129.
QUOD ANGELI FACIEM SUAM JUGITER VERTANT AD DOMINUM UT SOLEM, ET SIC HABEANT MERIDIEM AD DEXTRUM, SEPTENTRIONEM AD SINISTRUM, ET OCCIDENTEM A TERGO. Omnia quae hic de Angelis et de conversione illorum
ad Dominum ut Solem, dicuntur, etiam de homine quoad ejus spiritum intelligenda sunt, nam homo quoad suam mentem est spiritus, et si in amore et sapientia est, est angelus; quare etiam post mortem,
dum externa sua, quae traxerat ex naturali mundo, exuit, fit spiritus aut angelus: et quia angeli jugiter vertunt faciem ad Orientem solis, ita ad Dominum, dicitur etiam de homine, qui in amore et sapientia
a Domino est, quod videat Deum, quod spectet ad Deum, quod habeat Deum ante oculos, per quae intelligitur quod vivat sicut Angelus: talia dicuntur in mundo, tam quia actualiter existunt in Coelo,
quam quia actualiter existunt in spiritu hominis; quis non videt ante se Deum,* ad quamcunque plagam versa est ejus facies, dum orat. * Prima editio: ad Deum,