923.
"Et afferent gloriam et honorem gentium in illam," significat quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne
bonum Religionis sit ab Ipso. - Quod per "afferre gloriam et honorem in illam" significetur confiteri Dominum, et addicare Ipsi omne bonum, quae apud se sunt, videatur supra (n. 921); hic similia
significantur, cum differentia quod illi qui per "reges terrae" ibi intelliguntur, id ferent secum; hic, quod qui per "gentes" intelliguntur; nam dicitur, "afferent gloriam et honorem gentium in illam,"
et per "gentes" significantur qui in bono vitae sunt, et credunt in Dominum (n. 920); et quoque agitur de receptione illorum qui in veris ex bono amoris a Domino sunt (mox supra, n. 922); inde sequitur,
quod per "afferent gloriam et honorem gentium in illam" significetur quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae
et omne bonum Religionis sit ab Ipso. Similia paene significantur per haec apud Esajam:
"Ego expandam super Hierosolymam pacem, sicut torrentem Gloriam Gentium " (lxvi. 12). Dicitur verum Ecclesiae
et bonum Religionis, quia aliud est Ecclesia et aliud Religio. Ecclesia dicitur Ecclesia ex doctrina, et Religio dicitur Religio ex vita secundum doctrinam. Omne doctrinae vocatur verum, et
quoque bonum ejus est verum, quia modo docet illud; at omne vitae secundum illa quae docet doctrina, vocatur bonum; etiam facere vera doctrinae est bonum. Ita distinguitur Ecclesia et Religio. Sed
usque ubi doctrina est et non vita, ibi non dici potest Ecclesia nec Religio; quia doctrina spectat vitam ut unum secum, prorsus sicut verum et bonum, sicut fides et charitas, sapientia et amor, et sicut
intellectus et voluntas; quare ubi doctrina est et non vita, non est Ecclesia.