890.
"Et non habebunt requiem diu et noctu." Quod significet infestationem continuam a malis et inde falsis, constat ex significatione "non habere requiem," quod sit infestari a malis et inde falsis (de qua
sequitur); et ex significatione "diu et noctu," quod sit continue; per "diem" enim et "noctem" non intelligitur dies et nox, sed significatur status illorum, hic quoad infestationem; nam in mundo spirituali
non est alicui idea temporis, sed idea status, ut supra aliquoties dictum et ostensum est; etiam per "diem" significatur status falsi illorum, et per "noctem" status mali; homo enim est quoad
cogitationem in luce, ita in die, et quoad affectionem in obscuro seu in nocte, ac falsa tum vera sunt cogitationis, ac mali tum bona sunt affectionis. Inde erat super Tentorio nubes interdiu, et ignis
noctu; "nubes" significabat verum apud filios Israelis, et "ignis" bonum amoris apud illos.
[2] Quod infestationem a malis et falsis, quae significatur per "non habere requiem," attinet, est quia
illi qui in inferno sunt continue detinentur ab amoribus suis, et quoties in illos erumpunt, puniuntur; amores enim illorum sunt odia, vindictae, inimicitiae, et cupiditates malum faciendi, quae illis
tam jucunda sunt ut vocari possint ipsa jucunda vitae illorum; quare detineri ab illis est cruciari; quisque namque in gaudio cordis sui est cum in suo amore regnante, proinde vicissim in dolore
cordis cum detinetur ab illo: hic cruciatus inferni est communis, ex quo innumeri alii existunt, quos recensere et describere non hujus operis et loci est.