Apocalypse Explained (Tansley) n. 831

Previous Number Next Number See English 

831. [Vers. 15.] "Et datum ei dare spiritum imagini bestiae." Quod significet quod per conjunctionem cum Verbo aliquid vitae spiritualis inesset, constat ex significatione "spiritus," quod sit vita spiritualis (de qua sequitur); et ex significatione "imaginis bestiae," quod sit doctrina fidei separatae a bonis operibus, quae doceretur et crederetur in ecclesia (de qua supra, n. 827 [a]); inde sequitur, quod per "dare spiritum imagini bestiae," significetur quod per conjunctionem ratiociniorum ex naturali homine cum Verbo aliquid vitae spiritualis inesset; sed quale vitae, dicetur in sequentibus. Quod per "spiritum" significetur vita spiritualis, est quia per "spiritum" in supremo sensu significatur Divinum Verum procedens a Domino, et inde applicate ad homines, qui id recipiunt, significatur vita spiritualis (videatur supra, n. 183): vita spiritualis est eadem cum vita ex Divinis veris; et quia Verbum est Divinum Verum, et inde ex illo est vita spiritualis homini, ideo quando ratiocinia ex naturali homine pro fide separata a vita, conjuncta sunt cum Verbo, et inde facta est doctrina pro ecclesia, inest ei aliquid vitae spiritualis; nam omnia quae in Verbo sunt, in se spiritualia sunt, et dant vitam spiritualem illis qui ei student, secundum receptionem corde: quare Dominus dicit, "Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt" (Joh. vi. 63).
[2] Quoniam in antecedentibus actum est de amore caelesti, in quo sunt angeli tertii caeli, velim nunc aliquid dicere de amore spirituali, in quo sunt angeli secundi caeli. Amor spiritualis est amor veri, ac in supremo sensu amor Divini Veri quod procedit a Domino; ita quoque amor in Dominum, sed in inferiori gradu quam in quo sunt angeli caelestes: hi, nempe angeli caelestes, in amore in Dominum sunt ex receptione Divini Boni ab Ipso; illi autem, nempe angeli spirituales, in amore in Dominum sunt ex receptione Divini Veri ab Ipso; differentia est sicut inter amorem voluntate et inter amorem intellectu, aut sicut inter flammam et ejus lucem; etiam lux apud angelos tertii caeli trahit a flammeo, et lux apud angelos secundi caeli trahit a candido (sed plura de his videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140). Similiter differt vita illorum: vita angelorum tertii caeli consistit in affectionibus boni, et vita angelorum secundi caeli in affectionibus veri; illa differentia talis est ut probe internoscantur ex faciebus, et quoque ex loquelis. Quoniam amor spiritualis est amor veri, et illi quoad vitam suam sunt affectiones veri, ideo illi loquuntur de sanctis caeli et ecclesiae secus ac angeli tertii caeli, qui de illis non loqui possunt, ut supra dictum est; at quia usque angeli caelestes perficiuntur sapientia per auditionem, ideo sunt angeli intermedii, qui vocantur angeli caelestes spirituales, qui praedicant et docent vera in templis illorum, quae vocantur Domus Dei, et sunt ex ligno.
[3] Quod angeli spirituales, ex amore spirituali qui facit vitam illorum, sint affectiones veri, et non affectiones boni, est quia illi per aliam viam reformantur et regenerantur, ac fiunt angeli, quam angeli caelestes; angeli enim spirituales primum admittunt vera in memoriam, et inde in intellectum, qui sic ab illis formatur; et tunc quantum afficiuntur Divinis veris spiritualiter, hoc est, propter illa, tum propter vitam secundum illa, tantum perficiuntur; angeli autem caelestes non primum admittunt vera in memoriam, sed statim in voluntatem, et per actus in vitam: inde hi non loqui possunt de Divinis veris, sed solum volunt et faciunt illa; illi autem loquuntur Divina vera, quia inscripta etiam sunt memoriae apud illos, et cogitatio ex memoria loquitur.
[4] At spirituales angeli non admittunt aliquod verum in memoriam, et inde in intellectum apud se, nisi videant illud; angeli enim in illo caelo vident vera ex luce veri, ita ex illustratione a Domino; sunt enim vera in caelis objecta spiritualia, quae clarius coram angelis ibi apparent quam objecta naturalia coram hominibus in mundo; quare illi {1}sciunt quod fides non aliud sit quam agnitio veri quia vident quod verum sit, et prorsus non capiunt quod dari possit apud aliquem fides alicujus rei non visae, seu intellectae; sic enim non scit homo num verum sit aut num falsum, ac fides falsi est damnosa: inde patet quod visus intellectualis apud illos sit visus spiritualis. Angeli illi perficiuntur intellectu, quantum in amore veri sunt propter vitam et ejus genuinos usus, ac tantum implantantur vera vitae illorum, ac fiunt affectiones veri; trahunt enim vera omnem suam essentiam et inde vitam a bono, ita intellectus a voluntate et ejus activo; intellectus enim est receptaculum veri, et voluntas est receptaculum boni, et activum eorum complet et fundat; inde etiam vera, ex quibus formatus est intellectus eorum, quando fiunt voluntatis, et inde actus, vocantur bona, sed bona spiritualia; quae quia tunc fiunt amoris illorum, intrant vitam, et formant illam. Ex his quoque patet quod vita cujusvis hominis sit ex operibus ejus, quia affectio quae voluntatis et cogitatio quae intellectus in illis terminantur, et sic existunt; quae nisi terminatae sunt, pereunt: voluntas enim non existit nisi activa fiat; et si non voluntas est, perit intellectus, et remanet solum facultas intelligendi.
[5] Quia amor eorum est amor veri, ideo pro proximo agnoscunt verum actu, quod vocatur bonum spirituale; ita bonum ecclesiae, bonum societatis in qua sunt, bonum concivium in societate, proinde etiam bonum morale quod vocatur sincerum, et bonum civile quod vocatur justum: quare amor eorum erga proximum etiam consistit in exercitiis, quae sunt opera; omnes etiam ibi usus amant, ac intendunt operibus, per quae cogitationes suas tenent quasi domi, et detinent ab otio, quod est, sicut etiam vocatur, pulvinar diaboli. Sciunt quod non alii possint in amore spirituali teneri quam qui jucundum in operibus percipiunt; hi in sua affectione stata sunt, reliqui in omni et sic in nulla, nam divagantur quo voluptates et cupiditates illos ferunt. Angeli secundi caeli etiam, sicut angeli tertii caeli, habitant distincti in societates; at horum societates sunt supra illorum, propter influxum amoris caelestis in amorem spiritualem; nam amor spiritualis trahit suam essentiam ab amore caelesti, per influxum mediatum et immediatum a Domino.
[6] Sunt in caelo spirituali palatia magnifica, in quibus intus omnia fulgent lapidibus pretiosis, et decoramentis in talibus formis ut non aequari possint aliqua pictura in mundo, nec exprimi verbis; ars enim ibi in sua arte est, imprimis architectonica: ex illo caelo trahunt plures artes in mundo suas leges et harmonias, unde pulchritudines. Argentum, quod apud illos qui infra illos caelos habitant invenitur, datur a Domino ex illo caelo, at aurum ex caelo tertio; nam argentum correspondet bono spirituali, quod in sua essentia est verum, et aurum correspondet bono caelesti. Angeli spirituales vestibus ex bysso et serico, in genere splendentibus, induti sunt: et quia caeli spirituales correspondent oculis, ibi sunt paradisiaca, tum visa iridea in multis locis, quae etiam ineffabilis pulchritudinis sunt. Non sciunt aliquid ibi de sensu litterae Verbi, sed de sensu spirituali ejus, in quo sensu illis est Verbum, quod ab unoquovis legitur: ibi justitia, sinceritas, veritas, castitas, et plures moralis vitae laudes regnant. Illi caeli constituunt regium Domini; at caeli superiores, ubi sunt angeli caelestes, constituunt sacerdotium Domini; nam regium Ipsius est Divinum Verum, ac sacerdotium Ipsius est Divinum Bonum.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church