979.
"Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua."-Quod significet quod haec fiant, quia ex Divino Bono ac Divino Vero est omnis essentia, vita et potentia, constat ex significatione "Domini
Dei," quod sit Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; Dominus enim vocatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Deus" ex Divino Vero; ex significatione "omnipotentis," quod sit esse, vivere et posse
ex Se Ipso (de qua [supra], n. 43, 689, 939); inde etiam quod sit omnium esse, vivere et posse; nam Dominus ex Se Ipso illa sunt, homo autem a Domino: ex significatione "judiciorum tuorum," quod
sint quae fiunt, nempe illa quae supra (versu 6) dicta sunt; quod hoc intelligatur per quae "judicia," patet a versu quinto, ubi dicitur, "Justus Domine es et sanctus, quia haec judicasti:" judicia illa
dicuntur "vera" ex Divino Vero, et dicuntur "justa" ex Divino Bono, ex quibus duobus omnia fiunt. (Quod "justum" dicatur de Divino Bono, videatur supra, n. 972.) Haec verba, nempe, "Etiam Domine Deus
omnipotens, vera et justa judicia tua," involvunt eadem quae verba in versu quinto, nempe, "Justus, Domine, es, qui est et qui erat, et sanctus, quia haec judicasti;" differentia solum est, quod haec
dicta sint e regno spirituali Domini, illa autem e regno caelesti Ipsius, "etiam" hic est vox confirmativa dictorum e regno spirituali. Quod eadem involvant, vide supra (n. 972-974), et confer.
[2]
(Continuatio de Quinto Praecepto.) Ex supra dictis nunc constare potest quid per "bona opera" in Verbo intelligitur; nempe, omnia opera quae ab homine fiunt, dum remota sunt mala ut peccata: nam
opera quae deinde fiunt, non ab homine aliter quam sicut ab illo fiunt; fiunt enim a Domino; et quae a Domino, omnia bona sunt, et vocantur bona vitae, bona charitatis, et bona opera: sicut omnia judicia
judicis, qui pro fine justitiam habet, et hanc ut Divinam veneratur et amat, ac judicationes propter munera, pro amicitia, et ex favore, ut flagitia detestatur; sic enim consulit bono patriae, efficiendo
ut judicium et justitia ibi sicut in caelo regnent; et sic consulit paci cujusvis civis insontis, et custodit a violentia maleficorum; quae omnia sunt bona opera: sunt etiam administratorum officia,
et mercatorum negotia omnia bona opera, quando quaestus illicitos ut peccata contra leges Divinas fugiunt. Dum homo fugit mala ut peccata, tunc discit indies quid bonum opus, et apud illum crescit
affectio faciendi bonum, et affectio sciendi vera propter bonum; nam quantum scit vera, tantum potest opera plenius et sapientius facere; inde opera fiunt verius bona. Desistas itaque in te quaerere,
"Quae sunt bona opera quae faciam, aut quid boni faciam ut vitam aeternam accipiam?" Abstine modo a malis ut peccatis, et specta ad Dominum, ac Dominus docebit et ducet.