153.
Sunt bini Soles, per quos omnia a Domino creata sunt, Sol Mundi spiritualis et Sol Mundi naturalis; per Solem Mundi spiritualis a Domino sunt omnia creata, non autem per Solem Mundi naturalis, nam hic
Sol est longe infra illum Solem; est in media distantia[;] supra illum est Mundus spiritualis, et infra illum est Mundus naturalis; et Sol Mundi naturalis creatus est, ut succenturiatam opem ferat;
de qua ope in sequentibus dicetur.