238.
Homo, quamdiu in Mundo vivit, non scit aliquid de aperitione illorum Graduum apud se[;] causa est, quia tunc in Gradu naturali, qui est ultimus, est, et ex illo tunc cogitat, vult, loquitur et agit,
et Spiritualis Gradus, qui est interior, cum naturali Gradu non communicat per continuum, sed per correspondentias, et communicatio per correspondentias* non sentitur. At usque dum homo naturalem Gradum
exuit, quod fit cum moritur, tunc venit in illum Gradum, qui apud illum in Mundo apertus fuit, in Spiritualem ille apud quem Spiritualis Gradus apertus fuit, in Coelestem ille apud quem coelestis
Gradus; [2] ille qui in Spiritualem Gradum post mortem venit, non amplius naturaliter cogitat, vult, loquitur et agit, sed spiritualiter; et qui in coelestem,** ille secundum suum gradum cogitat,
vult, loquitur et agit: et quia communicatio trium graduum inter se datur solum per correspondentias, ideo discrimina amoris, sapientiae et usus quoad gradus illos talia sunt, ut non commune per aliquod
continuum inter se habeant. Ex his patet, quod homini tres Gradus altitudinis sint, et quod successive possint aperiri. * Prima editio: correspondentias, ** Prima editio: coelestem',