Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. IV. Qualis est naturalis homo, apud quem spiritualis gradus prorsus occlusus est. Gradus spiritualis occluditur apud illos qui in malis sunt quoad vitam, et magis apud illos qui ex malis in falsis sunt; hoc simile est sicut cum fibrilla nervi, quae a minimo tactu alicujus heterogenei se contrahit, similiter omnis fibra motrix musculi, imo ipse musculus, ut et totum corpus a tactu duri aut frigidi; ita quoque substantiae seu formae Gradus spiritualis apud hominem a malis et inde falsis, haec enim sunt heterogenea; gradus enim spiritualis, quia in forma Coeli est, non admittit nisi bona, ac vera quae ex bono sunt[;] haec sunt ei homogenea, at mala et falsa quae mali sunt, ei heterogenea. [2] Hic gradus contrahitur, et per contractionem occluditur[,] imprimis apud illos qui in Mundo ex amore sui in amore dominandi sunt, quoniam hic amor oppositus est amori in Dominum; occluditur etiam apud illos qui ex amore mundi in vesana cupiditate possidendi aliorum bona sunt, sed non in tantum: causa quod illi amores claudant Gradum spiritualem, est quia sunt origines malorum. Contractio seu occlusio* illius gradus est sicut retorsio spirae in oppositum; quae causa est, quod postquam ille gradus occlusus est, reflectat lucem Coeli[;] inde pro luce Coeli ibi est caligo; proinde veritas, quae in luce Coeli est, fit nausea. [3] Apud hos non modo ipse ille Gradus occluditur, sed etiam superior regio gradus naturalis, quae vocatur rationalis,** usque dum ima regio gradus naturalis solum stet aperta, quae vocatur sensualis, haec enim proxima est mundo et sensibus externis corporis, ex quibus ille homo postea cogitat, loquitur et ratiocinatur. Naturalis homo, qui sensualis factus est per mala et*** inde falsa, ille in Mundo spirituali in luce Coeli non apparet sicut homo, sed sicut monstrum, etiam cum retracto naso; quod intracto naso, est quia nasus correspondet perceptioni veri: ille etiam non sustinet radium lucis Coeli; est illis in suis cavernis non alia lux, quam sicut lux ex prunis seu ignitis carbonibus. Ex his patet, quinam et quales sunt illi, apud quos**** spiritualis gradus occlusus est. * Prima editio: oeclusio ** Prima editio: rationalis;
*** Prima editio: est **** Prima editio: quos,


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church