988.
[Vers. 10.] "Et quintus angelus effudit [suam] phialam super thronum bestiae."-Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad doctrinam fidei, constat ex significatione "angeli effundentis phialam,"
quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra); et ex significatione "throni bestiae," quod sit doctrina fidei: quod per "thronum bestiae," significetur doctrina fidei, est quia per "thronum"
significatur ecclesia quoad verum, quod ibi regnat, et per "bestiam" significatur fides, qualis in illa ecclesia est; inde per "thronum bestiae" significatur ecclesia quoad doctrinam fidei: hoc quoque
sequitur ex eo, quod "quartus angelus effuderit phialam suam in solem," per quod significatur status ecclesiae manifestatus quoad amorem (videatur supra, n. 981); inde consequitur quod per "phialam ab
hoc angelo effusam super thronum bestiae significetur manifestatio status ecclesiae quoad fidem; nam amor et fides faciunt ecclesiam, verum cum unum sunt et non duo; sed per "thronum bestiae" intelligitur
fides qualis est hodie in illa ecclesia, quae est fides separata a bonis vitae.
[2] Causa quod doctrina fidei intelligatur per "thronum bestiae," est quia per "thronum" in supremo sensu intelligitur
caelum et ecclesia quoad Divinum Verum, ac Divinum Verum in Ecclesia Christiana vocatur fides, aliter quam in ecclesiis antiquis; in his nesciebatur quid fides, quia fides involvit aliquid quod
non intelligitur, et tamen usque credendum est sicut foret verum; talia sunt paene omnia ecclesiae et ejus doctrinae hodie; sicut quod credendum est de Trinitate, ut quod tres Personae Divinitatis
sint, quod Dominus natus sit ab aeterno, quod Spiritus sanctus procedat ab illis, et quod procedens sit Persona, quae Deus, per se, et tamen quod non tres sint sed unum, et sic quod trinitas sit in unitate
et unitas in trinitate; praeterea quod fides absque vita ejus, quae est ex bonis charitatis seu ex bonis operibus, salvet; quod justificato per solam fidem omnia opera etiam mala condonentur, et
quod Lex illum non damnet, quia Dominus per impletionem Legis et per passionem crucis damnationem sustulit; quod hoc solum credendum sit, et homo salvabitur:
[3] sunt etiam plura alia, quae credenda
sunt sicut vera, quae vocantur fidei, quia num vera sint, non videri potest; sicut quae de libero arbitrio, de fide infantum, de carne et sanguine in Sacra Cena, memorantur: tum quae de vita hominis
post mortem, et de ultimo judicio, quae dicuntur credenda, tametsi intellectus in illis mera paradoxa, quae omnem fidem excedunt, videt; sicut quod homo post mortem sit quoddam umbratile, spiritale,
ex aethere larva ineffigiata, quae non videt, audit, loquitur, et quod sic vel volitet in aere, vel sit in ubi, et exspectet judicium; quod venturum cum destructione totius universi, non modo caeli aspectabilis,
solis, lunae, astrorum, sed etiam telluris; et quod tunc omnia corporis in mundo per mortem relicti, rursus coalitura sint ac induitura animam, et quod sic homo recepturus sit suos sensus;
praeter alia similia: haec quia non possunt cadere in intellectum, non possunt dici veritates, sed fides. Talis fides intelligitur per "thronum bestiae."
[4] Quis non videre potest, quod homo per
talem fidem possit induci credere mere absona et falsa, modo imponantur ut dogmata ab illis qui in auctoritate constituti sunt, et ab aliis [qui] in caeca obedientia ex pluribus causis amant vivere,
confirmantur? Confirmari enim possunt falsa, etiam infernalia, usque ut appareant sicut vera, per fallacias et per sophismata; sicut id falsum infernale quod Natura sit omne; quod quicquid apparet sit
ideale; quod homo et bestia parum differunt, similiter moriantur, et post mortem non vivant; quod Verbum non sanctum sit; et similia alia: ex quibus patet quod omnis caecitas in spiritualibus per fidem
hodiernam inducta sit; incohata et ad summam caliginem redacta a gente Babylonica; e qua quidem caligine Reformati, qui ab illa gente recesserunt, in aliquam lucem per lectionem Verbi emerserunt, sed
non in lucem, ut possint videre vera, sicut antiqui; causa erat quia fidem separaverunt a vita, et ex vita est homini lux et non ex aliqua fide separata. Ex his nunc constat quid per "thronum bestiae"
intelligitur, similiter prius Per "thronum" quem draco dicitur dedisse bestiae (Apoc. xiii. 2, de quo supra, n. 783);
Tum per "thronum Satanae" (Apoc. ii. 13). Doctrinalia falsa etiam per "thronos"
significantur alibi in Verbo;-Ut apud Ezechielem, "Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, ....ac terroribus induentur" (xxvi. 16);
apud Haggaeum, "Evertam
thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium" (ii. 22);
et apud Danielem, "Videns fui, usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit" (vii. 9).
[5] (Continuatio de Sexto
Praecepto.) Quam sancta in se, hoc est, ex creatione, sunt conjugia, ex eo potest videri, quod sint seminaria generis humani; et quia ex genere humano est caelum angelicum, sunt etiam seminaria caeli;
consequenter quod per conjugia non modo terrae, sed etiam caeli, impleantur habitatoribus; et quia finis totius creationis est genus humanum, et inde caelum, ubi ipsum Divinum habitet ut in suo, et
tanquam in Se, et procreatio eorum secundum Divinum ordinem instaurata est per conjugia, patet quam sancta in se, ita ex creatione, sunt, et quam sancta inde erunt. Terra quidem aeque potest impleri
habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, sed non caelum; causa est quia infernum est ex adulteriis, et caelum ex conjugiis: quod infernum sit ex adulteriis, est quia adulterium
est ex conjugio mali et falsi, ex quo infernum in toto complexu vocatur adulterium; quod caelum sit ex conjugiis, est quia conjugium est ex conjugio boni et veri, ex quo etiam caelum in toto complexu
vocatur conjugium, ut supra in suo articulo ostensum est. Per adulterium intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor adulterii, regnat, sive sit intra matrimonia, sive sit extra illa; et per conjugia
intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor conjugialis, regnat. Quod terra aeque possit impleri habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, in sequente articulo ulterius explicabitur.
[6]
Quando procreationes generis humani per conjugia, in quibus sanctus amor boni et veri a Domino regnat, fiunt, tunc fit in terris sicut in caelis, et regnum Domini in terris correspondet
regno Domini in caelis; caeli enim consistunt ex societatibus secundum omnes varietates affectionum caelestium et spiritualium ordinatis, ex qua ordinatione existit forma caeli, quae supereminenter
excedit omnes formas in universo. Similis forma foret in terris, si procreationes ibi per conjugia, in quibus amor vere conjugialis regnat, fierent; quot enim tunc familiae ex uno patrefamilias successive
descenderent, tot imagines societatum caeli in simili varietate existerent; forent familiae tunc sicut arbores fructiferae variarum specierum, ex quibus totidem horti, in quibus singulis sua species
fructus, qui horti simul sumpti sisterent formam paradisi caelestis; sed haec comparative dicta sunt, quia "arbores" significant homines ecclesiae, "horti" intelligentiam, "fructus" bona vitae, et
"paradisus" caelum. Dictum mihI est e caelo quod talis correspondentia familiarum in terris cum societatibus in caelis fuerit apud antiquissimos a quibus ecclesia prima in hac tellure instaurata fuit,
quae etiam a scriptoribus antiquis dicta fuit saeculum aureum ex causa quia amor in Dominum, amor mutuus, innocentia pax sapientia, et castitas in conjugiis, regnaverunt: et quoque dictum est e caelo
quod tunc ad adulteria, sicut ad abominabilia inferni, interius horruerint.