Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 233

Previous Number Next Number See English 

233. Ex Coelo dictum est mihi, quod in Domino ab aeterno, qui est Jehovah, ante assumtionem Humani in Mundo, fuerint bini Gradus priores actualiter, et tertius Gradus in potentia, quales etiam sunt apud Angelos, sed quod post assumtionem Humani in Mundo, etiam tertium Gradum, qui Naturalis vocatur, superinduerit, et quod per id factus sit Homo similis homini in Mundo, cum discrimine tamen, quod hic Gradus, sicut priores, Infinitus et Increatus sit, at quod illi Gradus in Angelo et in homine finiti et creati sint. [2] Divinum enim, quod impleverat omnia spatia absque spatio, n. 69 ad 72, etiam ad ultima naturae penetravit; sed ante assumtionem Humani fuit Divinus influxus in naturalem gradum mediatus per Coelos Angelicos, sed post assumptionem immediatus ab Ipso: quae causa est, quod omnes Ecclesiae in Mundo ante adventum Ipsius repraesentativae spiritualium et coelestium fuerint, sed post adventum Ipsius factae sint naturales spirituales et coelestes, et quod repraesentativus Cultus sit abolitus: quae etiam causa fuit, quod Sol Coeli angelici, qui est[,] ut supra dictum est, primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Ipsius, post assumptionem Humani effulserit jubare et splendore eminentiori, quam ante assumtionem: [3] hoc quoque intelligitur per haec apud Esajam[,] "In die illo erit lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis erit septupla sicut lux septem dierum[,]" XXX:26;* haec dicta sunt de statu Coeli et Ecclesiae post adventum Domini in Mundum: ac in Apocalypsi[,] "Visa est facies Filii hominis sicut Sol fulget in sua potentia[,]" I:16; et alibi, ut Esaj. LX:20, 2 Sam. XXIII:3,4, Matth. XVII:1,2. Illustratio hominum mediata per Coelum Angelicum, quae fuit ante adventum Domini, comparari potest luci Lunae, quae est lux Solis mediata; quae quia post adventum Ipsius facta est immediata, dicitur apud Esajam, quod lux Lunae erit sicut lux Solis; et apud Davidem[,] "Florebit in die Ipsius justus, et multa pax usque dum non Luna[,]" Psalm. LXXII:7; hoc etiam de Domino. * Prima editio: XXX:25;


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church