30.
((iv.)) De salvatione Ovium. Postquam ultimum judicium peractum est, tunc factum est gaudium in caelo, et quoque facta lux in mundo spirituum, qualis non prius fuerat: gaudium in caelo, quale, postquam
draco dejectus est, describitur in Apocalypsi (cap. xii. 10-12); et lux in mundo spirituum, quia societates illae infernales interpositae fuerunt sicut nubes, quae obtenebrant terram: similis lux etiam
tunc exorta est hominibus in mundo, ex qua illis nova illustratio.