Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 866

Previous Number Next Number See English 

866. (Vers. 12.) "Et vidi mortuos, parvos et magnos, stantes coram Deo," significat omnes qui e terris mortui sunt, et nunc inter illos qui in Mundo spirituum, ex quacunque conditione et qualitate, a Domino congregatos ad judicium. - Per "mortuos" significantur omnes qui e terris excesserunt, seu qui quoad corpus mortui sunt, de quibus plura infra; per "parvos et magnos" significantur ex quacunque conditione et qualitate (ut n. 604); per "stare coram Deo," hoc est, coram Sedente super Throno, significatur sisti et congregari ad judicium. Per "mortuos" in Verbo significatur idem quod per mortes, et per "mortes" significantur varia: per "mortem" enim non modo significatur exstinctio vitae naturalis, quae est obitus, sed etiam exstinctio vitae spiritualis quae est damnatio; per "mortem" etiam significatur exstinctio amorum corporis seu concupiscentiarum carnis, post quam innovatio vitae; pariter per "mortem" significatur resurrectio, quia homo post mortem statim resurgit; tum per "mortem" significatur neglectus, non agnitio, et rejectio a mundo: in communissimo autem sensu per "mortem" significatur idem quod per "Diabolum," quare etiam Diabolus vocatur "Mors;" et per "Diabolum" intelligitur Infernum; ubi sunt qui vocantur diaboli inde etiam per "mortem" intelligitur malum voluntatis, quod facit ut homo sit diabolus: in hoc ultimo sensu intelligitur "Mors" in sequente versu, ubi dicitur quod "Mors et Infernus dederint suos mortuos," et quod "conjecti sint in stagnum ignis." Ex his constare potest, quinam per "mortuos" in vario sensu significantur: hic significantur omnes illi qui e mundo excesserunt, seu e terris mortui erant, et tunc in Mundo spirituum. Dicitur in Mundo spirituum, quia in illum omnes post obitum primum veniunt, et ibi praeparantur boni ad Caelum et mali ad Infernum; et morantur ibi quidam modo per mensem, aut per annum, et quidam per decem annos usque ad triginta; et illi, quibus concessum fuit sibi sicut caelos facere, ad aliquot saecula, hodie vero non ultra viginti annos est ingens ibi multitudo, et ibi sunt Societatem sicut in Caelis et in Infernis: de hoc mundo videatur supra (n. 784, 791). Supra his qui in illo mundo erant, factum est Ultimum Judicium, et non factum est super illis qui in Caelo erant, nec super illis qui in Inferno; qui enim in Caelo erant prius salvati sunt, et qui in Inferno prius damnati sunt. Ex his videri potest quantum hallucinantur qui credunt quod Ultimum Judicium exstiturum sit in terris, et quod tunc homines quoad sua corpora resurrecturi sint: sunt enim omnes, qui a prima creatione mundi vixerunt, in mundo spirituali simul; et omnes induti corpore spirituali, qui coram oculis illorum, qui spirituales sunt, apparent in simili forma homines, sicut qui in mundo naturali sunt coram oculis eorum qui naturales sunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church