo, qui in amore, in misericordia, et in bono a Domino est; cum tamen horum amor est finitus, et Divinus Amor infinitus. Remotionem aut rejectionem humani generis
a Deo Patre, vocant justitiam vindicativam; de qua non aliam fovent ideam, quam sicut de rege aut judice vindicante malum sibi illatum; consequenter sicut de eorum vindicta, in qua non potest non
esse aliquid irae. Ad hoc confirmandum adducunt loca e Verbo, ubi Deus dicitur "Vindex," "Ultor," "Zelotes," "irascens," "excandescens;" quae loca Verbi sic falsificant, nam talia dicuntur in sensu
litterae Verbi secundum apparentias: quando enim homo post mortem, dum fit spiritus, in malis est per vitam suam in mundo, tunc avertit se a Domino; et cum ab Ipso se avertit, et Ipsum negat, non amplius
potest in tutela Ipsius esse quin malum ejus illum puniat, nam malo inest poena mali, sicut bono inest merces boni; et quia punitio mali a malo, hoc est, a malis, apparet sicut foret punitio a Divino,
ideo ex apparentia illa dicitur in Verbo de Divino, quod "irascatur," "condemnet," "conjiciat in infernum," et similia. Quod tamen Dominus nullum condemnet et puniat, videatur in opere De Caelo
et Inferno (n. 545-550), ubi agitur de eo, Quod Dominus neminem in Infernum dejiciat, sed quod ipse spiritus semet. Ex his constare potest quomodo blasphematur Divinum per falsificationem Verbi; cogitatur
enim quod Deus aliquo respectu sit vindex, ultor, quod irascatur, conjiciat in infernum, puniat, cum tamen malum se ipsum punit, ita infernum, a quo malum, et non Divinum. Blasphematur Divinum
per falsificationem Verbi, etiam per id, quod credant et cogitent quod Deus Pater voluerit reconciliari humano generi per poenam ultimae damnationis, quae erat passio crucis, et sic per sanguinem Filii
sui, et quod per id commotus sit et commoveatur ad misericordiam. Quis non, cui intellectus illustratus est, videt, quod etiam hoc contra Divinum sit, et consequenter contra genuinum Verum Verbi?
Nam quod contra Divinum est, hoc blasphemia est; inde quoque trahere sensum litterae Verbi ad confirmandum illud, blasphemia est. Sed de hac re in sequentibus plura.
[3] Quid itaque significat "blasphemia,"
constare potest ex locis in Verbo ubi dicitur, ex quibus haec modo in medium licet afferre: Apud Evangelistas, Jesus dixit, "Omne peccatum et blasphemia remittetur homini, Spiritus vero
blasphemia non remittetur hominibus: immo si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi; qui vero dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque in hoc saeculo neque in futuro"
(Matth. xii. 31, 32);
"Dico vobis quod omnia peccata remittentur filiis hominis;....quisquis autem blasphemaverit in Spiritum.., non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni judicii"
(Marc. iii. 28, 29);
"Omnis..qui dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi; ei vero, qui Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur" (Luc. xii. 10):
quid significatur per "peccatum
et blasphemiam contra Spiritum sanctum," et per "verbum contra Filium hominis," nondum notum est in ecclesia; et hoc ex causa, quia quid proprie intelligitur per "Spiritum sanctum," et quid proprie
per "Filium hominis," non scitum est: per "Spiritum sanctum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, quale est in caelis; ita Verbum quale est in sensu spirituali, nam hoc est Divinum Verum in
caelo; et per "Filium hominis" intelligitur Divinum Verum quale est in terris, ita Verbum quale est in sensu naturali, nam hoc est Divinum Verum in terris. Quando notum est quid per "Spiritum sanctum,"
et quid per "Filium hominis," scitur etiam quid significatur per "peccatum et blasphemiam contra Spiritum sanctum," et quid per "verbum contra Filium hominis;" tum etiam sciri potest cur peccatum et
blasphemia contra Spiritum sanctum non possit remitti, et quod verbum contra Filium hominis possit. "Peccatum et blasphemia contra Spiritum sanctum" est negare Verbum, tum adulterare ipsa bona et falsificare
ipsa vera ejus; at "verbum contra Filium hominis" est interpretari sensum naturalem Verbi, qui est sensus litterae ejus, secundum apparentias.
[4] Quod negare Verbum sit peccatum quod "non
remitti potest in hoc saeculo nec in futuro," seu in aeternum, et quod "reus sit aeterni judicii," est quia illi qui negant Verbum negant Deum, negant Dominum, negant caelum et infernum, et negant
ecclesiam et omnia ejus; et qui illa negant athei sunt, qui tametsi ore creationem universi Summo cuidam Enti, Numini aut Deo addicunt, usque corde illam adscribunt Naturae: hi quia per negationem solverunt
omne vinculum cum Domino, non possunt aliter quam separati esse a caelo, et conjuncti inferno. Quod adulterare ipsa bona Verbi, et falsificare ipsa vera ejus, sit blasphemia contra Spiritum sanctum,
quae nec remitti possit, est quia per "Spiritum sanctum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum quale est in caelis, ita Verbum quale est in sensu spirituali, ut supra dictum. In sensu spirituali
sunt genuina bona et genuina vera; in sensu autem naturali sunt eadem quasi investita, et non nisi quam hic et ibi nuda; quare haec vocantur apparentia bona et vera: haec sunt quae adulterantur
et falsificantur, ac dicuntur adulterari et falsificari, quando contra genuina bona et vera explicantur, nam tunc removet se caelum, et homo sejungitur ab illo, ex causa, ut supra dictum est, quia genuina
bona et vera faciunt sensum spiritualem Verbi, in quo angeli caeli sunt. Sit pro exemplo: si Dominus ac Divinum Ipsius negatur, ut factum est a Pharisaeis, qui dixerunt Dominum ex Beelzebule miracula
facere, ac immundum spiritum habere; et quia sic negarunt Ipsum et Divinum Ipsius, dixit quod tale esset peccatum et blasphemia in Spiritum sanctum, quia contra Verbum: videantur praecedentia in
illis capitibus apud Evangelistas. Inde quoque est quod Sociniani et Ariani, qui tametsi non negant Dominum usque negant Divinum Ipsius, extra caelum sint, et non ab ulla societate angelica recipi possint.
[5]
Sit etiam pro exemplo, qui amoris bona et charitatis opera a mediis salutis excludunt, ac fidem exclusive ab illis pro unico medio assumunt, et haec confirmant non modo doctrina sed etiam
vita, dicendo corde, "Bona me non salvant, nec mala damnant, quia fidem habeo:" illi quoque blasphemant Spiritum sanctum, nam genuinum bonum et verum Verbi falsificant, et hoc mille in locis, ubi amor
et charitas ac facta et opera nominantur. Praeterea, ut supra dictum est, in omnibus et singulis Verbi est conjugium boni et veri, ita charitatis et fidei; quare cum bonum seu charitas aufertur,
perit conjugium illud, et loco ejus fit adulterium; quale adulterium inde fit, alibi dicetur: inde est quod nec illi recipiantur in caelo. Causa etiam est, quia loco amoris caelestis illis est amor terrestris,
et loco bonorum operum illis sunt mala opera, quia ex amore terrestri, qui separatus ab amore caelesti est amor infernalis. Aliter vero fit cum illis qui quidem ex doctrina ecclesiae et ex
magistris credunt fidem esse unicum medium salutis, aut qui sciunt, et non interius affirmant nec negant, et usque vivunt bene ex Verbo, hoc est, quia mandatum est a Domino in Verbo; illi non blasphemant
Spiritum sanctum, non enim adulterant bona Verbi, nec falsificant vera ejus, quare conjunctio eorum est cum angelis caeli: pauci etiam ex illis sciunt quod fides aliud sit quam credere Verbo; dogma
justificationis per solam fidem absque operibus legis non capiunt, quia transcendit eorum intellectum.
[6] Haec bina exempla adducta sunt, ut sciatur quid per "peccatum" et "blasphemiam" contra
Spiritum sanctum intelligitur; et quod "peccatum" contra illum sit negare Divinum Verum, ita Verbum, et quod "blasphemia" contra illum sit adulterare ipsa bona Verbi et falsificare ipsa vera ejus. Sciatur
quod bonum Verbi adulteratum sit malum, et quod verum falsificatum sit falsum. Quod "verbum contra Filium hominis" significet interpretari sensum naturalem Verbi, qui est sensus litterae ejus,
secundum apparentias, est quia per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum quale est in terris, ita quale est in sensu naturali; quod id verbum remittatur homini, est quia pleraque
in sensu naturali seu in sensu litterae Verbi, sunt bona et vera investita, et modo aliqua nuda, sicut in sensu spirituali ejus; ac bona et vera investita vocantur apparentiae veri; Verbum enim in ultimis
est sicut homo indutus veste, qui tamen quoad faciem et quoad manus nudus est; et ubi sic Verbum est nudum, ibi apparent bona et vera ejus nuda sicut in caelo, ita qualia in sensu spirituali sunt:
quare non deest quin ex sensu litterae Verbi, doctrina genuini boni ac genuini veri possit ab illustratis a Domino videri, et a non illustratis confirmari. Quod tale sit Verbum in sensu litterae, est
ut sit basis sensui spirituali; sic etiam accommodatum est captui simplicium, qui non possunt nisi quam illa quae ita dicta sunt percipere, et percepta credere et facere.
[7] Et quia Divina vera
in Verbi sensu litterae pleraque sunt apparentiae Veri, ac simplices fide et corde non possunt supra illas elevari, inde non peccatum et blasphemia est interpretari Verbum secundum apparentias, modo
ex his non formentur principia, et haec confirmentur usque ad destructionem Divini Veri in genuino suo sensu. Ut pro exemplo, qui haec legit, "Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi" (Joh. i. 29);
et
hoc, "Hoc..est sanguis meus, ille novi Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum" (Matth. xxvi. 28);
tum etiam hoc, "Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem"
et angelos ejus:....et illi vicerunt eum per sanguinem Agni" (Apoc. xii. 7, 11);
et ex illis simpliciter credit quod Dominus passus sit crucem propter peccata nostra, et quod per illam et per sanguinem
suum redemerit nos ex inferno; hoc quia verum apparens est, et dici et credi potest, ideo hoc simplices fide et corde non damnat: at ex his principium facere, et hoc confirmare usque eo, ut per id
reconciliatus sit et reconcilietur Deus Pater, et quod per solam fidem ejus homo justificetur et salvetur absque bonis charitatis, quae sunt bona opera, et in illo principio esse non solum doctrina sed
etiam vita, hoc non remitti potest.
[8] Ex his constare potest quod per "blasphemiam contra Spiritum sanctum" significetur falsificatio Verbi usque ad destructionem Divini Veri in sensu suo genuino.
Quod itaque "nomen blasphemiae" significet falsificationem Divini Veri, ita Verbi, est quia blasphemia dicitur cum quis loquitur contra Deum; et loqui contra Deum, est contra Divinum Verum; nam Divinum
Verum procedens a Domino est quod in Verbo intelligitur per "Deum," ac Divinum Bonum quod intelligitur per "Jehovam" et quoque per "Dominum:" et quia blasphemia est loqui contra Deum, ita quoque
contra Verbum, quoniam hoc est Divinum Verum, inde sequitur quod blasphemia sit falsificare Verbum; nam qui id falsificant, illi faciunt ut Verum Verbi sit falsum, ac falsum continue loquitur contra
verum, immo impugnat illud; inde nunc est quod per "blasphemiam" significetur falsificatio Verbi usque ad destructionem genuini boni ac genuini veri ejus.
[9] Simile dicitur de "bestia coccinea" in
sequentibus in Apocalypsi, Mulier sedens super bestia coccinea, plena erat nominibus blasphemiae (xvii. 3):
per "bestiam" illam et per "mulierem" illi insidentem intelligitur ibi Babylon, et per
"nomina blasphemiae" intelliguntur adulterationes boni et falsificationes veri Verbi, quae, ut dictum est, sunt blasphemiae contra Dominum.
[10] Quod blasphemiae significent male et false credere et
loqui de Deo, et de Divino Vero, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest: Ut apud Esaiam, "Dixit Jehovah, Ne time propter verba quae audivisti, quibus blasphemarunt pueri [regis] Aschuris Me:....ac
precatus est Hiskias Rex,....et dixit, Audi," Jehovah, "omnia verba Sancheribi, qui misit ad blasphemandum Deum vivum:" et locutus est Jehovah super illum, "Quem blasphemasti et calumniatus es,
et contra quem extulisti vocem, et sublevasti altum oculos tuos? contra Sanctum Israelis. Per manum servorum tuorum blasphemasti Dominum" (xxxvii. 6, [15,] 17, 23, 24):
ex his quoque patet quod "blasphemia"
dicatur de falsiloquiis contra Deum; nam per "regem Assyriae," qui tunc erat Sancheribus, significatur rationale; per illum autem rationale perversum, quod contra Divinum Verum loquitur, ac
id probris afficit, ac per falsa perstringit; quod etiam est id falsificare, ut supra dictum: falsa quae locutus est contra Divinum Verum, significantur per illa quae ibi (vers. 10-13, 24, 25) continentur,
quae omnia non solum fuerunt blasphemiae contra Deum, sed etiam falsificationes Divini Veri.
[11] Apud Mosen, "Quod ad animam, quae fecerit manu alta,....Jehovam ille blasphemans eo quod Verbum
Jehovae spreverit, et praeceptum Ipsius irritum fecerit, exscindendo exscindetur anima illa, iniquitas ejus in illa" (Num. xv. 30, 31):
agitur ibi de illis qui contra praecepta Dei per Mosen data
faciunt, tam per errorem, quam ex proposito (ut patet a versu 23, et sequentibus istius capitis); hic de illis qui faciunt contra ea ex proposito, quod intelligitur per "facere manu alta:" et quia
contra praeceptum facere est contra Divinum Verum, et contra hoc ex proposito facere est ex intentione voluntatis facere, et inde falsum loqui, quod est actualis Verbi adulteratio et falsificatio, ideo
dicitur "Jehovam ille blasphemans:" et quia hoc simile est cum peccato et blasphemia contra Spiritum sanctum, dicitur quod "exscindendo exscindetur anima haec, iniquitas ejus in illa;" "iniquitas ejus
in illa" significat quod non remitti possit.
[12] Quod blasphemia dicatur de maliloquiis et falsiloquiis de Deo, proinde de Divino Vero, non vacat hic per plura loca e Verbo confirmare, tam quia
quisque videre potest quod blasphemia in spirituali sensu non aliud sit, quam quia genera ejus varia sunt, et ideo in linguis humanis, ut quoque in lingua Hebraea, varia nomina sunt, per quae genera
blasphemationis Dei et Divini Veri exprimuntur; ut quae in Latina lingua nominantur calumniae, contumeliae, ignominiae, opprobria, convitia, vituperia, dicteria, subsannationes, illusiones, et plura:
haec singula cum differentia generica et specifica in Verbo dicuntur, quas differentias explorare et exponere multis opus est.