985.
"Habentis potestatem super plagas has."-Quod significet non timorem pro ultimo judicio a Domino, et tunc pro damnatione et punitione malorum et inde falsorum quae devastaverunt ecclesiam, constat ex
significatione "habere potestatem," cum de Deo, cujus nomen blasphemarunt, quod sit Dominus quoad ultimum judicium; et ex significatione "plagarum," quod sint mala et inde falsa, ac falsa et inde mala,
quae devastaverunt ecclesiam (de qua [supra], n. 949); quod sit Dominus quoad judicium, qui significatur per "habentem potestatem super septem plagas," de quibus in hoc capite, est quia de fine ecclesiae,
quando illae plagae sunt, hoc est, illa mala et illa falsa, hic agitur; post quem fit judicium a Domino: per ultimum judicium etiam omnes illi qui in plagis illis sunt, hoc est, in malis et falsis
quae devastaverunt ecclesiam, conjiciuntur in infernum; ita ecclesia nova, quae tunc instauranda est, ab illis purificatur. Ex his patet quid per "habentem potestatem super plagas has" significatur.
[2]
(Continuatio de Sexto Praecepto.) Quam profana et inde detestanda sunt adulteria, constare potest a sanctitate conjugiorum. Omnia quae in corpore humano sunt a capite ad calcem pedis, tam interiora
quam exteriora, correspondent caelis. Inde est quod homo sit caelum in minima forma, et quoque quod angeli et spiritus in forma perfecte humana sint, sunt enim formae caeli. Omnia membra generationi
dicata, in utroque sexu, imprimis uterus, correspondent societatibus tertii seu intimi caeli: causa est, quia amor vere conjugialis derivatur ex amore Domini erga ecclesiam, et ex amore boni et
veri, qui amor est amor angelorum tertii caeli; quare amor conjugialis, qui inde descendit, sicut amor illius caeli, est innocentia, quae est ipsum esse omnis boni in caelis; inde sunt embryones in
utero in statu pacis, et postquam nati sunt infantes in statu innocentiae, similiter mater erga illos.
[3] Quoniam talis correspondentia est membrorum genitalium utriusque sexus, patet quod a creatione
sancta sint, ac ideo unice dicata casto et puro amori conjugiali, et non profananda ab incasto et impuro amore adulterii; per id convertit homo caelum apud se in infernum; nam sicut amor conjugii
correspondet amori supremi caeli, qui est amor in Dominum a Domino, ita amor adulterii correspondet amori infimi inferni. Quod amor conjugii tam sanctus et caelestis sit, est quia ab Ipso Domino in intimis
hominis incohat, ac secundum ordinem ad ultima corporis descendit, et sic implet totum hominem amore caelesti, ac inducit illi Divini Amoris formam; quae forma est forma caeli, et est imago Domini,
ut supra dictum est. Amor autem adulterii ab ultimis hominis incohat, et ibi ex igne lascivo impuro, et inde contra ordinem penetrat versus interiora, semper in propria hominis, quae non nisi quam
mala sunt, ac illis inducit formam inferni, quae est imago diaboli: quapropter homo qui amat adulterium, et aversatur conjugium, est in forma diabolus.
[4] Quoniam membra generationis in utroque
sexu correspondent societatibus tertii caeli, et amor conjugum amori boni et veri, ideo etiam illa membra et ille amor correspondent Verbo. Causa est quia Verbum est Divinum Verum unitum Divino Bono procedens
a Domino, inde est quod Dominus dicatur Verbum; ex hoc quoque est in singulis Verbi conjugium boni et veri, seu conjugium caeleste: quod haec correspondentia sit, est arcanum nondum in orbe notum;
mihi per multam experientiam manifestatum et confirmatum. Ex hoc quoque patet quam sancta et caelestia in se sunt conjugia, et quam profana et diabolica sunt adulteria. Inde etiam est quod adulteri
Divina vera, proinde Verbum, nihili faciant; immo si ex corde loquerentur, sancta quae in Verbo sunt, blasphemarent: hoc fit ab illis dum facti sunt spiritus post mortem; nam omnis spiritus adigitur
ex corde loqui, ut interiores ejus cogitationes revelentur.