Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 933

Previous Number Next Number See English 

933. (Vers. 2.) "In medio plateae et fluvii hinc, et hinc, Arbor vitae faciens fructus duodecim," significat quod in intimis veritatum doctrinae et, inde vitae in Ecclesia sit Dominus in; Divino Suo Amore, a Quo omnia bona quae homo facit. Apparenter sicut ex se, profluunt. - Per "in medio" significatur in intimo, et inde in omnibus circum (n. 44, 383); per "plateam" significatur verum doctrinae Ecclesiae (n. 501, 917); per "fluvium" significatur Divinum Verum in copia (n. 409, 932); "hinc et hinc" significat ad dextrum et ad sinistrum, et verum ad dextrum est quod in claro est, et ad sinistrum quod in obscuro; meridies enim in Caelo, per quam significatur verum in claro, est ad dextrum, et septentrio per quam significatur verum in obscuro, est ad sinistrum (n. 901): per "Arborem vitae" significatur Dominus quoad Divinum Amorem (n. 89); per "fructus" significantur bona amoris et charitatis, quae vocantur bona opera, de quibus in sequente Articulo; per "duodecim" significantur omnia, et dicuntur de bonis et veris Ecclesiae (n. 348); ex his in unum sensum collatis, sequitur, quod per "in medio plateae et fluvii hinc et hinc, Arbor vitae faciens fructus duodecim" significetur quod in intimis veritatum doctrinae et vitae in Nova Ecclesia sit Dominus in Divino Suo Amore, a Quo omnia bona, quae homo facit apparenter sicut a se, profluunt. Hoc fit apud illos qui Dominum immediate adeunt, ac fugiunt mala quia sunt peccata, ita qui in Nova Domini Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt; nam qui non immediate adeunt Dominum, non possunt Ipsi conjungi, ita nec Patri, et inde non possunt in amore qui a Divino est, esse: aspectus enim conjungit; non aspectus intellectualis solus, sed aspectus intellectualis ex affectione voluntatis; et affectio voluntatis non datur, nisi homo faciat praecepta Ipsius. Quare Dominus dicit, "Qui facit praecepta Mea, ille amat Me, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam" (Joh. xiv. 21-24). Dicitur in intimis veritatum doctrinae et inde vitae in Nova Ecclesia, quia in spiritualibus ab intimo sunt omnia et procedunt omnia, sicut ab igne et luce in centro in peripherias; aut sicut a Sole, qui etiam est in centro, calor et lux in universum; ita fit in minimis ut in maximis: quia intimum omnis veri significatur, ideo dicitur "in medio plateae et fluvii," et non ab utraque parte fluvii, tametsi hoc intelligitur. Quod a Domino, dum est in intimo, sint et procedant omnia bona amoris et charitatis, patet ab Ipsius Domini verbis apud Johannem:
Jesus dixit," Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite, ita neque vos nisi in Me manseritis: Ego sum Vitis, vos palmites: qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam (xv. 4-6).


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church