10.
(Vers. 4.) "Johannes septem Ecclesiis," significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum, et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam. - Per "septem Ecclesias" non intelliguntur
Septem Ecclesiae, sed omnes qui ab Ecclesia in Christiano Orbe sunt; nam numeri in Verbo significant res, ac "septem" omnia et omnes, et inde etiam plenum et perfectum, et dicuntur in Verbo ubi agitur
de re sancta, et in opposito sensu de re prophana; quare ille numerus involvit Sanctum, et in opposito Sensu prophanum. Quod numeri significent res, vel potius quod sint sicut quaedam adjectiva ad
substantiva afferentes aliquod quale rebus, est quia numerus in se est naturalis, naturalia enim determinantur per numeros, spiritualia autem per res et earum status; quare qui non scit significationem
numerorum in Verbo, et imprimis in Apocalypsi, non scire potest multa arcana, quae inibi continentur. Nunc quia per "Septem" significantur omnia et omnes, patet quod per "septem Ecclesias" intelligantur
omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum est, et per id Dominus notus est; hi, si vivunt secundum praecepta Domini in Verbo, faciunt ipsam Ecclesiam. Inde est quod Sabbathum Die Septimo institutum
sit, et quod Septimus Annus dictus fuerit Annus Sabbatharius, et quod Septies Septimus Annus Jubilaeum; per quae significabatur omne Sanctum in Ecclesia: inde etiam est, quod Septimana, apud
Danielem et alibi, significet integram periodum a principio ad finem, et praedicetur de Ecclesia. Similia per Septem significantur in sequentibus; ut, Per "Septem Candelabra aurea, in quorum medio
Filius Hominis" (Apoc. i. 13);
Per "Septem Stellas in dextra Ipsius" (Apoc. i. 16, 20);
Per "Septem Spiritus Dei" (Apoc. i. 4; cap. iv. 5);
Per "Septem Lampades ignis" (Apoc. iv. 5);
Per "Septem Angelos,"
quibus datae sunt "Septem Tubae" (Apoc.viii. 2);
Per "Septem Angelos habentes Septem Plagas ultimas" (Apoc. xv. 5, 6) Per "Septem Phialas plenas Septem Plagis ultimis" (Apoc. xvi. 1; cap xxi.
9);
Per "Septem Sigilla" quibus Liber obsignatus est (Apoc. v. 1):
similiter in sequentibus his:
Quod Septem diebus implerentur manus (Exod. xxix. 35);
Quod Septem diebus sanctificarentur (Exod.
xxix. 37);
Quod cum inaugurabantur Septem diebus incederent induti vestibus sanctitatis (Exod. xxix. 30):
Quod Septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Levit. viii.
33, 35{1};
Quod Altare Septies expiaretur super cornua (Levit. xvi. 18, 19);
Quod Altare per oleum Septem vicibus sanctificaretur (Levit. viii. 11);
Quod sanguis Septem vicibus spargeretur versus
velum (Levit. iv. 16, 17);
Et quoque Septem vicibus versus orientem (Levit. xvi. 12-15);
Quod qua separationis Septem vicibus spargeretur versus tentorium (Num. xix. 4);
Quod Pascha Septem diebus
celebraretur; et Septem diebus comederetur azyma (Exod. xii. 1, seq. (vers. 15); Deutr. xvi. 4-7);
pariter, Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Levit. xxvi.{2} 18, 21, 24, 28);
quare
David dicit, "Retribue vicinis septuplum in sinum eorum" (Psalm. lxxix. 12{3});
"septuplum" est plene. Tum in his locis:
"Sermones Jehovae sermones puri, argentum in camino purificatum Septies"
(Psalm. xii. 7 (B.A. vers. 6));
"Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit Septem, multiprolis autem defecit" (1 Sam. ii. 5);
"sterilis" est Ecclesia ex gentibus, quibus non fuit Verbum; "multiprolis"
est Ecclesia ex Judaeis, quibus fuit Verbum. "Elanguescet quae pepererat Septem, exspirabit animam suam" (Jerem. xv. 9{4}); similiter. "Habitatores urbium Israelis incendent et comburent
arma, et accendent illis ignem Septem annis: sepelient Gogum, et mundabunt terram Septem mensibus" (Ezech. xxxix. 9, (11,) 12);
"Immundus spiritus accipiet Septem spiritus alios pejores se ipso" (Matth.
xii. 45);
describitur ibi prophanatio, et per "septem Spiritus" cum quibus rediturus est, significantur omnia falsa mali, ita plenaria exstinctio boni et veri. Per "Septem capita draconis," et
per "Septem diademata super capitibus" (Apoc. xii. 3), significatur prophanatio omnis boni et veri. Ex his patet, quod "Septem" involvant sanctum aut prophanum, ac significent omnia et plenum. @1
35 pro "34"$ @2 xxvi. pro "xvi."$ @3 12 pro "72"$ @4 xv. 9 pro "xi. 8, 9"$