Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. "Quam dedit illi Deus indicare servis Suis," significat pro illis qui in fide ex charitate sunt, seu in veris sapientiae ex bono amoris. - Per "indicare" significatur manifestare, et per "servos" significantur hic qui in fide ex charitate sunt; illis haec manifestantur, quia intelligunt et recipiunt: per servos in spirituali sensu intelliguntur qui in veris sunt, et quia vera Sunt ex bono, per servos intelliguntur qui in veris ex bono sunt, ita quoque qui in Sapientia ex amore, quia sapientia est veri et amor est boni; tum qui in fide ex charitate, quia fides etiam est veri et charitas est boni; et quia genuinus sensus spiritualis est abstractus a persona, ideo in illo per servos significantur vera; nunc quia vera inserviunt bono, docendo illud, ideo in genere et proprie per servum in Verbo intelligitur inserviens, seu qui aut quod inservit; in hoc Sensu non modo Prophetae vocabantur servi Dei, sed etiam Dominus quoad Humanum Suum: quod Prophetae vocati sint servi Dei, constat ex his locis:
"Misit Jehovah ad vos omnes Servos Suos Prophetas" (Jerem. xxv.{1} 4). "Revelavit arcanum Suum Servis Suis Prophetis" (Amos iii. 7). "Dedit coram nobis{2} per manum Servorum Suorum Prophetarum" (Dan. ix. 10). Et Moses vocatur "Servus Jehovae" (Malach. iii. 22 (Bibl. Angl. iv. 4)):
causa est, quia per "Prophetam" in sensu spirituali intelligitur Verum doctrinae, de quo infra. Et quia Dominus erat ipsum Divinum Verum, quod etiam eSt Verbum, et ex eo dictus est Ipse Propheta, et in mundo inserviebat, ac in aeternum inservit omnibus docendo, ideo etiam Ipse passim vocatur "Servus Jehovae," ut in sequentibus locis:
"Ex labore animae Suae videbit, saturabitur; per scientiam Suam justificabit justus Servus Meus multos" (Esaj. liii. 11). "Ecce prudenter aget Servus Meus; extolletur et exaltabitur et evehetur valde" (Esaj. lii. 13). "Ecce Servus Meus, in Quem incumbo, Electus Meus, beneplacitum habet anima Mea, dedi Spiritum super Ipsum" (Esaj. xlii. 1, 19):
haec de Domino. Similiter David, ubi per illum intelligitur Dominus, ut in his:
"Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus Meus David Princeps in medio illorum" (Ezech. xxxiv. 24). "Servus Meus David erit Rex super illos, ut Pastor unus sit omnibus illis" (Ezech. xxxvii. 24). "Protegam urbem hanc ad servandum eam, propter Me et Davidem Servum Meum" (Esaj. xxxvii. 35):
pariter Psalm. lxxviii. 70, 71, 72; lxxxix. 4, 5, 21 (B. A. 3, 4, 20):) quod per "Davidem" in his locis intelligatur Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 43, 44). Ipse Dominus de Se similiter dicit, "Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester Minister; et quisquis voluerit esse primus, debebit esse vester Servus, sicut Filius Hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret" (Matth. XX. 25-28; Marc. x. 42-44; Luc. xxii. 27; pariter Luc. xii. 37):
hoc dicit Dominus, quia per servum et ministrum intelligitur qui inservit et ministrat docendo, et abstracte a persona Divinum Verum, quod fuit Ipse. Cum itaque per servum intelligitur qui docet Divinum Verum, patet quod per "servos" in hoc loco Apocalypseos intelligantur qui in veris ex bono sunt, seu in fide ex charitate, quia hi possunt docere ex Domino, hoc est, potest Dominus docere et ministrare per illos: in hoc sensu dicuntur servi apud Matthaeum:
In consummatione saeculi, "qui est fidelis Servus et prudens, quem constituet Dominus ejus super famulitium Suum, ut det illis cibum in tempore suo: beatus Servus hic quem invenerit Dominus facientem ita" (xxiv. {3}45, 46) et apud Lucam:
"Beati Servi hi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (xii. 37). In Caelo vocantur omnes servi Domini, qui in Regno spirituali Ipsius sunt, at Ministri, qui in Regno Caelesti Ipsius sunt; causa est, quia illi qui in Regno Ipsius spirituali sunt, in Sapientia ex Divino Vero sunt, et qui in Regno Caelesti in Amore ex Divino Bono; ac Bonum ministrat, et Verum inservit. In opposito autem sensu per servos intelliguntur qui serviunt Diabolo; hi in ipso statu servitutis sunt; illi autem qui serviunt Domino, in statu libertatis sunt; ut quoque docet Dominus (Joh. viii. 32-36). @1 xxv. pro "xv."$ @2 nobis pro "vobis"$ @3 45, 46 pro "45"$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church