Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Communis opinio in Christiano orbe est, quod universum caelum quod oculis spectatur, et quod universa terra quae ab hominibus habitatur, die ultimi judicii peritura sint, et quod novum caelum et nova terra loco illorum exstitura; et quod tunc animae hominum recepturae sint sua corpora, et sic homo futurus homo sicut prius. Haec opinio fidei facta est ex eo, quod Verbum non aliter intellectum sit quam secundum sensum litterae ejus; nec aliter potuit intelligi, antequam sensus ejus spiritualis detectus est: tum ex eo, quod a multis inducta sit fides, quod anima sit modo halitus exspiratus ab homine; quodque spiritus sint substantiae venti, similiter angeli. Quamdiu non plus in intellectu de animabus, deque spiritibus et de angelis fuit, non potuit aliter cogitari de ultimo judicio. Sed quando in intellectum venit, quod homo sit homo post mortem, quemadmodum fuit homo in mundo, cum sola differentia quod tunc indutus sit corpore spirituali, et non naturali sicut prius, et quod corpus spirituale coram illis qui spirituales sunt, simile appareat, quemadmodum corpus naturale apparet coram illis qui naturales sunt, tunc etiam in intellectum venire potest, quod ultimum judicium non futurum sit in mundo naturali, sed in mundo spirituali; in hoc mundo enim omnes homines usquam nati et defuncti simul sunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church