981.
[Vers. 8.] "Et quartus angelus effudit phialam suam in solem."-Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad amorem in Deum, ita in Dominum, constat ex significatione "angeli effundentis phialam
suam," quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra, n. 969); et ex significatione "solis," quod sit amor in Deum, ita in Dominum (de qua supra, n. 401, 412 [b], 422 [a], 525, 527, 708): quod "sol"
significet amorem in Deum, ita in Dominum, est quia Dominus coram angelis in caelis apparet ut Sol, et apparentia Ipsius ut Sol est ex Divino Amore; omnis enim amor in mundo spirituali correspondet
igni et flammae, et quia correspondet, etiam sistitur repraesentativa per ignem et per flammam; quare Divinus Amor Domini apparet sicut Sol: inde est, quod "sol" in Verbo significet Dominum quoad amorem
erga omnes qui in caelo et in mundo sunt, et in sensu reciproco amorem in Dominum. Per amorem in Dominum significatur amor seu affectio faciendi mandata Ipsius, ita amor custodiendi praecepta decalogi;
quantum enim homo ex amore seu ex affectione illa custodit et facit, tantum amat Dominum; causa est, quia illa sunt Dominus apud hominem.
[2] |(Continuatio.)| Hactenus explicata sunt quinque
praecepta decalogi; sequitur nunc PRAECEPTUM SEXTUM, QUOD EST, "NON ADULTERABERIS," explicandum. Quis hodie potest credere quod jucundum adulterii sit infernum apud hominem, et quod jucundum conjugii
sit caelum apud illum? consequenter quod quantum homo in uno jucundo est, tantum non sit in altero, quia quantum homo in inferno est, tantum non est in caelo? Quis hodie credere potest quod amor
adulterii sit fundamentalis amor omnium amorum infernalium et diabolicorum, et quod amor castus conjugii sit amor fundamentalis omnium amorum caelestium et Divinorum? consequenter quod quantum homo in
amore adulterii est, tantum sit in omni amore malo, si non actu usque conatu? vicissim quantum homo in amore casto conjugii est, tantum sit in omni amore bono, si non actu usque conatu? Quis hodie credere
potest quod qui in amore adulterii est, non aliquid Verbi, ita nec aliquid ecclesiae credat, immo quod corde suo Deum neget? et vicissim, quod qui in casto amore conjugii est, in charitate et in
fide sit, ac in amore in Deum? tum quod castitas conjugii unum faciat cum religione, et lascivia adulterii unum faciat cum naturalismo?
[3] Causa quod haec hodie nesciantur, est quia ecclesia in suo
fine est, ac quoad verum et quoad bonum devastata; et cum ecclesia talis est, tunc homo ecclesiae ab influxu ex inferno in persuasionem venit quod adulteria non sint detestabilia et abominationes;
et inde quoque venit in fidem quod conjugia et adulteria in sua essentia non differant, sed solum quoad ordinem; cum tamen differentia inter illa est, qualis est inter caelum et infernum; quod haec differentia
inter illa sit, videbitur in sequentibus. Ex his nunc est quod caelum et ecclesia in Verbo in sensu spirituali intelligantur per "nuptias" et "conjugia," et quod infernum et rejectio omnium
ecclesiae in Verbi sensu spirituali intelligantur per "adulteria" et "scortationes."