899.
"Beati mortui in Domino morientes a nunc." Quod significet ressurectionem illorum in vitam aeternam, qui antehac vixerunt vitam charitatis, et posthac victuri sunt, constat ex significatione "mortuorum
in Domino," quod sint qui resurgunt in vitam aeternam (de qua sequitur); et ex significatione "mortuorum" et "morientium a nunc," quod sit resurrectio illorum qui vitam charitatis antehac vixerunt,
et posthac vivunt; nam haec dicuntur de illis qui "custodiunt mandata Dei et fidem Jesu," qui sunt qui vivunt secundum praecepta Domini in Verbo, et agnoscunt Divinum Ipsius, ita qui vitam charitatis
vivunt a Domino (videatur supra, n. 894, 895).
[2] Quod dicatur "a nunc," est quia intelliguntur qui illam vitam vixerunt antehac, et illam vivunt posthac; qui illam vitam vixerunt antehac, illi
reservati sunt a Domino infra caelos, ac tutati ab infestatione ab infernis, usque ad ultimum judicium, quo peracto, exsuscitati sunt e locis suis, et elevati in caelum; quod non prius, fuit causa, quia
ante illud praevaluerunt inferna, erat superpondium ab illorum parte; at post illud praevaluerunt caeli, et sic erat superpondium ab horum parte: per ultimum enim judicium, omnia tam in infernis quam
in caelis in ordinem redacta sunt; quare si prius elevati fuissent, non potuissent resistere potentiae in qua inferna fuerunt prae caelis. Quod elevati sint, datum est videre; ex inferiore enim terra,
ubi reservati sunt a Domino, vidi phalanges resurgentes et elevatos, ac translatos in societates caelestes; hoc factum est post hoc ultimum judicium, de quo in opusculo De Ultimo Judicio actum est.
Simile factum est post prius judicium, quod a Domino cum fuit in mundo peractum est, de quo etiam in eodem opusculo. Hoc arcanum est quod intelligitur per resurrectionem illorum qui antehac vitam
charitatis vixerunt: hoc quoque intelligitur per haec verba apud Johannem, "Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras: Ego vero si exaltatus fuero e terra, omnes traham
ad Me Ipsum" (xii. 31, 32):
et hoc repraesentatum est per Quod multi dormientes sancti suscitati sint, "et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem" Domini "ingressi sint in sanctam urbem,
et apparuerint multis" (Matth. xxvii. 52, 53):
sed de hac re plura dicentur, ubi de resurrectione seu morte prima et secunda in sequentibus in Apocalypsi.
[3] Quod per "beatos mortuos" et "morientes,"
etiam intelligantur illi qui in vitam resurrecturi sint posthac, qui sunt qui charitatis vitam vivunt, constare potest ex eo, quod dicatur, "a nunc," tum quod "mortui" et "morientes;" quare "a nunc"
se refert non modo ad hos qui post ultimum judicium tales sunt, sed etiam ad illos qui antehac tales fuerunt, de quibus mox supra. Quod "mors" significet resurrectionem, et quod inde "mortui" significent
resurgentes in vitam aeternam, est quia "mors" significat infernum, et inde mala et falsa, et haec moritura sunt ut homo vitam spiritualem accipiat; nam antequam illa mortua et exstincta sunt,
non homini est vita spiritualis, quae est quae intelligitur in Verbo per "vitam," per "vitam aeternam," et per "resurrectionem;" quare per "mori" hic et alibi in Verbo intelligitur exstinctio vitae
propriae, quae in se spectata unice ex malis et inde falsis consistit; et quia dum illa vita exstincta est, loco ejus intrat vita spiritualis, inde per "mortuos in Domino" illi qui spirituales facti
sunt a Domino, significantur.
[4] Praeterea in spirituali sensu per "mori" potest intelligi resurrectio, quia angeli, qui in spirituali sensu Verbi sunt, non sciunt aliquid de morte naturali, qualis
est hominibus qui decedunt, sed de morte spirituali, qualis est illis qui per tentationes a Domino regenerantur, apud quos domantur et morti dantur mala et inde falsa. Est quoque mors naturalis non
aliud quam resurrectio, quoniam cum corpus moritur homo quoad spiritum suum resurgit, et sic est mors modo continuatio vitae ejus; nam homo per mortem a vita in mundo naturali transcendit in vitam in
mundo spirituali, cum differentia solum quod vita in mundo naturali sit vita exterior et imperfectior, vita autem in mundo spirituali est vita interior et perfectior, sed usque utrobivis ad apparentiam
similis, ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ex auditis et visis memorata sunt.
[5] Ex his constare potest quod per "mortem" significetur et mors spiritualis, quae est
damnatio, et quoque resurrectio in vitam, quae est salvatio. Quod per "mortem" significetur damnatio, videatur supra (n. 186, 383, {1}427 [a], 694); quod per "mortem" significetur resurrectio in vitam
aeternam ac salvatio, constare potest a sequentibus locis: Apud Johannem, "Jesus..dixit, Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur vivet; et omnis qui vivit, [et credit in Me,]
non morietur in aeternum" (xi. 25, 26):
"Ego sum resurrectio et vita," significat quod ab Ipso et resurrectio et vita sit, et non ab alio: "qui credit in Me," significat qui credit Divinum Ipsius, ac
Ipsum omnipotentem et solum Deum; et quia nemo hoc credere potest, quam qui charitatis vitam vivit, ideo hoc etiam per "credere in Ipsum" intelligitur: "etsi moriatur vivet," significat tametsi obit
naturaliter, quod usque resurget in vitam: "et omnis qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum," significat, quod qui reformatus est, non spiritualiter morietur, hoc est, damnabitur, sed in
vitam aeternam resurget: inde patet quod per "mori" non intelligendum sit mori, sed resurgere in vitam.
[6] Apud eundem, "Patres vestri comederunt mannam in deserto, et mortui sunt; hic est panis,
qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat, non morietur" (vi.49, 50, 58):
per "mannam," quam filii Jacobi in deserto comederunt, quoad illos, quia naturales erant, intelligitur cibus naturalis;
et per "panem qui e caelo descendit," intelligitur cibus spiritualis, qui a solo Domino; et quia a solo Ipso, in supremo sensu per "Panem" intelligitur Ipse, quare etiam dicit, "Ego sum Panis vitae:"
est enim Divinum Bonum unitum Divino Vero procedens a Domino, ex quo vita spiritualis est angelis, et quoque hominibus; quare per illa verba in spirituali sensu intelligitur, quod qui solum naturaliter
ex Verbo se nutriunt, mortui sint, hoc est, damnati, ut fuerunt filii Jacobi, quod etiam significatum est per quod omnes in deserto mortui sint; qui autem spiritualiter se nutriunt ex Verbo, quod
non damnationi obnoxii futuri sint, quod intelligitur per quod "non morientur;" inde patet quod non mori intelligatur sed resurrectio in vitam, quia mors," si non est mors, est vita.
[7] Apud eundem, Si
quis Verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum" (viii. 52, {1}53):
per "servare verba" Domini, significatur vivere secundum praecepta Domini; "non videre mortem" significat non damnationem,
sed vitam in quam homo resurgit et ingreditur per mortem. Apud eundem, Jesus dixit, "Amen dico vobis, quod qui Verbum meum audit, et credit Ipsi qui misit Me, habeat vitam aeternam, et
non in judicium veniat, sed transcendat a morte in vitam" (v. 24):
per "audire Verbum Domini, et credere Ipsi qui misit Ipsum," intelliguntur similia quae supra, nam Dominus per "Patrem" intellexit Divinum
quod fuit in Ipso ex conceptione, ita Se Ipsum; "non in judicium venire," significat non damnari; "transcendere a morte in vitam," significat resurrectionem et vitam in caelo; "a morte" non solum
significat a morte naturali in vitam aeternam, ita resurrectionem, sed etiam a morte spirituali, quae est damnatio, in vitam aeternam, ita quoque resurrectionem; nam in Verbo est et sensus naturalis
et sensus spiritualis.
[8] Apud eundem, Jesus dixit, "Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita..Filius, quos vult, vivificat" (v. 21):
per "suscitare mortuos et vivificare," non solum intelligitur
resurrectio in vitam per mortem naturalem, sed etiam per mortem spiritualem; resurrectio in vitam fit per reformationem et regenerationem, et haec per remotionem et separationem malorum, quae
hominem damnant, quae est mors spiritualis. Apud eundem, Jesus dixit, "Amen dico vobis, quod Veniat hora,...quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui {2}audient, vivent" (v. 25):
per "mortuos"
hic significantur qui in malis et inde falsis sunt, sed ab illis per reformationem liberati: quod illi resurrecturi sint, intelligitur per illa verba; hi enim tunc non amplius mortui sunt, sed vivi,
nam sunt "qui audiunt vocem Filii Dei," ita qui vivunt secundum praecepta Ipsius. Similiter apud Lucam, Quod retribuetur in resurrectione {1}mortuorum ({2}xiv. 14):
per "resurrectionem mortuorum"
non modo intelligitur resurrectio illorum qui naturaliter moriuntur, nam hi statim post mortem resurgunt, sed etiam qui spiritualiter, ac vivificati sunt a Domino.
[9] Apud Johannem, Jesus dixit,
"Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem" Filii Dei, "et exibunt, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui..mala fecerunt in resurrectionem judicii" (v. 28, 29):
per
haec non intelligitur quod monumenta aperientur et exibunt omnes die ultimi judicii; sed per "monumenta" quae aperientur, intelliguntur loca in inferiore terra, ubi reservati et custoditi sunt a Domino
illi qui antehac charitatis vitam vixerunt, ac Divinum Domini agnoverunt, et die ultimi judicii, et post illum, elevati in caelum, de quibus supra in hoc articulo dictum est; haec loca in spirituali
sensu per "monumenta" significantur: quod non {3}intelligatur quod monumenta in terra aperienda sint, et quod ex illis die ultimi judicii exituri sint, patet manifeste ex eo, quod omnes homines statim
post mortem in spiritualem mundum veniant, ac ibi in forma humana similiter ut in mundo naturali vivant; ita quod resurrectio sit cuivis statim post mortem, resurrectio vitae illis qui bona fecerunt,
et resurrectio judicii illis qui mala fecerunt, ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ex auditis et visis memorata sunt.
[10] Haec repraesentata sunt per Quod monumenta
aperta sint, et multa corpora dormientium sanctorum suscitata, et quod exeuntes e monumentis suis post resurrectionem Domini ingressi sint in sanctam urbem, et apparuerint multis (Matth. xxvii. 52, 53):
quod
monumenta tunc aperta fuerint, et quod sancti, qui prius mortui fuerunt, exiverint, et ingressi sanctam urbem multis apparuerint, repraesentabat resurrectionem illorum qui in locis sub caelo
a Domino usque ad adventum Ipsius in mundum reservati sunt, et qui post resurrectionem Ipsius inde exempti et in caelum sublati sunt: haec quoque facta sunt, et visa illis qui in Hierosolyma erant, sed
usque fuerunt repraesentativa resurrectionis illorum de quibus nunc et supra dictum est;
sicut enim omnia passionis Domini repraesentativa erant, et quoque quod velum in Templo disruptum esset in
binas partes, quod terrae commotae, et quod petrae discissae (Matth. xxvii. 51), ita haec, quod e monumentis apertis exiverint; quare etiam dicitur quod "in sanctam urbem ingressi sint, et ibi apparuerint;"
per Zionem enim, quae hic intelligitur per "sanctam urbem," repraesentabatur adhuc caelum, ubi Dominus per Divinum suum Verum regnat; (de qua "Zionis" significatione, videatur supra, n. 850;)
quae urbs una cum Hierosolyma nunc potius profana fuit quam sancta, quare etiam vocatur Aegyptus et Sodoma in Apocalypsi (cap. xi. 8);
sed "sancta" vocatur propter repraesentationem et inde significationem
ejus in Verbo.
[11] Resurrectio a mortuis, tam in naturali quam in spirituali sensu, repraesentata et inde significata est quoque per mortuos quos Dominus resuscitavit, Ut per resuscitationem
Lazari (Joh. {1}xi. 11-44);
Per resuscitationem juvenis e Nain (Luc. {2}vii. 11-18);
Et per resuscitationem filiae archisynagogi (Marc. v. 21 ad fin.). Omnia enim miracula quae a Domino facta
sunt, et quoque omnia miracula quae in Verbo descripta sunt, involvebant sancta caeli et ecclesiae, et inde significabant illa; inde miracula illa Divina erant, et distinguebantur a miraculis non
Divinis. Similia significantur per Quod datum sit discipulis resuscitare mortuos (Matth. x. 8).
[12] Regeneratio, quae etiam est resurrectio a mortuis, repraesentata est per vivificationem ossium,
apud Ezechielem (cap. xxxvii. 1-14); quod regeneratio repraesenta sit per illam, manifeste patet a versibus 11-14 ibi, ubi dicitur, "Ossa haec tota domus Israelis sunt;....propterea propheta et
dic ad illos,....Ecce Ego aperturus sum sepulcra vestra....popule mi, et deducam vos super terram Israelis, ut cognoscatis, quod....dedero spiritum meum in vobis, ut vivatis:" hic etiam dicitur, quod
"aperientur sepulcra," per quod etiam significatur resurrectio in vitam. (Quod "sepeliri" et "sepultura" significent resurrectionem, tum regenerationem, quia rejectionem immundorum, videatur supra,
n. 659.)
[13] Quod mors naturalis, quae est rejectio immundorum corporis, et mors spiritualis, quae est remotio immundorum spiritus, significent resurrectionem, etiam constat ex sequentibus in Apocalypsi,
ubi agitur de morte prima et de morte secunda, quae etiam vocatur resurrectio prima et {1}resurrectio secunda (cap. ii. 11; cap. xxi. 8);
tum etiam apud Davidem, "Pretiosa in oculis Jehovae
mors sanctorum Ipsius" (Ps. cxvi. 15):
quod "mors sanctorum" non significet damnationem, sed separationem et remotionem immundorum spiritus illorum, ita regenerationem et resurrectionem, patet. Ut
et apud Johannem, Jesus dixit, "Nisi granum tritici in terram cadens moriatur, id solum manet; si vero moriatur, multum fructum fert" (xii. 24):
simile etiam est cum homine, qui quoad corpus mori
debet, ut resurgat, et quoad proprium suum, quod in se est infernale; nam nisi illud et hoc moritur, non habet homo vitam caeli.
[14] Quoniam homines resurgunt post mortem, ideo Dominus voluit mortem
subire, et tertio die resurgere; sed propter causam, ut omne humanum, quod ex matre Ipsi fuit, exueret, ac Divinum Humanum indueret; nam omne humanum quod Dominus ex matre suscepit, per tentationes,
et demum per mortem, a Se rejecit; ac per induitionem Humani ex ipso Divino, quod fuit in Ipso, glorificavit Se, hoc est, Humanum suum Divinum fecit: inde est quod per "mortem" Ipsius et per "sepelitionem"
in caelo non intelligatur mors et sepelitio, sed purificatio Humani Ipsius, et glorificatio: quod ita sit, Dominus docuit per comparationem illam cum tritico cadente in terram, quod "moriturum
sit ut fructum ferat:" etiam tale involvit quod Dominus dixit ad Mariam Magdalenam, "Ne me tange, nondum enim ascendi ad Patrem meum" (Joh. xx. 17):
per "ascendere ad Patrem suum" intelligitur unitio
Humani sui cum Divino suo, humano ex matre plene rejecto.