983.
[Vers. 9.] "Et aestuaverunt homines aestu magno."-Quod significet cupiditatem adulterandi vera et bona Verbi, constat ex significatione "aestus magni," quod sit concupiscentia falsi et ad falsum, ita
cupiditas adulterandi vera et bona Verbi (de qua [supra], n. 481). Haec dicta sunt de illis qui in fide separata a bonis vitae sunt, qui per "habentes characterem bestiae," et per "adorantes imaginem
ejus" (vers. 2), intelliguntur; hi quia ipsum essentiale ecclesiae, quod est bonum vitae, separant a fide, et sic removent a medio salutis, non possunt aliter quam falsificare omnia vera Verbi; nam qui
removent vitam secundum praecepta Domini, annihilant omnia Verbi, sunt enim omnia Verbi praecepta vitae; praecepta fidei, quae sunt vera Verbi, docent vitam.
[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quod
conjugium sit caelum, et quod adulterium sit infernum, non melius quam ex origine illorum potest videri. Origo amoris vere conjugialis est amor Domini erga ecclesiam; inde Dominus vocatur in Verbo
"Sponsus" et "Maritus," et ecclesia "Sponsa" et "Uxor;" ex hoc conjugio ecclesia est ecclesia in communi et in parte; ecclesia in parte est homo in quo ecclesia; inde patet quod conjunctio Domini
cum homine ecclesiae sit ipsa origo amoris vere conjugialis. Sed quomodo illa conjunctio potest esse origo, etiam dicetur. Conjunctio Domini cum homine ecclesiae est conjunctio boni et veri; a Domino
est bonum, et apud hominem est verum; inde conjunctio quae vocatur conjugium caeleste: ex hoc conjugio existit amor vere conjugialis inter binos conjuges, qui in tali conjunctione cum Domino sunt. Inde
primum patet quod amor vere conjugialis sit a solo Domino, et apud illos qui in conjunctione boni et veri sunt a Domino. Quia haec conjunctio est reciproca, describitur a Domino, Ut illi sint in
Ipso, et Ipse in illis (Joh. xiv. 20).
[3] Haec conjunctio seu hoc conjugium a creatione ita constabilitum est: vir creatus est ut sit intellectus veri, et femina ut sit affectio boni, proinde ut vir
sit verum et femina bonum. Cum intellectus veri, qui apud virum, unum facit cum affectione boni, quae apud feminam, est conjunctio duarum mentium in unam: haec conjunctio est conjugium spirituale,
ex quo descendit amor conjugialis; nam dum binae mentes conjunctae sunt, ut sint sicut una mens, est inter illas amor; hic amor, qui est amor conjugii spiritualis, dum in corpus descendit, fit amor conjugii
naturalis. Quod ita sit, quisque potest, si velit, clare percipere; conjuges, qui interius quoad mentes se mutuo et vicissim amant, etiam quoad corpora se mutuo et vicissim amant: notum est quod
omnis amor descendat in corpus ex affectione mentis, et quod absque illa origine non aliquis amor existat.
[4] Nunc quia origo amoris conjugialis est conjugium boni et veri, quod conjugium in sua
essentia est caelum, patet quod origo amoris adulterii sit conjugium mali et falsi, quod in sua essentia est infernum. Quod caelum sit conjugium, est quia omnes qui in caelis sunt, in conjugio boni et
veri sunt; et quod infernum sit adulterium, est quia omnes qui in infernis sunt, in conjugio mali et falsi sunt: inde consequitur quod conjugium et adulterium sibi ita opposita sint sicut caelum et
infernum sunt.