854.
"Sed erunt sacerdotes Dei et Christi," significat quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae. -Per "sacerdotes" in Verbo intelliguntur qui in bono amoris sunt, et per "reges"
qui in veris sapientiae; quare dicitur supra, Jesus Christus fecit nos "reges et sacerdotes" (Apoc. i. 6); et quoque, Agnus fecit nos "reges et sacerdotes, ut regnemus super terra" (Apoc. v. 10{1});
et
manifeste videri potest, quod Dominus non facturus sit homines reges et sacerdotes, sed quod facturus sit angelos illos qui in veris sapientiae et in bono amoris ab Ipso erunt. Quod per "reges"
intelligantur qui in veris sapientiae a Domino sunt, et quod Dominus dicatur "Rex" ex Divino Vero, videatur supra (n. 20, 483, 664, 830). Quod autem per "sacerdotes" intelligantur qui in bono amoris
a Domino sunt, est quia Dominus est Divinus Amor et Divina Sapientia, seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum; et Dominus ex Divino Amore seu Divino Bono vocatur "Sacerdos," et ex Divina Sapientia
seu Divino Vero vocatur "Rex." Inde est quod sint bina Regna, in quae Caeli distincti sunt, caeleste et spirituale: et Regnum caeleste vocatur Regnum Sacerdotale Domini, sunt enim angeli ibi
recipientes Divini Amoris seu Divini Boni a Domino; et Regnum spirituale vocatur Regnum Regium Domini, sunt enim angeli ibi recipientes Divinae Sapientiae seu Divini Veri, e Domino; sed plura de binis
his Regnis, videantur supra (n. 647, 725). Dicitur quod sint recipientes Divini Boni et Divini Veri a Domino; at sciendum est, quod sint perpetuo recipientes, nam Divinum Bonum et Divinum Verum non
possunt appropriari alicui angelo et homini ut sint ejus, solum ut appareant sicut ejus, quia sunt Divina; quare non potest aliquis angelus aut homo a se producere aliquod bonum aut verum quod in se
est bonum et verum; ex quo patet quod teneantur in bono et vero a Domino, et quod continue teneantur; quare si quis in Caelum venit, et cogitat quod bonum et verum sint ei appropriata ut sua, illico demittitur
Caelo et instruitur. Ex his nunc constare potest, quod per "erunt sacerdotes Dei et Christi" significetur quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae. Quod per "sacerdotes"
in Verbo intelligantur qui in bono amoris a Domino sunt, constare potest a multis locis ibi; quae quia allata sunt in Arcanis Caelestibus Londini editis, volo solum exinde afferre haec sequentia
:-
Quod Sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum (n. 2015, 6148). Quod Sacerdotium esset repraesentativum Domini quoad opus salvationis, quia hoc erat ex Divino Bono Divini Amoris
Ipsius (n. 9809). Quod Sacerdotium Aharonis, Filiorum ejus, et Levitarum, fuerit repraesentativum operis salvationis Domini in ordine successivo (n. 10,017). Quod inde per "Sacerdotes" et per "Sacerdotium"
significetur bonum amoris a Domino (n. 9806, 9809. Quod per duo Nomina, "Jesus" et "Christus," significetur tam Sacerdotale quam Regium Domini (n. 3004, 3005, 3009). Quod Sacerdotes ministrabunt
Ecclesiastica, et Reges Civilia (n. 10,793). Quod Sacerdotes docebunt vera, et per illa ducent ad bonum, et sic ad Dominum (n. 10,794). Quod non vindicabunt sibi jus super animas hominum (n.
10,795). Quod Sacerdotibus erit dignitas propter sancta; sed quod dignitatem non sibi tribuent, se omnino a Quo Solo sunt sancta, quia Sacerdotium non est in persona, sed adjunctum personae (n. 10,796,
10,797{2}). Quod Sacerdotes qui non agnoscunt Dominum, in Verbo significent contraria (n. 3670). @1 10 pro "16"$ @2 10,796, 10,797 pro "10,906, 10,907"$