816.
"Et habebat cornua duo similia Agno." Quod significet potentiam persuadendi conjunctionem fidei separatae cum Verbo, sicut a Domino, constat ex significatione "cornuum," quod sint potentia (de qua supra,
n. 316, 776); ex significatione "duo," quod sint conjunctio (de qua etiam supra, n. 532 fin.); et ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua etiam supra, n. 314): quod
itaque per "habere duo cornua similia Agno" significetur potentia persuadendi conjunctionem fidei separatae cum Verbo, sicut a Domino, constare potest ex illis quae praecedunt, et ex illis quae sequuntur;
ex illis quae praecedunt, quod per "bestiam ascendentem e terra" significentur confirmationes ex sensu litterae Verbi pro fide separata a vita (videatur mox supra, n. 815 [a]); ex sequentibus,
quod dicatur quod haec bestia "locuta sit sicut draco," et quod "potestatem prioris bestiae omnem fecerit coram eo," per quae significatur similis affectio, cogitatio, doctrina et praedicatio cum illis
qui separant fidem a vita fidei quae est charitas; ac conjunctio ratiociniorum e naturali homine, per quae corroboratur religio fidei separatae, de quibus in articulis mox sequentibus: ex quibus patet
quod cum "cornua" hujus bestiae significant potentiam persuadendi, "duo" conjunctionem, et "Agnus" Dominum, tunc per quod "bestia haec haberet duo cornua similia Agno," significetur potentia persuadendi
conjunctionem fidei separatae a vita cum Verbo, sicut a Domino. Quod super capite hujus bestiae visa sint solum duo cornua, at super capite bestiae prioris decem cornua, est quia per hanc bestiam
significantur confirmationes ex Verbo, et in Verbo est conjugium boni et veri, et hoc conjugium significatur per "duo;" inde etiam cornua erant visa "similia Agno," quia per "Agnum" intelligitur
Dominus, hic quoad Verbum; quod Dominus quoad Divinum Humanum suum sit Verbum, hoc est, Divinum Verum, apertis verbis dicitur apud Johannem, nempe, Quod Verbum Caro factum sit (cap. i. 14).
[2] Qualis
potentia persuadendi et confirmandi quodcunque haereticum ex Verbo, notum est in orbe Christiano ex tot ibi haeresibus, quarum unaquaevis confirmatur et sic persuadetur ex sensu litterae Verbi:
causa est quia sensus litterae Verbi est secundum captum simplicium, et ideo consistit quoad multam partem ex apparentiis veri; et apparentiae veri tales sunt ut trahi possint ad confirmandum omne quod
a quodam pro principio religionis et inde doctrinae assumitur, ita quoque falsum; quapropter illi qui ipsum genuinum verum ponunt in solo sensu litterae Verbi, hallucinari possunt in multis, si non
in illustratione sint a Domino, et in illa doctrinam, quae pro lucerna sit, sibi faciant: in sensu litterae Verbi sunt tam nuda vera, quam investita vera; haec sunt apparentiae veri, et apparentiae veri
non aliter possunt intelligi quam ex locis ibi nuda vera exstant, ex quibus doctrina a Domino apud illustratum formari potest, et reliqua secundum illam explicari; inde est, quod qui Verbum absque
doctrina legunt, in multiplices errores auferantur. Quod Verbum ita conscriptum sit, est causa, ut illud sit conjunctio caeli cum homine; et conjunctio est, quia unaquaevis vox ibi, et in quibusdam locis
unaquaevis littera, sensum spiritualem, in quo sunt angeli, continet; quare cum homo Verbum secundum ejus apparentias veri percipit, angeli, qui circumdant hominem, illud spiritualiter intelligunt;
ita conjungitur spirituale caeli cum naturali mundi quoad talia quae ad vitam hominis post mortem conducunt; si aliter conscriptum fuisset Verbum, non potuisset aliqua conjunctio caeli cum homine dari.
[3]
Et quia Verbum in littera tale est, ideo est quasi fulcrum pro caelo; nam omnis sapientia angelorum caeli, quoad talia quae ecclesiae sunt, terminatur in sensu litterae Verbi, sicut in sua
basi; quare Verbum in littera vocari potest sustentaculum caeli; inde est sensus litterae Verbi sanctissimus, immo etiam est prae sensu ejus spirituali potens, quod ex multa experientia in mundo spirituali
notum mihi factum est; nam dum spiritus aliquem locum secundum sensum litterae proferunt, statim excitant aliquam societatem caelestem ad conjunctionem secum. Ex his constare potest quod omne
doctrinae ecclesiae confirmandum sit ex sensu litterae Verbi, ut {1}ei aliqua sanctitas et potentia insit; et quidem ex illis Verbi Libris in quibus sensus spiritualis est. Exinde etiam patet quam periculosum
est falsificare Verbum usque ad destructionem Divini Veri, quod est in sensu spirituali ejus; nam sic caelum homini occluditur: quod hoc fiat ab illis qui ex Verbo confirmant separationem fidei
ab ejus vita, quae sunt bona opera, supra ostensum est.