Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 784

Previous Number Next Number See English 

784. Quod attinet dispensationes per quas lucrantur, sunt illae variae. Sunt dispensationes circa matrimonia intra gradus in legibus prohibitos contrahenda: circa divortia: circa mala, etiam enormia, et tunc liberationem a poenis temporalibus: tum etiam per indulgentias: dispensationes circa ministeria absque ulla potestate aut auctoritate saecularium; inter quae etiam sunt confirmationes ducatuum et principatuum: praeterea per promissiones gaudiorum caelestium factas illis qui ditant monasteria, et thesauraria illorum augent, vocando dona illorum bona opera, in se sancta, ut et merita; ad quae adducuntur per impressam fidem de potestate et ope Sanctorum suorum, et de miraculis ab illis factis: imprimis insidiantur divitibus cum aegrotant, et quoque tunc infundunt terrorem pro Inferno, et sic extorquent; promittendo sacrificia Missae pro animabus eorum secundum valorem testati, et per illa successivam exemptionem e loco cruciatus quem vocant Purgatorium, et sic intromissionem in Caelum. Quod Purgatorium attinet, asseverare possum quod sit pure figmentum Babylonicum propter lucrationes, et quod non detur nec dari possit. Omnis homo post mortem primum venit in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi praeparatur vel ad Caelum vel ad Infernum, quisque secundum vitam suam in mundo; et in illo mundo non est alicui cruciatus, sed malus tunc primum in cruciatum venit, quando post praeparationem in Infernum. Sunt in illo mundo innumerae societates, in illis gaudia similia quae in terris; ex causa quia illi, qui ibi, conjuncti sunt hominibus in terris, qui etiam in medio inter Caelum et Infernum sunt. Externa illorum ibi successive exuuntur, ac sic interna aperiuntur, et hoc usque dum amor regnans, qui quia amor vitae est, ac intimus et dominans super externa, revelatur; quo revelato patet qualis homo est; et secundum quale illius amoris emittitur e Mundo spirituum ad locum suum, si bonus in Caelo, et si malus in Inferno. Quod ita sit, datum est pro certo scire, quia a Domino datum est mihi una cum illis esse qui in illo mundo sunt, ac videre omnia, et sic ab ipsa experientia id referre, et hoc nunc per viginti annos; quare asseverare possum quod Purgatorium sit figmentum, quod vocari potest diabolicum, quia propter lucrationes, et propter potestatem super animas, etiam defunctorum, post mortem.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church