110.
"Et ubi habitas, ubi thronus satanae est," significat vitam eorum in caligine. Quod per "satanam" intelligatur infernum ex illis qui in falsis sunt, videatur supra (n. 97); ac in falsis esse, est in
caligine spirituali esse; "caligo spiritualis," "umbra mortis," ac "tenebrae," non aliud sunt, quam status illorum in inferno, qui in falsis mali sunt, quare falsa in Verbo per illa describuntur; ex
quibus constare potest, quod per "thronum satanae" significetur mera caligo. Sed hic per caliginem non intelligitur quod in meris falsis, sed quod in nullis veris doctrinae sint; vera enim doctrinae,
quae ex Verbo sunt, in luce sunt; inde non in veris esse, est non in luce esse, consequenter in caligine: quod vera sint in luce Caeli, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 126-140), et in Doctrina
Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 73, 104-113). In Verbo multis in locis agitur de illis qui in "tenebris," "umbra mortis," et in "caligine" sunt, quorum "oculos Dominus aperiturus est,"
et per illos intelliguntur Gentes, qui in bonis operibus fuerunt, sed non in aliquibus veris, quia non noverunt Dominum, nec habuerunt Verbum; illis plane similes sunt illi in Christiano Orbe, qui in
solis operibus et in nullis veris doctrinae sunt, quare non aliter vocandi sunt quam Gentes; norunt quidem Dominum, sed usque Ipsum non adeunt, ac habent Verbum, sed usque non vera ibi inquirunt. Per
nosse "ubi habitas" significatur scire qualis est, quoniam in Mundo spirituali quisque habitat secundum quale suae affectionis. Ex his constare potest, quod per quod "habites{1} ubi thronus satanae"
significetur vita boni illorum in caligine. Valent etiam spiritus satanici per illos qui in solis operibus sunt, at absque illis nihil, in Mundo spirituali; adjungunt enim illos sibi, modo aliquis
ex illis dicat, Sum proximus tuus, et quod ideo praestanda mihi sint bona officia; quibus auditis accedunt, et opitulantur, nec inquirunt quis et qualis est, quia illis vera non sunt, et per vera solum
dignoscitur unus ab altero: hoc quoque significatur per "habitas ubi thronus satanae." @1 habites pro "habitas"$