Apocalypse Explained (Tansley) n. 995

Previous Number Next Number See English 

995. (Vers. 12.) "Et sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem."--Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad rationalia, et inde quoad intelligentiam, constat ex significatione "angeli effundentis phialam," quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra aliquoties); et ex significatione "Euphratis," quod sit rationale (de qua supra, n. 569); qui vocatur "fluvius magnus" ab intelligentia, quae est homini ex rationali, "fluvius" enim significat intelligentiam (videatur n. 518): omnis enim intelligentia naturalis hominis est ex rationali ejus, est enim rationale medium inter spirituale et naturale; et quia est medium, excipit primo influxum ex spirituali mundo, et transfert in naturalem; inde est quod antequam spiritualis mens, quae spiritualis homo vocatur, potest aperiri, et dein in mentem naturalem per illam dari influxus, excolendumsit rationale, quod fit per scientifica, quae sunt vera naturalia et moralia, et per cognitiones veri et boni ex Verbo: per haec rationalis mens aperitur ab infra; sed ut primum mens spiritualis aperta est, et inde fit influxus, aperitur mens rationalis supra, et sic rationale ut medians praebet transitum, et tunc per illam mens naturalis, in qua sunt scientifica et cognitiones, subordinatur menti spirituali, ita caelo et Domino.
[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Amor vere conjugialis est a solo Domino. Quod a solo Domino sit, est quia descendit ex amore Domini erga caelum et ecclesiam, et inde ex amore boni et veri; Dominus enim est a quo bonum, et caelum et ecclesia sunt in quibus verum; inde sequitur quod amor vere conjugialis sit in sua prima essentia amor in Dominum. Inde est quod nemo possit in amore vere conjugiali esse, et in ejus amoenis, jucundis, beatis et gaudiis, nisi qui solum Dominum agnoscit, hoc est, Trinum in Ipso: qui adit Patrem ut Personam per Se, aut Spiritum sanctum ut Personam per Se, et illos non in Domino, non illis est amor conjugialis. Genuinum conjugiale datur imprimis in tertio caelo, quia angeli ibi in amore in Dominum sunt, agnoscunt Ipsum solum Deum, et mandata Ipsius faciunt. Facere mandata est illis amare Ipsum; mandata Domini sunt illis vera, in quibus recipiunt Ipsum: conjunctio Domini cum illis est, et illorum cum Domino, nam in Domino sunt quia in bono, et Dominus in illis est, quia in veris. Hoc est conjugium caeleste, a quo amor vere conjugialis descendit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church