Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 839

Previous Number Next Number See English 

839. (His adjiciam hoc MEMORABILE :-) Prospexi in Mundum spirituum, et vidi exercitum super equis rufis et nigris. Sedentes super illis apparebant sicut simiae, versae quoad faciem et pectus ad lumbos et caudas equorum, et quoad occipitium et tergum ad cervices et capita illorum, et capistra pendebant circum colla equitantium. Et clamabant, "Pugnemus contra equitantes super equis albis;" et movebant utrisque manibus suis capistra; sic retrahebant equos a pugna; et hoc continue. Tunc e Caelo demiserunt se duo angeli, et appropinquabant ad me, et dicebant, "Quid vides." Et narrabam quod videam tam ludicrum equitatum, et quaesivi "Quid hoc, et quinam illi." Et responderunt Angeli, "Sunt e loco qui vocatur Armageddon (Apoc. cap. xvi. 16), in quem congregati fuerunt ad aliquot millia, ad pugnandum contra illos qui e Nova Domini Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma, sunt. Loquebantur in loco illo de Ecclesia et Religione, et tamen apud illos non erat aliquid Ecclesiae, quia non aliquod spirituale verum, nec aliquid Religionis quia non aliquod spirituale bonum. Loquebantur ibi ore et labiis de hac et de illa, sed ex causa, ut per illas dominarentur. Didicerunt in juventute confirmare Solam Fidem, Trinitatem Dei, et Dualitatem Christi; sed cum ad eminentiora officia in Ecclesia provecti sunt, aliquamdiu retinuerunt illa; at quia tunc caeperunt non magis cogitare de Deo et de Caelo, sed de se et de mundo, ita non de beatitudine et felicitate aeterna, sed de eminentia et opulentia temporali, rejecerunt doctrinalia in juventute attracta e mentis rationalis interioribus quae communicant cum Caelo et inde in luce Caeli sunt, in mentis rationalis exteriora quae communicant cum mundo et inde solum in luce mundi sunt; et tandem detruserunt illa in naturale sensuale; unde Doctrinalia Ecclesiae apud illos facta sunt solius oris, et non amplius cogitationis ex ratione, et adhuc minus affectionis ex amore. Et quia se tales fecerunt, non admittunt ullum genuinum verum quod Ecclesiae est, nec ullum genuinum bonum quod religionis. Comparative facta sunt interiora mentis eorum sicut utres repleti ramentis ferri cum pulvere sulphureo commixtis, in quae si immittitur aqua, fit primum incalescentia, et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur: similiter illi, cum audiunt aliquid de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et id rejiciunt sicut tale quod rumperet capita illorum. Hi sunt, qui tibi apparuerunt sicut simiae equitantes inverso corpore super equis rufis et nigris, cum capistris circum colla; quoniam illi qui non amant verum et bonum Ecclesiae ex Verbo, non volunt spectare anteriora alicujus equi, sed posteriora ejus; `equus' enim significat intellectum Verbi, `equus rufus' intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et `equus niger' intellectum Verbi deperditum quoad verum. Quod clamaverint ad pugnam contra equitantes super equis albis, est quia `equus albus' significat intellectum Verbi quoad verum et bonum. Quod visi collo retrahere equos, erat quia timebant pugnas, ne verum Verbi ad multos veniret et sic in lucem. Haec est interpretatio." Angeli porro dixerunt, "Nos sumus e Societate Caeli quae vocatur Michael; et a Domino mandati sumus descendere in locum dictum Armageddon, unde equitatus tibi visus erupit. Per `Armageddon' apud nos in Caelo significatur status et animus pugnandi ex falsificatis veris, oriundus ex amore imperii et supereminentiae. Et quia percipimus apud te desiderium sciendi de pugna ibi, aliquid narrabimus. "Post descensum e Caelo accessimus ad locum illum dictum Armageddon, et vidimus ibi congregatos ad aliquot millia. Verum non intravimus in caetum illum sed erant binae domus ad latus meridionale istius loci, ubi erant pueri cum magistris; illuc intravimus; qui nos exceperunt benigne. Delectabamur a consortio illorum. Erant omnes quoad faciem speciosi ex vita in oculis, et ex zelo in sermone; vita in oculis erat illis ex perceptione veri, et zelus in sermone ex affectione veri{1}; quare etiam e Caelo dati fuerant illis pilei, quorum limbos ornabant fasciae ex filis aureis intertextae margaritis, et quoque datae vestes ex colore albo et hyacinthino variegatae. "Quaesivimus illos, num in locum propinquum, qui vocatur Armageddon, spectaverint. "Dixerunt quod per fenestram quae sub tecto domus; et quod congregationem ibi viderint, sed sub variis figuris, nunc ut homines proceres, et nunc non ut homines sed ut statuas et idola sculpta, et circum illa caetum flectentem genua: hi etiam sub variis formis nobis apparuerunt, nunc sicut homines, nunc sicut pardi, et sicut hirci; hi cum cornibus deorsum protensis, quibus effodiebant humum. "Nos interpretati sumus metamorphoses illas, quos repraesentabant et quid significabant. Sed ad rem: -
"Congregati illi, cum audiverunt quod intraverimus in domos illas, dixerunt inter se, `Quid illi apud pueros illos; mittamus ex nostro caetu aliquos qui ejiciant illos.' "Etiam miserunt, et cum venerunt, dixerunt ad nos, `Cur intravistis in domos illas; unde estis; nos ex imperio mandamus ut abeatis.' "Sed respondimus, `Non potestis id ex imperio mandare; estis quidem vos in oculis vestris sicut Enachim, et illi qui hic sunt sicut homunciones, sed usque nihil potestatis et juris habetis hic, nisi forte per astutias e tribus vestris diversoriis hic, quae tamen non valebunt; quare renuntiate vestris, Quod nos e Caelo huc missi simus, ad visitandum num apud Vos sit Religio vel non, et si non, e loco isto ejiciemini. Quare proponite illis hoc, in quo est ipsum Essentiale Ecclesiae et inde Religionis: Quomodo intelligunt haec verba in Oratione Dominica: `PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ADVENIAT REGNUM TUUM, FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA.' "His auditis dixerunt primum, `Quid hoc;' et deinde quod proponerent. "Et abiverunt et dixerunt illa ad suos, qui responderunt, `Quae et qualis haec propositio.' At intellexerunt arcanum, quod `vellent scire, num illa confirmant viam fidei nostrae ad Deum Patrem.' Quare dixerunt, `Sunt clara verba quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus noster Salvator est, quod orandum sit ad Deum Patrem propter Filium.' Et mox in indignatione concluserunt, quod adirent nos, et dictarent id oretenus: dicendo etiam quod vellicarent aures nostras. "Etiam e loco illo exiverunt, et intraverunt in lucum, binis illis domibus in quibus erant pueri cum magistris propinquum, ubi erat planum sicut palaestra elevatum. Ac tenebant se manibus, et intraverunt in palaestram illam, ubi eramus, et exspectavimus. "Erant ibi cespites ex humo sicut colliculi; super illis se reponebant, nam dixerunt inter se, `Coram illis non stemus, sed sedeamus.' "Et tunc unus ex illis, qui potuit se facere apparere sicut angelus lucis, cui a reliquis injunctum fuit cum nobis loqui, dixit: `Proposuistis nobis ut aperiamus mentem de primis verbis in Oratione Dominica, quomodo illa intelligimus. Dico itaque vobis, quod intelligamus illa ita: Quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus est Salvator noster, et per Ipsius meritum salvamur, quod orandum ad Deum Patrem ex fide in Ipsius meritum.' "Sed tunc diximus illis, `Sumus ex societate Caeli quae vocatur Michael; et missi sumus ad visitandum et inquirendum, num vobis in locum illum congregatis sit aliqua Religio, vel non; et hoc non possumus aliter cognoscere quam per interrogationem de Deo; idea enim Dei intrat in omne religionis, et per illam fit conjunctio, et per conjunctionem salvatio. Nos in Caelo legimus quotidie illam Orationem, sicut homines in terra; et tunc non cogitamus de Deo Patre, quia invisibilis, sed de Ipso in Divino Humano Suo, quia in Hoc est visibilis; et Ipse in Hoc a vobis vocatur Christus, sed a nobis Dominus: et sic Dominus nobis est Pater in Caelo. Docuit etiam Dominus, Quod Ipse et Pater unum sint;
Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre;
Et quod Qui videt Ipsum videat Patrem;
tum Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum;
et quoque Quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium; et quod qui non credit in Filium non videat vitam, imo quod ira Dei maneat super illum;
ex quibus patet, quod adeatur Pater per Ipsum et in Ipso. Et quia ita est, etiam docuit, Quod Ipsi data sit omnis potestas in Caelo et in Terra. Dicitur in Oratione illa, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ET VENIAT REGNUM TUUM: et demonstravimus ex Verbo, quod Divinum Humanum Ipsius sit Nomen Patris, et quod Regnum Patris tunc sit, quando Dominus immediate aditur, et prorsus non cum Deus Pater immediate; quare etiam Dominus dixit discipulis, ut praedicarent Regnum Dei, et Hoc est Regnum Dei.' "Insuper instruximus illos ex Verbo, quod Dominus in mundum venerit, ut glorificaret Humanum Suum, propter finem ut angeli Caeli et homines Ecclesiae unirentur Deo Patri per Ipsum et in Ipso; nam docuit quod qui credunt in Ipsum, sint in Ipso et Ipse in illis; quod est sicut docet Ecclesia, quod sint in Corpore Christi. "Ultimo informavimus illos, quod hodie Nova Ecclesia a Domino instauretur, quae intelligitur per `Novam Hierosolymam' in Apocalypsi in qua cultus Solius Domini erit, sicut est in Caelo; et quod sic omne complebitur quod in Oratione Dominica a principio ad finem continetur{2} "Confirmavimus omnia, quae supra diximus, ex Verbo apud Evangelistas, et ex Verbo apud Prophetas, in tanta copia ut defatigarentur audire. "Primum, Confirmavimus quod `PATER NOSTER IN CAELIS' sit Dominus Jesus Christus, ex his locis:
`Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis' (Esaj. ix. 5);
`Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo Nomen Tuum' (Esaj. lxiii. 16);
Jesus dixit, `Qui Me videt, videt Ipsum Qui misit Me' (Joh. xii. 45);
`Si cognovistis Me, etiam Patrem cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum' (Joh. xiv.7);
`Philippus dixit, Domine, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, Qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem' (Joh. xiv. 8, 9);
Jesus dixit, `Pater et Ego unum sumus' (Joh. x. 30);
`Omnia quaecumque Pater habet Mea sunt' (Joh. xvi. 15; cap. xvii. 10);
`Pater in Me est, et Ego in Patre' (Joh. x. 38; cap. xiv. 10, 11, 20):
Quod nemo viderit Patrem, nisi Solus Filius Qui in sinu Patris est (Joh. i. 18; cap. v. 37; cap. vi. 46{3}). Quare etiam dicit, Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6); Et quod venire ad Patrem sit per Ipsum, ex Ipso, et in Ipso (Joh. vi. 56; cap. xiv. 20; cap. xv. 4-6; cap. xvii. 19, 23)." (Sed de Unitate Dei Patris, Filii, et Spiritus Sancti, videantur plura, in Memorabili, n. 962.) "Secundum, Quod `SANCTIFICETUR NOMEN TUUM,' sit adire Dominum et colere Ipsum, confirmavimus per haec: `Quis non glorificet Nomen Tuum, quia Solus es Sanctus' (Apoc. xv. 4);
haec de Domino. Jesus dixit, `Pater, glorifica Nomen Tuum; et exiit vox e Caelo, Et glorificavi et glorificabo' (Joh. xii. 28);
"Nomen" Patris, quod glorificatum est, est Divinum Humanum. Jesus dixit, `Ego venio in Nomine Patris Mei' (Joh. v. 43);
Jesus dixit, Qui suscipit hunc puerum in Nomine Meo, Me suscipit; et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me' (Luc. ix. 48);
`Haec scripta sunt ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius' (Joh. xx. 31);
`Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut Filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius' (Joh. i. 12);
`Quodcunque{4} petieritis in Nomine Meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio' (Joh. xiv. 13, 14);
`Qui non credit jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei' (Joh. iii. 15, 16, 18);
`Ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine Meo, ibi sum in medio eorum' (Matth. xviii. 19, 20);
Jesus dixit Discipulis ut praedicarent in Nomine Ipsius (Luc. xxiv. 47). (Praeter alibi, ubi dicitur `Nomen Domini,' per quod intelligitur Ipse quoad Humanum Suum, ut Matth. vii. 22; cap. x. 22; cap. xviii. 5; cap. xix. 29; cap. xxiv. 9, 10; Marc. xi. 10; cap. xiii. 13; cap. xvi. 17; Luc. x. 17; cap. 38; cap. xxi, 12, 17; Joh. ii. 23.) Ex quibus patet quod Pater sanctificetur in Filio, et ab angelis et hominibus per Filium, et quod hoc sit `Sanctificetur Nomen Tuum' (Ut amplius constat apud Johannem, cap. xvii. 19, 21, 22, 23, 26). "Tertium, Quod `VENIAT REGNUM TUUM,' sit quod regnet Dominus, confirmavimus per haec:
`Lex et Prophetae usque ad Johannem; abhinc Regnum Dei evangelizatur' (Luc. xvi. 16);
Johannes{5} `praedicans Evangelium Regni, dixit, Completum est tempus, appropinquavit Regnum Dei' (Marc. i. 14, 15; Matth. iii. 2);
Ipse Jesus praedicavit Evangelium et quod appropinquaverit Regnum Dei (Matth. iv. 17, 23; cap. ix. 35);
Jesus mandavit Discipulis, ut praedicarent et evangelizarent Regnum Dei (Marc. xvi. 15; Luc. viii. 1; cap. ix. 60); Similiter ad Septuaginta quos emisit (Luc. x. 9, 11). (Praeter alibi, ut Matth. xi. 5; cap. xvi. 27, 28; Marc. viii. 35; cap. ix. 1,47{6}; cap. x. 29, 30: cap. xi. 10; Luc. i. 19; cap. ii. 10, 11; cap. iv. 43; cap. vii. 22; cap. xvii. 20, 21; cap. xxi. 30, 31; cap. xxii. 18.) `Regnum Dei' quod `evangelizabatur' erat Regnum Domini, et sic Regnum Patris; quod ita sit, patet ex his:
`Pater dedit omnia in manum Filii' (Joh. iii. 35);
`Pater dedit Filio potestatem omnis carnis' (Joh. xvii. 2);
`Omnia Mihi tradita sunt a Patre' (Matth. xi. 27);
`Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra' (Matth. xxviii. 18{7}). Et porro ex his:
`Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur' (Esaj. liv. 5);
`Vidi, et ecce sicut Filius Hominis, Cui datum est Dominium et Gloria et Regnum, et omnes populi et gentes Ipsum colent; Dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit' (Dan. vii. 13, 14);
`Cum Septimus Angelus clanxit, factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum' (Apoc. xi. 15; cap. xii. 10);
de quo Regno Domini agitur in Apocalypsi a principio ad finem; in quod venturi sunt omnes qui e Nova Domini Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. "Quartum, `FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA,' confirmavimus per haec:
Jesus dixit, `Haec est Voluntas Patris, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam' (Joh. vi. 40);
`Adeo amavit Deus mundum, ut Filium Suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam' (Joh. iii. 15, 16);
`Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo' (Joh. iii. 36). (Praeter alibi.) `Credere in Ipsum' est adire Ipsum, ac fiduciam habere quod Ipse salvet, quia est Salvator mundi. Praeterea notum est in Ecclesia quod Dominus Jesus Christus regnet in Caelo; dicit etiam Ipse quod Regnum Ipsius ibi sit; cum itaque Dominus similiter regnat in Ecclesia, tunc fit `Voluntas Patris sicut in Caelo etiam in Terra.' "His demum addidimus haec: `Dicitur in toto Christiano orbe quod illi qui ab Ecclesia sunt faciant Christi Corpus, et sint in Ipsius Corpore; quomodo tunc potest homo Ecclesiae adire Deum Patrem, nisi per Ipsum in Cujus Corpore est; si aliter, omnino exibit e Corpore et adibit.' "His et pluribus adhuc ex Verbo auditis, voluerunt Armageddoni passim interpolare sermonem nostrum, et adducere talia quae Dominus locutus est cum. Patre Suo in statu exinanitionis; sed tunc linguae adhaeserunt palatis eorum, quoniam non licuit illis contradicere Verbo. Sed tandem laxatis frenis linguarum illorum, exclamaverunt, `Locuti estis contra doctrinam Ecclesiae nostrae, quae est quod Deus Pater immediate adeundus sit, et credendum sit in Illum; sic reos vos fecistis violationis fidei nostrae; quare exite ab hinc, et si non, ejiciemini.' "Et animi illorum accensi a minis in conatum venerunt; sed tunc ex potentia nobis data percussimus illos caecitate, ex qua non videntes nos eruperunt in planitiem, quae erat desertum; et ex illis, qui a pueris e fenestra visi sunt sicut statuae et idola, coram quibus reliqui inflexerunt genua, sunt qui tibi apparuerunt tanquam simiae super equis." @1 Sic, nisi legeris boni. (Cf. V.C.R. n. 113.)$ @2 continetur pro "continentur"$ @3 46 pro "47"$ @4 Quodcunque pro "Quaecunque"$ @5 Marc. i. 14, 15 habet "Jesus;" Matth. iii. 2 habet "Johannes."$ @6 47 pro "27"$ @7 18 pro "16"$
CAPUT XX. 1. Et vidi Angelum descendentem de Caelo habentem clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua. 2. Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum mille annos;
3. Et conjecit eum in abyssum, et conclusit eum, et obsignavit super eo, ut non seduceret gentes amplius, donec consummarentur mille anni; et post haec oportet eum solvi exiguum tempus. 4. Et vidi thronos, et consederunt super iis, et judicium datum est illis; et animas securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei, et qui non adoraverunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos.{1} @1 annos pro "annis"$ 5. Et reliqui mortuorum non revixerunt, donec consummarentur mille anni: haec illa est Resurrectio prima. 6. Beatus et sanctus habens partem in Resurrectione prima; super hos mors altera non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum Ipso mille annos. 7. Et quando consummati sunt mille anni, solvetur Satanas e carcere suo. 8. Et exibit seducere gentes quae in quatuor angulis terrae, Gogum et Magogum, congregare illos in bellum, quorum numerus sicut arena maris. 9. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam; et descendit ignis a Deo de Caelo et consumpsit eos. 10. Et Diabolus seducens eos conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum. 11. Et vidi Thronum album magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Terra et Caelum; et locus non inventus est illis. 12. Et vidi mortuos, parvos et magnos, stantes coram Deo; et libri aperti sunt, et Liber alius apertus est, qui est vitae, et judicati sunt mortui ex scriptis in libris secundum opera illorum. 13. Et dedit Mare eos qui in illo mortuos, et Mors et Infernus dederunt eos in illis mortuos, et judicati sunt quisque secundum Opera illorum. 14. Et Mors et Infernus conjecti sunt in stagnum ignis: haec est altera mors. 15. Et si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis.
SENSUS SPIRITUALIS. CONTENTUM TOTIUS CAPITIS. DE REMOTIONE ILLORUM QUI PER "DRACONEM" INTELLIGUNTUR (vers. 1-3);
ET TUNC DE ASCENSU ILLORUM EX INFERIORE TERRA, QUI DOMINUM COLUERUNT, AC MALA UT PECCATA FUGERUNT (vers. 4-6). JUDICIUM SUPER ILLOS QUIBUS NIHIL RELIGIONIS IN CULTU ERAT (vers. 7-9). DAMNATIO DRACONIS (vers. 10). UNIVERSALE JUDICIUM SUPER RELIQUOS (vers. 11-15)
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM 1. "Et vidi Angelum descendentem de Caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua," significat Divinam operationem Domini in inferiora, ex Divina Potestate claudendi et aperiendi, tum ligandi et solvendi (n. 840). 2. "Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas," significat quod detenti sint qui per "Draconem" intelliguntur, qui quia sensualiter et non spiritualiter de rebus fidei cogitant, dicuntur "Serpens antiquus," et quia in malis quoad vitam sunt, dicuntur "Diabolus," et quia in falsis quoad doctrinam sunt, dicuntur "Satanas" (n. 841); "et ligavit eum mille annos," significat quod illi qui hic per "Draconem" intelliguntur, retracti et avulsi sint a reliquis in Mundo spirituum, ne communicatio esset cum illis aliquamdiu seu aliquanto tempore (n. 842). 3. "Et conjecit eum in abyssum, et conclusit eum, et obsignavit super eo, ut non seduceret gentes amplius," significat quod Dominus prorsus removerit illos qui in sola Fide erant, ac ademerit omnem communicationem eorum cum reliquis, ne ex haeresi sua inspirarent aliquid illis qui in Caelum elevarentur (n. 843); "donec consummarentur mille anni, et post haec oportet eum solvi exiguum tempus," significat quod haec aliquamdiu seu aliquanto tempore, usque dum a Domino sublati sunt in Caelum qui in veris ex bono erant; post quod illi qui per "Draconem" intelliguntur, brevi tempore solvendi sint, et illis aperienda communicatio cum reliquis (n. 844). 4. "Et vidi thronos, et consederunt super iis, et judicium datum est illis," significat quod vera Verbi secundum quae omnes judicantur, aperta sint, et quod tunc sublati sint ex inferiore terra, qui a Domino reconditi fuerunt, ne a Dracone et ejus Bestiis seducerentur (n. 845); "et animas securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei," significat rejectos ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt, quia coluerunt Dominum, et vixerunt secundum vera Verbi Ipsius (n. 846, 847); "et qui non adoraverunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua," significat qui non agnoverunt et receperunt doctrinam de sola Fide (n. 848); "et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos," significat qui jamdum in conjunctione cum Domino et in Regno Ipsius fuerunt aliquamdiu (n. 849). 5. "Et reliqui mortuorum non revixerunt, donec consummarentur mille anni," significat quod praeter illos, de quibus dictum est, non aliqui sublati sint in Caelum, quam postquam Draco solutus est, et illi tunc probati et explorati quales essent (n. 850); "haec illa est Resurrectio prima," significat quod salvatio et vitae, aeterna primario sit colere Dominum et vivere secundum praecepta Ipsius in Verbo, quia per illa fit conjunctio cum Domino et consociatio cum Angelis Caeli (n. 851). 6. "Beatus et sanctus habens partem in Resurrectione prima," significat quod felicitas vitae aeternae ac illustratio per conjunctionem cum Domino sint illis qui in Caelum veniunt (n.852); "super hos mors altera non habet potestatem," significat quod illis non damnatio (n. 853); "sed erunt sacerdotes Dei et Christi," significat quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae (n. 854); "et regnabunt cum Ipso mille annos," significat quod illi jamdum in Caelo essent, cum reliqui qui nondum revixerunt, hoc est, vitam caelestem acceperunt, in Mundo spirituum essent (n. 855). 7. "Et quando consummati sunt mille anni, solvetur Satanas e carcere suo," significat quod postquam a Domino in Caelum sublati sunt, qui in inferiore terra hactenus reconditi et custoditi fuerunt, et per illos Novum Caelum Christianum adauctum est, omnes illi qui falsa fidei apud se confirmaverunt, emitterentur (n. 856). 8. "Et exibit seducere gentes, quae in quatuor angulis terrae, Gogum et Magogum, congregare illos in bellum," significat quod illi qui per "Draconem" hic intelliguntur, omnes qui e terris in universo Mundo spirituum erant, et ibi in solo cultu externo naturali et in nullo cultu interno spirituali vixerunt, in suas partes traherent, et excitarent contra illos qui coluerunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo (n. 858, 859); "quorum numerus sicut arena maris," significat multitudinem talium (n. 860). 9. "Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam," significat quod excitati a Draconicis spernerent omne verum Ecclesiae, et conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, et ipsam ejus doctrinam de Domino et de Vita (n. 861, 862); "et descendit ignis a Deo e Caelo, et consumpsit eos," significat quod perierint a concupiscentiis amoris infernalis (n. 863). 10. "Et Diabolus seducens illos conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum," significat illos, qui in malis quoad vitam et in falsis quoad doctrinam erant, conjectos in Infernum (n. 864). 11. "Et vidi Thronum album magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et terra (et locus non inventus est)," significat Judicium universale a Domino factum super omnes priores Caelos, super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui Caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret (n. 865). 12. "Et vidi mortuos, parvos et magnos stantes, coram Deo," significat omnes qui e terris mortui sunt, et nunc inter illos qui in Mundo spirituum, ex quacunque conditione et qualitate, a Domino congregatos ad judicium (n. 866); "et libri aperti sunt, et Liber alius apertus est qui est vitae," significat quod interiora mentis omnium illorum reclusa sint, et per influxum lucis et caloris e Caelo visi et percepti quales essent quoad affectiones quae amoris seu voluntatis, et inde quoad cogitationes quae fidei seu intellectus, tam mali quam boni (n. 867); "et judicati sunt mortui ex scriptis in libris secundum opera illorum," significat quod omnes judicati sint secundum vitam suam internam in externis (n. 868). 13. "Et dedit Mare eos qui in illo mortuos," significat homines Ecclesiae externos et naturales convocatos ad judicium (n. 869); "et Mors et Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium (n. 870); "et judicati sunt quisque secundum opera illorum," significat hic ut prius (n. 871). 14. "Et Mors et Infernus conjecti sunt in stagnum ignis;" significat quod impii corde, qui in se diaboli et satanae erant, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae, dejecti sint in Infernum inter illos qui in amore mali et inde amore falsi concordantis cum malo erant (n. 872); "haec est altera mors," significat quod his sit ipsa damnatio (n. 873). 15. "Et si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis," significat quod qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, et non crediderunt in Dominum, condemnati sint (n. 874).


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church